25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

91 PRAELECTIONES 92

neat Dei ipsius nomiDe, hoc est profiteatur se esse

Dei ministrum et testem, ut doctrina non aestimetur

ab ipso. Nam qui affectant laudem ingenii, vel

eruditionis, vel facundiae, saepe obscurant ipsum

Dei nomen: et ideo quam vis initio professi fuerint

se a Deo habere quod docent, tarnen postea loquuntur

quasi ex se ipsis, hoc est, sese venditant

inani ostentatione : ita non apparet maiestas Dei,

nee Spiritus efficacia in ilia profana docendi ratione.

Ergo Deus postquam prophetae legem imposuit, ne

quid proferret, nisi quod audiisset, iam adiungit

illud alterum, ut admoneat populum: sed admoneat

non tanquam a se ipso, sed semper in ore habëat

sacrum illud Dei nomen, et re ipsa ostendat se ab

eo fuisse missum. Secundum hanc rationem etiam

dicebat Moses, Quid sumus ego et frater Aaron?

Videmus ergo ut Moses a Deo loquutus fuerit, hoc

est, professus fuerit se esse Dei ministrum, quum

testatus est se nihil esse, se nihil sibi sumpsisse,

nihil denique egisse proprio consilio, vol motu.

18. Quum dixero impio, Morte morieris, et non

admonueris ipsum, et non loquutus fueris ad eum, ad

monendum impium a via sua impia, ad vivificandum

ipsum: impius ipse in iniquitate sua morietur: sanguinem

vero eius e manu tua requiram.

Nunc docetur propheta quam difficile munus

suscipiat ac simul periculosum. Prius legem posuerat

Deus, ne quid a se ipso proferret. Iam additur

custodem ita praefectum esse populo, ut rationem

redditurus sit, nisi diligenter incubuerit in

suas vigilias. Perinde igitur est ac si dictum fuisset,

animas committi eius curae et fidei, ut si eius negligentia

pereant, subiturus sit poenam coram Deo.

Sed verba expendere convenit, si dicente me ad impium,

Morte morieris, et non admonueris eum, ipse

quidem peribit, sed sanguinem abs te requiram. Primo

loco confirmât Deus quod heri visum fuit, nempe

non permitti tantum licentiae homini mortali, ut

8uo arbitrio damnet, vel absolvat. Quum ergo

Deus servos suos emittit, non résignât ipse suam

potestatem, quin penes eum maneat summum Imperium:

quia unus est legislator, sicut dicit Iacobus

(4, 12), qui potest servare et perdere. Et alibi

exprobrat Ezechiel pseudoprophetis, quod vivificent

animas quae moriebantur, occidant autem animas

quae non örant morti devotae. Scimus enim semper

homines superboe tyrannice dominates fuisse in

conscientias, quum obtenderent nomen propheticum :

sed substituebant se in locum Dei, quemadmodum

factum fuit in papatu. Nam papa quidem simulât

se nihil agere proprio nomine: sed interea sibi

arrogat quidquid proprium est Dei, et sedet in

templo tanquam idolum: quia Deo nihil magis proprium

est, quam regere animas nostras coelesti

doctrina: ipsi autem papistae commenta sua ingerunt:

ita fit ut conscientias misère torqueant et

demergant etiam in ultimum interitum. Leges

ferunt pro sua libidine: deinde addunt semper conditionem,

servandas esse sub poena aeternae damnations,

vel peccati mortalis, ut loquuntur. Hie

ergo locus diligenter notandus est, ubi Deus sibi

uni vendicat potestatem ac ius damnandi: si dicente

me, inquit, ad impium. Hinc colligimus eos omnes

esse sacrilegos qui conscientias obstringunt suis legibus,

decretis, et placitis, qui hoc iubent, illud

vêtant: quia eripiunt Deo quod hie sibi vult adscribi.

Denique unius est Dei sententiam proferre:

prophetae autem sunt praecones duntaxat. Interea

repudiandi sunt fanatici homines, qui huius loci

praetextu vellent dari peccandi licentiam, et nullum

esse discrimen boni et mali, quia nostrum non est

damnare. Neque enim, proprie loquendo, quidquam

nobis sumjmus quum recitamus quod profectum est

ex ore Dei. Deus damnât adulteros, fures, ebriosos,

homicidas, invidos, maledicos, rapaces: si quis

adulterum castigat, si alter obiurgat furem, si tertius

invehitur contra ebriosum, dicemusne eos temere

sibi plus sumere quam oportet? minime: quia

non pronuntiant ex se ipsis, quemadmodum diximus,

sed Deus loquutus est, ipsi autem testes sunt ac

praecones sententiae eius. Haec ergo moderatio

tenenda est, ne quid damnemus pro nostra morositate,

quemadmodum multi quidquid displicet statim

abominantur, et adduci nequeunt ut diligentius inquirant.

Praecedat igitur examen: sed ubi Deus

loquutus est, tunc sequamur regulam quae data

fuit prophetae: si non admonueris, inquit, ipsum, et

loquutus fueris ad admonendum. Hic respicitur persona

quae iam imposita Ezechieli fuerat. Neque

enim competeret idem in omnes privates homines,

qui non sustinent nomen propheticum. Notemus

ergo non esse generalem sermonem, qui promiscue

ad quoslibet spectet: sed quadrare prophetae, qui

iam vocatus fuerat, ut esset speculator. Nisi ergo

moneant qui sustinent tale onus, nulla excusatio

Ulis superest, quin de hominibus perditis rationem

reddant Deo. Et repetitio ostendit non esse hie

defunctorie agendum: sed prophetas debere esse

sollicites, et assiduos etiam in peccatoribus revocandis.

Clara erat haec sententia, si non monueris

impium postquam loquutus fuero: sed additur, et non

loquutus fueris ad ipsum monendum. Videtur haec

sententia frustra iterari: sed significat Deus, nisi

subinde admoneat propheta eos qui peccant, non

ideo absolvi, quia semel in transcursu loquutus

fuerit, quia uno verbo tantum sit defunctus. Notemus

ergo inoulcandas assidue esse obiurgationes, ut

peccatores in viam redeant. Et hue tendit etiam

Pauli doctrina ad Timotheum (2. Timoth. 4, 2),

Insta opportune, importune. Nam si satis esset

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!