25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

365 IN EZEGHIELIS PROPH. CAP. XVI. 366

lier impura locum celebrem deligat, ubi habeat cubile

exstructum, et sit conspicua, quo posait attraliere

adulteros. Quanquam ergo propheta hie in

superstitiones invehitur, non tarnen simplex est

sermo, Bed adhuc retinet illam similitudinem, de

qua diximus. Dicit ergo Iudaeos fuisse adeo proieetos

ad libidinem, ut sese ostentaverint, et procul

quaesierint adulteros, quasi érigèrent in locis sublimibus

sua tentoria vel cubilia. Quoniam hoc alibi

fuit expositum, nunc leviter praetereo. Oaeterum

notemus, rem quae videtur per se levis momenti

hic severe damnari a propheta. Unde discendum

est, non esse aestimandum Dei cultum proprio

nostro sensu. Nam quis putaret tarn grave esse

scelus, in honorem Dei exstruere aliquod altare in

loco sublimi? videmus autem ut propheta abominetur

illam superstitionem. Quum ergo Deus nihil

velit mutari in suo cultu, sed praecipua pars eius

colendi sit obedientia, quam praefert omnibus sacrificiis:

discamus etiam quae videntur posse tolerari,

quia tarn severe a Deo damnantur, detestanda

quoque nobis esse. Quum ergo erigeres in capite

omnium viarum, et in omni compito, vel platea, hoc

est in omni loco celebri, faceres tibi excelsum. Hie

videmus quo ferventius satagunt idololatrae, eo magis

provocare iram Dei. Et tarnen videtur hoc illis

esse indignum : quemadmodum hodie papistae, dum

ita seduli sunt ad colenda idola, sub titulo devotionis

existimant quidquid est vitiosum posse tarnen

et debere excusari coram Deo. Atqui ex opposito

spiritus sanctus dicit eo gravius peccare idololatras,

quo magis fervent post impuros suos ritus. Dicit

non fuisti siout meretrix ad spemendum munus. Quidam

frigide exponunt, quod meretrices soleant in

animo suo ridere eorum stultitiam qui mercede ipsas

locant : illud commentum prorsus alienum est. Sed

probabile est quod alii afferunt, nempe non fuisse

Iudaeos similes meretrici, quae spernit munus, quo

scilicet duplioetur. Nam hac vafritie ut plurimum

pollent meretrices: quod si quid illis offertur, contemptim

adspiciunt, et vix dignantur attingere. Hoc

autem faciunt, ut miser amator existimet se non

fuisse satis liberalem, atque ita duplicet munus

suum, et omnia sua prodigat. Potest igitur ita

accipi locus prophetae, quod non fuerint similes

meretrici, quae munus spernit, quo scilicet miser

amator quasi pudefàctus augeat pretium. Sed mihi

videtur aliud propheta velle: etsi superiorem ilium

sensum non repudio. Sic igitur interpreter verba,

quod non fuerint similes meretrici, quia munus

spreverunt quod meretricibus est insolitum. Meretrices

enim faciunt quaestum ex suo corpore: unde

et nomen illis inditum a merendo. Quoniam ergo

scorta non sese gratis proiiciunt, sed venantur mercedem,

dicit propheta Iudaeos non fuisse similes.

Quare? quia scilicet munus contempserint, quia

dum explendae tantum libidini studebant, neque

spectarent munus ullum, neque appeterent sibi mercedem.

Postea sequitur,

32. Mulier adultéra loco viri sui sumit extraneos.

Alii vertunt, mulier adultéra sub viro suo: et

nnn utrumque significat: atque ita exponunt, mulieres

adultéras non facere divortium cum suis maritis,

dum violant fidem coniugalem, sed semper

manere domi, utcunque admittant extraneos: et hac

comparatione existimant crimen populi exaggerari,

quod scilicet non tantum scortatus fuerit, sed etiam

palam desciverit a Deo, et reliquerit eius domum.

Multae enim impurae mulieres manent cum suis

maritis, et sua flagitia quoad possunt occultant.

Sed si qua mulier deserat et maritum et liberos,

hinc apparet esse prorsus deploratam. Existimant

ergo hie prophetam comparatione exaggerare divortium

vel defectionem populi a Deo. Sed melius

videtur sensus fluere, si simpliciter comparet eos

mulieri adulterae, quae pro viro, vel loco viri admittit

extraneos: tu es, inquit, adultéra mulier, quae

loco viri, vel pro viro amatores extraneos sibi accersit.

Nam mulier quae nupsit marito liberali tractatur

ab ipso etiam honeste. lam si adulteros hinc

inde quaerat, nee inducitur avaritia, neque quaestu:

sed tantum fertur sua libidine. In summa, quemadmodum

nuper propheta dixit eos spernere omne

lucrum, quia excaecat eos sua libido: ita nunc dicit

esse similes adulterae, quae maritum suum répudiât:

neque id modo, sed se proiicit adulteris, quum tarnen

conditio eius ingenua Bit et honesta domi.

33. Cunctis meretricibus dant munus (hoc est,

dari soient munera), tu autem dedisti munera tua

cunctis amatoribus tuis: et conduxisti eos ut ingrederentur

ad te undique (a oircuitu) in scortationibus

tuis.

Hie propheta ostendit quantopere desipuerint

Iudaei, qui una cum pudore omnia sua profuderint.

Nam meretrices quaestus impellit ad turpitudinem:

se quidem prostituunt non sine dedecore, sed lucro

ducuntur. Dicit autem propheta, Iudaeos, quum

scortati sunt, fecisse id cum suo dispendio, quoniam

ut ad se pellicerent amatores, nullis sumptibus pepercerint.

Prosequitur vero similitudinem de qua

vidimus. Gentem enim illam comparât mulieri

perfidae, quae relicto marito se offert adulteris.

Nunc tenemus consilium prophetae.. Oertum quidem

est, Iudaeos non id fecisse data opera. Putabant

enim sibi utile fore cum Aegyptiis et Assyriis

foedus: deinde nolebant gratis idola sua colère, sed

amplissimam mercedem sperabant quum ita accer-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!