25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

109 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. IV. 110

lum tunc quoque certasse sua malitia cum bonitate

Dei. Nam ubi lex reporta fuit, nulla tarnen sequuta

est correctio. lam obsoleverat memoria omnia

doctrinae. Sed quum lex prodiit in medium,

debuit norus populus fieri. Tantum autem abest,

ut resipuerint qui prius alienati fuerant a Deo, ut

magis ac magis prodiderint suam pertinaciam. Quum

ergo tunc quoque détecta fuerit populi impietas, non

mirum erit si populus Iehudah dicatur quadraginta

annis peccasse. Mihi certe posterior expositio magis

placet, quod recenseat propbeta annos continuos,

qui captivitatem decern tribuum sequuti sunt. Quanquam

alteram non repudio, quod in supputatione

ponat annos illos quibus Manasse exercuit tyrannidem

adver8us servos Dei, et conatus est abolere

purum cultum, quantum in se erat, et polluere

omnium gentium sordibus. Nunc ergo habemus

annos quadraginta iniquitatis tribus Iehudah. Quod

autem interprètes referunt annos quadringentos et

triginta ad obsidionem urbis, ac si in ea subsisteret

Dei vindicta, vereor ne satis firmum sit: imo consentaneum

mihi non videtur: sed tantum significat

mirum non esse, si hostes tamdiu obsideant urbem,

quum totidem annis non cessassent provocare Deum

quot diebus duratura erat obsidio. Obsessa autem

fuit urb8 anno integro, et duobus vel tribus mensibus.

Principium quidem obsidionis usque ad finem

comprehendit sesquiannum: sed soluta fuit ad très

vel quatuor menses, quum Pharao adducto exercitu

conatus esset liberare Iudaeos, qui tunc socii erant

ac foederati. Tunc ergo Nabuchadnezar prodiit obviam,

et urbs recreata fuit ad exiguum tempus.

lam si sumimus dies trecentos et nonaginta, reperiemus

annum integrum primo, hoc est annos trecentos

sexaginta quinque: quanquam tunc menais

erat intercalaris, nee habebant annum finitum ut

hodie habemus: sed tarnen erunt treoenti et sexaginta

quinque dies qui efficient annum integrum.

Deinde menses duo efficient dies sexaginta. Sic

ergo habebimus quadringentos et viginti dies. lam

mensis et sesqui elapsus est antequam rediret Nabuchadnezar.

Tunc ergo supputatio ascendet usque

ad annos quadringentos et triginta. Placent autem

sibi interprètes, quod obsidio urbis duraverit usque

ad tempus quod respondeat tempori Abrahae praesoripto.

Nam foedus suum pepigit Deus cum

Abraham quadringentis et triginta annis ante legem

promulgatam. Sed non video cur tantopere sibi

placeant in ilia similitudine. Neque enim hie est

prophetae nostri scopus: quum de obsidione loquitur,

certe ad expugnationem praecipue respicit.

Ego itaque non existimo hie numerari dies, quibus

urbs obsessa fuit, quasi iustam poenam : sed tantum

conferri annos cum diebus, ut statuant, quamvis

diuturna futura sit obsidio, finem tarnen minime

8perandum esse, donee totus populus intereat.

Oaeterum in progressu videbimus, prophetam iacuisse

super latus suum diebus trecentis et nonaginta:

ubi nulla fit quadraginta dierum mentio, ac

pars ilia videtur omissa esse. Manet tarnen hoc

fixum, quia Israel et Iehudah obstinati fuerant in

suis sceleribus, ideo obsessum iri urbem, donee expugnata

fuerit. Nam certe poena Israelis non potest

considerari in obsidione Hierosolymae: ac iam

migraverant decern tribus e patria, nee sciebant

quid ageretur Hierosolymae, nisi ex relatu.

Quidquid sit, conditio eorum prorsus tunc separata

erat ab omnibus miseras populi: erant enim tunc

quieti in suo exsilio. Quod ergo iubetur propheta

portare iniquitatem Israelis per dies nonaginta et trecentos,

non videtur hoc debere ad obsidionem

restringi: sed simpliciter intelligit Deus, quum tot

anni elapsi fuerint quibus non cessarunt peccare

Israelitae et Iudaei, iam instare ultimum interitum.

Scimus autem tunc regnum Iehudah exstinctum

fuisse: et exsilium erat quasi interitus decern tribuum.

Perierant ergo illi, nee portabat propheta

eorum iniquitatem, ac si luerent tunc poenam suorum

scelerum. Sed scimus hunc morem scripturae

tritum esse, quod Deus reiiciat peccata in tertiam

et quartam generationem. Quum ergo Deus decern

tribus voluit trahi in exsilium, tunc sumpsit poenam

de sceleribus trecentorum et nonaginta annorum:

postea sustinuit urbem Hierosolymam ad aliquod

tempus, et toleravit similem impietatem in

ilia tribu, ne deleret penitus memoriam populi.

Atqui non resipuerunt Iudaei, quemadmodum etiam

videmus, ubi confert eos Isaias cum Israelitis, fuisse

détériores (Isa. 28, 7. 8). Exprobrat illis Micheas

quod sequuti fuerint statuta Amri (6, 16). Unde

nihil mirum si poena quam sustinent eorum sceleribus

respondeat quibus se implicuerant. Videbimus

etiam 16 capite idem repeti a propheta nostro.

In summa, Deus voluit ostendere populum nimis

diu abusum fuisse tolerantia ilia, quum usque ad

annum quadragesimum et tricesimum non destitit

peccare. Coeperunt quidem Israelitae deficere a

vero Dei cultu quum adhuc maneret purum templum:

sed tandem etiam tribus Iehudah degenerando

in similem impietatem se ream substituit.

Nunc videmus spiritus sancti consilium. Descendo

ad verba, Tu, inquit, taceas super latus tuutn

sinistrum. Notandum est hoc non fuisse re ipsa

completum, quia non iacuit Ezechiel trecentis et

nonaginta diebus super latus suum: sed per visionem

iacuit, ut scilicet deinde referret ad populum

quod Deus manifestaverat. Quod existimant quidam

interprètes notari per latus sinistrum decern

tribus, quia Samaria sita erat ad sinistram partem,

hoc quomodo conveniat non video. Non dubito

igitur quin praeferre voluerit Deus tribum Iehudah

regno Israel. Etsi enim decern tribus hominum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!