25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

51 PRAELECTIONES 52

ergo videmus prophetam contexere suum sermosem,

et nova loquendi forma melius exprimera et

confirmare quod ante vidimus, rotas fuisse agitatas

ab animalibus, nempe quia in ipsis alis fuit vox

audita. lam adiungit fuisse tanquam vocem aquarum

multarum, vel magnarum. Scimus strepitum magnum

edi ubi flumen aliquod impetuosum exundat.

Nihil enim magis terribile est illo sonitu. Nam

habet aliquid simile fragori, quia videtur minari

concussionem toti terrae. Hanc ergo vehementiam

nunc exprimit propheta. Adiungit vocem Dei. Durum

erit hoc exponere de ipso Deo, cui etsi saepe

sermo tribuitur, tarnen scimus id fieri metaphorice.

Atqui oportuit aliquam esse similitudinem externam,

quae prophetae ostenderet quod per se non erat

visibile. Id autem non potest quadrare voci Dei,

nisi vocem Dei accipimus, ut Psalmo 29, de tonitru :

Tox Dei concutit et cedros et montes, facit ut abortiant

animalia in sylvis: vocem Dei illic David nominat

tonitru. Sed nescio an haec metaphora conveniat

praesenti loco. Nee tarnen si Deum vertere

libeat possumus aliter accipere verba quam de tonitru.

Alii vertunt '~E> fortem, aut violentum, quod non

male conveniet: nisi quod generalis loquutio non

satis aptari potest ad hunc locum. Nam oportuit

imagines rerum proponi quae altius attollerent prophetae

mentem. Porro, si dixisset simpliciter vocem

fortis aut hominis violent}, quid hoc erat? Itaque

reiicere non audeo, designari tonitru: quod si cui

non arrideat ilia expositio, tantundem valebit, ac si

dixisset altisonam vel terrificam: quia scriptura Dei

vocat tarn cedros quam montes ob eximiam praestantiam.

Dicit quum ambularent: quia alioqui nullus

fuit motus. Dixit enim remissas fuisse alas

animalium quum starent. Deinde non opus fuit res

terrenas agitari, nisi quum inspiratio praecederet in

ipsis animalibus, hoc est in angelis. Addit vocem

sermonis. Hie longius progreditur Ezechiel, nempe

quod vox ilia fuerit articulata. Atqui non poterant

res exanimes vocem exaudire, verum est: sed quemadmodum

dixi, voluit exprimere tale fuisse obsequiutn

in rôtis, ac si edoctae fuissent, et Deus diserte et

articulate mandasset quidquid fieri volebat : vel tanquam

si alae loquutae essent diserto modo, ut rotae

non temere postea volverentur, sed pro suscepto

mandate. Dicit tanquam vocem castrorum. Et haeo

similitudo diligenter notanda est, quia in exercitu

propter multitudinem vix potest unus ad alium

respicere, ita ut sit aliqua moderatio: et tarnen

hoc requirit disciplina militaris. Ergo in castris

est magnus clamor et confusus. Interea tarnen

quisque se ad alios accommodât, et servatur ordo.

Propheta igitur significat, quamvis res infinitae

simul concurrant, tarnen nihil esse indispositum,

quia Deus multo meliori ratione gubernat omnes

terrenos motus, quam imperator, qui excellit singu-

lari prudentia, regit suum exercitum. Videmus

ergo quid voluerit spiritus per hanc partem visionis,

nempe comparât ingentibus copiis res quae in

mundo geruntur. Sed dicit in multitudine hac

esse tarnen dispositam rationem, ut quamvis tumultuosi

sint clamores, omnia tarnen simul probe conveniant.

Iterum dicit quum stabant remisisse alas.

Posset hie moveri quaestio, quomodo quieverint animalia,

quum Deus semper operetur? sicuti et

Christus dicit, Pater et ego operamur usque in

hunc diem. Quum itaque virtus Dei nunquam sit

otiosa, quid sibi vult requies animalium? Deus

enim operatur per angelos, ut iam visum fuit. Si

quiescunt, ergo Deus' habet suas intermissiones:

illud est absurdum. Sed quum dicit propheta quievisse,

voluit tantum notare vàrietatem, quae est in

rebus humanis. Nam aliquando res ita sunt tranquillae,

ut putemus Deum sumpsisse quasdam vaoationes,

et feriari in coelo, non quod interea cesset:

verum quia non perspicimus agitationes, quae plane

ostendant eius virtutem esse in motu vel in actione.

Ergo propheta hic duntaxat varietatem illam notare

voluit, non quod imaginari debeamus aliquando

Deum nihil agere, aut cessare eius angelos:

sed quia non eodem et aequali modo semper

operatur.

25. Et fuit vox desuper expansione quae erat

super caput eorum: quum ipsa starent remitteoant

alas suas.

26. Et super firmamentum (vel potius expansionem,

ut diximus) quae erat super caput eorum tanquam

visio (vel adspectus) lapidis saphwi similitudo

solii: et super similitudinem solii similitudo tanquam

adspectus hominis super ipsum desuper.

Diximus postrema lectione, quia propheta verba

facturus erat de gloria Dei, loquutum fuisse de

firmamento, quia ad tantam altitudineni non possunt

penetrare humanae mentes, nisi gradatim. Descripsit

ergo nobis propheta expansionem coelorum.

Iam addit fuisse similitudinem solii super firmamentum,

et sedisse in solio similitudinem hominis. Gradus

autem diligenter commémorât, quum dicit super expansionem

fuisse solium, et super solium hominem.

Repetit enim quod ante de expansione coelorum

dixerat. Et sicuti Deus infirmitati eius consuluit,

ita nunc accommodât sermonem ad modulum captus

nostri. Quod autem dicit similitudinem adspectus

se vidisse, observatu dignum est. Hinc enim colligimus

neque verum fuisse coelum quod adspexit,

nee fuisse solium ex aliqua materia confiatum, neque

etiam fuisse verum et naturale hominis corpus.

Haec autem propheta diserte exprimit, ne quis imaginetur

quidquam visibile in Deo: vel sicuti fanatici

homines finxerunt ipsum esse corporeum: ita ex

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!