25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA.

poribus etiam aliquid dicam, est sane, fateor, mutata eorum ratio, sed idem est Dominus, eadem est eius

Providentia, eadem erga suos misericordia, eadem in impios indignatio. Sunt autem ista perpétua et

invariabilia, atque adeo firmiora àraSs^eiuv principia, quam vel in ipsis mathematicis inveniantur, quoniam

si qua est in rebus, quaecunque tandem illae sint, firmitas ac constantia, tota a Dei ipsius natura

ac voluntate pendet. Harum porro declarationem non tantum universalem, ut in Lege, sed etiam particularem

in soriptis propheticis luculentissimam inveniemus, si modo cum nostris temporibus, et iis de

quibus quotidie quaeritur, praeterita ilia comparemus. Exemplum requiris? Annus iam agitur quartus

quum indicto illo Fossiaceno oonventu summam sibi pacem et tranquillitatem gallicae ecclesiae pollicebantur,

ipsique adeo illarum adversarii quo sese verterent non babebant. At noster iste homo Dei, eo

ipso tempore suas in Danielem praelectiones iisdem ecclesiis consecrans, in haec etiam verba erupit,

Quod si diutius adhuc dimicandum erit (ut vobis denuntio restare duriores quam putatis pugnas) quocunque

impetu ebulliat impiorum rabies, atque ut totos inferos concitent, memineritis finitum vobis esse stadium a

coelesti agonotheta: cuius legibus eo alacrius parendum est, quia suis vires ad finem usque suppeditat. Haec

turn ille quam vere spiritu prophetico, plerisque sibi contraria omnia pollioentibus, denuntiarit, mox oonsequutae

infinitae illae calamitates ostendunt, quarum ne nunc quidem finis apparet. Unde vero ista

praedictio, inquies? minime certe ex falsissima ilia et profanissima divinatrice astrologia, quam ex. Dei

verbo damnabat ille si quisquam alius, sed ex illis ipsis prophetarum libris, quos turn interpretabatur.

Quum enim eadem ilia mala in Galliis videret regnare, propter quae Dominus populum suum durissime

ca8tigare, hostes autem suos iustis poenis ulcisci consuevit, quidni eadem impoenitentibus impendere

pronuntiaret? Simili ratione Lutherus proximas Gormaniae clades ob verbi Dei contemptum et prospexit,

et praedixit, quarum tarnen praecipuas causas utinam melius cognovisset. Sic etiam hoc ipso tempore non

est difficile animadvertere, • quum in Galliis ac praecipuo a quibus minime oportuit non tantum defendants

plus satis omnibus notae superstitiones, et manifestae idolomaniae, sed etiam apertus Epicureismus,

et horrendae ac omnibus ante saeculis inauditae blasphemiae impune, audientibus et ridentibus

omnibus, tolerentur, quum denique iustitiae et aequitati (frustra positis edictis et legibus) nullus sit

relictus locus: quis ita caecus est, ut non prospiciat horrendas quasdam poenas illorum scelerum autoribus

ac defensoribus, ac fortassis etiam (qua in re utinam sim falsus vates!) toti illi regno imminere?

Transibit enim certe potius coelum et terra, quam Dominus haec inulta (quae vel ipsi Turcae exhorrescerent)

manere patiatur: et quo diutius haec poena differtur, eo gravior suo tempore apparebit. Scio

fore ut haec alii derideant, siout et Noah ipse derisus est: alii etiam graviter accusent, sicut et

Ieremias habitus est vir rixae. Sed sua nihilominus Deo Veritas constabit. Rogo autem ilium, generosissime

domine, primum ut et regiam ipsam maiestatem imprimis Sanctis omnibus virtutibus induat,

quod etiam aliqua iam ex parte factum, et deinceps futurum omnes sperant et optant. Deinde ut multos

tui (quod sine adulatione dictum sit) et paucorum quorundam similes, sancta videlicet ilia spiritus prudentia,

et zelo pietatis et iustitiae (quod est R. M. symbolum) ornatos consiliarios ei attribuât, quorum

consiliis vitia tarn multa serio corrigi, et sancta ac iusta gubernatio ex sacro Dei verbo et R. M. autoritate

féliciter institui possit. Postremo ut te cum ilia tua vere Christiana coniuge, et liberis, generosissimisque

tuis fratribus, et Sanctis eorum familiis, omnes denique piorum coetus, secundum Deum et

Regiam Maiestatem, in illustrissimum principem Condensem, de quo alius (ut spero) nobis dabitur dicendi

locus, et in te reliquamque piam ac religiosam nobilitatem respicientes, féliciter stabiliat ac conservet.

Genevae 15. Calend. Februar. 1565.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!