25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

435 PRAELECTIONES 436

16. Et neminem oppressent, pignus non pigneraverit

(ad verbum: sed quia alio sensu accipitur apud

Latinos pignerare et oppignerare: ideo ut clarior

sit 8ensu8, pignus non acceperit), et rapinam (nunc

8ingularem numerum ponit, hoc est, praedam) non

rapuerit: panem suum famelico dederit (vel distribuent),

et nudum operuerit vestimento:

17. Ab egeno retraxerit manum smm, foenus et

incrementum non acceperit, indicia mea fecerit, in

decretis mets ambulaverit, ipse non morietur in iniquitate

patris sui, vivendo vivet.

Hoc tertio exemplo pronuntiat Ezechiel, si quis

ex scelerato patre sit progenitus, gratum nihilominus

fore Deo, si patri suo sit dissimilis. Ita

refellit proverbium illud, quod «nimis tritum erat

in populo, patres comedisse uvas acerbas, et filiorum

dentés obstupescere. Nam si obstupescerent

filii quia pater comederit omphaces, nunc luendae

essent poenae scelerum omnibus piis, qui originem

ducunt ab improbis Dei contemptoribus. Ita puniendus

fuisset Ezechias loco patris sui Achaz,

Iosias autem loco Manasse. Atqui hie testatur

propheta, mercedem iustitiae non minus fore certain

et fidelem coram Deo bonis, utcunque geniti

sint a malis patribus, quam si essent delapsi e

coelo, aut si nullum unquam fuisset admissum scelus

in eorum familia. Quum ergo Deus non exigat

poenam de sceleribus patrum, sequitur non modo

futiliter, sed impie evomere Israelitas dicterium

illud, quod obstupescant eorum dentés, quia patres

comederant uvas acerbas. Caeterum, quia nonnulla

est diversitas in verbis, quae notatu digna sunt

breviter perstringam, si genuerit filium, et viderit

cuncta scelera patris sui quae patravit, et timuerit.

Hie docet propheta opus esse maxima attentione,

ut filius recédât ab exemplo mali patris. Nam

caecutiunt filii in vitiis patrum: et quamvis ubi

praestandum est officium, alioqui eos secure despiciant,

tarnen fingunt hac in parte se teneri pia

reverentia, ut non audeant patres suos damnare.

Hinc fit ergo ut vitia patrum non agnoscant filii:

deinde pater sceleratus corrumpet libenter filium.

Accedit igitur mala disciplina. Ita non mirum est,

si semper deterior est soboles suis maioribus. Hac

ratione propheta dicit, si viderit, hoc est si observaverit

peccata patris sui probus filius, quia ut

plurimum clausis oculis filii praetereunt omnia

scelera parentum: imo vitia eorum amplexantur p&o

summis virtutibus. Deinde addit, timuerit. Neque

enim satis esset notare, nisi accederet etiam Dei

timor. Verum quidem est, multos fuisse patribus

dissimileB, quod eos retinuerit pudor. Nam quum

audirent parentum suorum opprobria, tacti sunt

ingenuo pudore, ut a talibus flagitiis sibi caverent.

Sed illi omnes sequuti sunt inanem umbram iusti­

tiae. Hie autem agitur de séria observatione legis,

quae non potest aliunde fluere, quam a timoré

Dei. Nam est initium sapientiae, ut dicit scriptura.

Posset igitur quispiam tota vita esse irreprehensibilis,

et tarnen non attingeret ullam partem iustitiae,

quia ex hoc principio, hoc est, ex timoré Dei manat

quidquid est reotitudinis. Postea adiungit, et non

fecerit secundum ea. Yidemus ergo eos qui sese

implicant alienis sceleribus, non alia ratione decipi,

nisi quia sponte suffocant omne discrimen boni et

mali. Nam si attenti essent, haud dubie tangerentur

aliquo metu, et ita vitam suam instituèrent ad

Dei praecepta. Sed vix centesimus quisque hoc

cogitat. Hinc fit ergo ut quisque aliis se permisceat,

et ita omnes simul pereant. Postea addit,

super monies non comederit: oçulos suos non extulerü

ad iddla domus Israel: haec omnia exposita sunt:

et neminem oppressent. lam pignus non acceperit.

Diximus hoc non debere generaliter exponi de

qüolibet pignore. Licuit enim quum quis pecuniam

daret mutuo pignus accipere: sed ab eo qui non

destituebatur aut veste sua, aut necessariis instrumentis.

Itaque hoc etiam praetereo. Non rapuerit

praedam, distribuent panem suuni famelico. Addit

quod ante non attigerat, ab egeno retraxerit manum

suam. Videtur hoc pugnare cum sententia quam

habuimus capite decimo sexto. Inter peccata Sodomae

illic propheta hoc etiam posuit, quod retraxerint

manum ab egenis et pauperibus. Et certe

quum porrigimus manum auxilii causa, haec est

vera probatio caritatis: si vero manum retrahimus,

signum est crudelitatis, quia non dignamur nostro

auxilio fratrem, qui tarnen debuerat apud nos impetrare

aliquam gratiam. Sed notandum est, bifariam

porrigi manus vel extendi, et duobus etiam

modis retrahi. Si porrigam manum egeno ut suppeditem

quod deest, si porrigam manum debili, ut

eum sublevem, hoc est caritatis officium. Si ex

opposito retraham manum meam, iniuste desero

eum qui fidem meam implorât, et cuius miseria

conciliare debuerat aliquid favoris. Sed extendimus

etiam manus quum involamus in bona proximi,

quum violenter aliéna rapimus: quum denique^ure

suo spoliamus innoxios. Ex opposito qui manum

suam retrahit, ille humanus est, quia parcit fratribus

suis, nee in animum inducit cum illorum iactura

ditescere, vel illis oppressis se efferre. Hoc

modo nunc inter virtutes commémorât propheta

retrahere manum ab egeno: quia pauperes sunt .obnoxii

quibuslibet iniuriis. Si ergo ubi videtur parata

esse praeda, non tarnen quidquam licentiae

nobis permittimus, haec est verae caritatis approbate.

Sed iterum notandum est quod heri breviter

attigi, nempe retrahendas esse manus ab egenis, quia

nihil facilius est, quam ad lucrum ex pauperibus

captandum allici: et simul atque se obtulit pecasio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!