25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

473 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XX. 474

Atqui non resipiscunt, sed manent obstinati in suis

abominationibus. Certum est igitur ipsos nihil adferre

sincerum: ideo non est cur ipsos moreris, vel

te erga illos occupes, quia mera est simulatio quidquid

agunt. Sic etiam hoc loco Deus per prophetam

suum pronuntiat, an venistis ad me quaerendum?

hoc est, ad me consulendum? Non quaeror

a vobis inquit, ratio est, quia ut visum fuit cap. 14

manebant semper iidem. Quum ergo alienissimi

essent a Deo, quum manerent impliciti suis abominationibus,

non fuit hoc Deum quaerere, nisi per

fallaciam. Summa est, Deum illos repudiare, quia

utcunque obtendant sanctum zelum, sunt tarnen

animo per verso. Hinc fit ergo, ut Deus recuset

erga ipsos defungi magistri officio, quia non veniunt

ad discendum. Hoc unum est. Dicit ergo, si quaerar

a vobis: Et quia hypocrisis eorum fucata erat

varus coloribus, Deus iurat eos perverso esse animo,

neque. venire pio et sancto affectu, non esse dociles,

nee morigeros: denique nullum esse in illis proficiendi

Studium: ideoque esse indignos, quibus se

magistrum praebeat. Nunc pergamus,

4. An iudicabis eos? an iudicabis eos, fili hominis?

abominationes patrum ipsorum indica (vel

expone) illis.

Optime fluit contextns si sensum ilium amplectimur,

quod Deus iuret non venisse Israelitas,

ut se 8ubiicerent eius prophetae, et modeste paterentur

se doceri. Si ergo sensus ille placet, iam

optime infertur, an iudicabis eos? hoc est, an impendes

illis tuam operam, ut eos coarguas? Significat

enim potius abigendos esse quam docendos:

quemadmodum etiam Christus dicit, Ne proiiciatis

margaritas ante porcos. Et scimus quid pronuntiet

Deus (Gen. 6, 3), Non litigabit spiritus meus cum

homine, quia caro est: significat iam non opus esse

ulla disceptatione, quia nullus esset modus. Sic

etiam hoc loco, quia negotium erat prophetae cum

hominibus praefractis, et qui neque sanis consiliis

morem gérèrent, neque ullis admonitionibus parèrent,

neque etiam ulla obiurgatione frangerentur,

ideo addit an iudicabis eos? Quidam frigide imo

insulse exponunt tolli iudicandi partes, quia Deus

potius velit ipsos vocari ad resipiscentiam quam

damnari. Sed hie iudicare comprehendit in se

omnes obiurgationes et minas. In summa, quoniam

fallaciter agebant, et nihil minus erat illis propositum,

quam Deo se subiicere, ideo hac amarulentia

utitur. Quid? An sunt digni quos tu iudices?

hoc est, quibuscum litiges? Officium enim prophetae

est coarguere eos qui peccarunt, minari, citare ad

Dei tribunal. Deus ergo indignos esse pronuntiat

tali disceptatione, quia non tantum surdi sint sed

etiam perdita obstinatione indurati. Nunc ergo

tenemus sensum verborum, iudicabisne ipsos? iudicabisne?

Repetitio emphatica est, ut magis exprimât

Deus pervicaciam illius desperati populi. Postea

addit, Si ita fiat, ergo ostende illis abominationes

patrum ipsorum. Deus hie mitigat illam asperitatem,

qua usus fuit, et per modum correctionis descendit

ad rationem illam, nempe ut adhuc semel experiatur

sintne sanabiles. Si ergo iudicandi sint, hoc

est, si placeat ingredi in aliquam disputationem, et

ipsos coarguere, exordium, inquit, facere oportet non

ab ipsis, sed ab ipsorum patribus. Vult ergo Deus

ipsos iudicari non tantum ob paucorum annorum

scelera, sed quia antequam nati fuerint, iam patres

ipsorum pertinaciter defixi fuerant in suis abominationibus.

In summa, Deus ostendit ulcus profundum

esse, et ideo non posse curari, nisi probe

examinetur occultum virus, quod alioqui putredinem

gigneret, ex qua tandem nasceretur inflammatio.

Nam multi existimant se probe defunctos quum

leviter pupugerint vulnera. Atqui interdum opus

est usque ad intimas partes penetrare, sicuti hie

populus non tantum leviter vel exiguo tempore

provocaverat iram Dei, sed impietas grassata fuerat

iam aliquot saeculis, et scelera quodammodo haereditaria

illic erant. Quum ergo esset occultum

virus, nee posset facile, aut levi remedio curari,

ideo iubet Deus exordium fieri ab ipsorum patribus.

Abominationes ergo patrum ostende illis. Sequitur,

5. Et dices illis, Sic dicit dominator Iehovah,

Die quo elegi Israelem, et sustüli manum meam ad

semen domus Iacob, et cognitus fui illis in terra

Aegypti, et susluli manum meam illis dicendo, Ego

Iehovah Deus vester:

6. Die illo sustüli manum meam ad ipsos, ut

educerem eos e terra Aegypti in terram quam prospexi

illis fluentem lacté et mélle, desiderium (hoc

est, quae est desiderium, vel quae est desiderabilis)

prae omnibus terris.

7. Et dixi Ulis, Quisque spurcitias oculorum

suorum proiicite et in ulolis (quanquam significat

etiam foeditatem, vel inquinamenta) Aegypti ne polluamini:

ego Iehovah Deus vester.

8. Et rebelles fuerunt mihi, et noluerunt audire

me (et quae sequuntur).

Confirmât Deus quod nuper dixi, Iudaeos scilicet

non esse obiurgandos, quia nuper coeperint

peccare. Neque enim satis fuisset, récentes offensas

proferre in medium: sed iubet Deus incipere a

patribus: quasi diceret ab initio gentem illam fuisse

perditam, sicuti illis exprobrat Stephanus, Incircumcisi

corde, vos adhuc resistitis spiritui sancto, sicuti

semper fecerunt patres vestri. Et Christus similiter

prius dixerat, Impiété mensuram patrum vestrorum.

Scimus etiam quam frequenter occurrat apud pro-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!