25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

123 PRAELECTIONES 124

pios, Explicat deinde quomodo vel mutaverint Dei

iudicia, vel illis fuerint rebelles, quia spreverunt,

inquit, iudicia mea, et in statutis meis non ambulaverunt.

Primo dicit non ignorantia fuisse lapsos,

sed superbia et contemptu. Ubi enim nobis innottiit

Dei voluntas, iam non est locus ignorantiae.

Non'peccamus ergo levitate, sed necesse est animos

nostros infectos esse superbia et contemptu Dei.

Iam addit non ambulasse in suis praeceptis, quibus

verbis significat palam apparuisse contemptum ilium,

de quo loquutus est, quia scilicet tota vita se proferebant

fructus. Sequitur,

7. Propterea sic dicit dominator lehovah, Propter

multiplicare vestrum (vel multiplioationem vestram)

prae cunctis gentibus, quae in circuitu vestro sunt, ut

in statutis meis non ambularetis, et iudicia mea non

faceretis, et secundum iudicia gentium quae in circuitu

vestro sunt non faceretis:

8. Proptèrea sic dicit dominator lehovah, Ecce

ego contra te, etiam ego: et faciam in medio tui iudicia

coram oculis gentium.

Yarie exponitur hie versus, propter vocem

D3JD!"I. Nam quidam coniunctim legunt uno contextu,

quod multiplicati non coluerint Deum: quasi

diceret luxuriatos fuisse in sua opulentia: quemadmodum

equi ferociunt prae nimia pinguedine vel

sagina. Notum est illud Mosis (Deut. 32, 15),

Israel saginatus calcitravit. Putant ergo hunc locum

esse similem, et ita contexunt, Quia multiplicati

fuistis prae cunctis gentibus, quae erant in

circuitu vestro, spreviatis mea iudicia, nempe excaecati

rebus prosperis, vel inebriati. Sed sensus

ille mihi non probatur : et certe nimis coactus est.

Alii deducunt ab non, quod significat tumultuari,

vel turbari, et eliciunt hunc sensum, Propterea

quod tumultuati estis prae cunctis gentibus, hoc est,

quia lascivia vestra et intempéries superavit cunctos

populos, dum scilicet quasi absque fraeno praecipites

vos traxit vestra cupiditas. Sed vereor ne expositio

ilia longe petita sit. Ego itaque simpliciter

accipio pro multiplicari, vel multiplicatione. Potest

enim esse nomen, potest esse verbum Machor: sed

eodem sensu. Interea non refero hoc ad numerum

et multitudinem populi, neque etiam ad copiam bonorum,

quemadmodum maior pars facit. Dicunt

enim multiplicatos fuisse hominum turba: quod

scimus non quadrare. Si referatur ad opes, verum

quidem est, Deum plus quam liberaliter egisse erga

urbem illam: sed ego active accipio, quod multiplicaverint

prae cunctis gentibus. Et Hieronymus meo

iudicio non male reddidit, vertendo quia superastis

gentes. Discessit tarnen a proprietate vocis. Ita

8atius erit retinere verbum multiplicand!, vel nomen

multiplicationi8 : active tarnen, quod scilicet intem-

peranter lascivierint in suis superstitionibus, ita ut

sese extulerint prae cunctis gentibus, male agendo.

Propter multiplicare vestrum ergo, vel propter

multiplioationem vestram supra cunctas gentes, id

est, quia non fuistis contenu mediocri impietate,

sed coacervastis omne genus scelerum, ita ut impietas

vestra ad summum usque cumulum pervenerit

: ideo sequitur comminatio. Sed antequam illuo

veniat, confirmât quod ante dixit, nempe quia non

ambulaverant in statutis eius, et iudicia eius non

fecerant. Hoc est igitur multiplicare, quod quum

lex illis esset tradita, earn contempserint, et ita

certaverint impißtate cum aliis gentibus, et terris

quae erant in ipsorum circuitu. Oonveniunt igitur

istae sententiae, quod prae cunctis gentibus rebelles

fuerint Deo ad impietatem: deinde quod multiplicaverint

supra cunctas gentes et terras. Iterum

notanda est ratio, quod non ambulaverint in statutis

Dei. Gentes enim nullam viam tenebant: ideo non

mirum est, fuisse vagatas per suos obliquos circuitus.

Sed quum Iudaeis monstrata esset via, nee

frustra dictum esset à Mose (Deut. 30, 19), Oontestor

coelum et terram, proposui hodie vobis vitam

et mortem: Eligite ergo vitam: quum ergo Deus

deposuisset salutis doctrinatn apud Iudaeos, fuit eo

indignior ipsorum contumacia et turpior, quod non

ambulaverint in statutis eius. Proposita enim illis

erat vita, quemadmodum dictum fuerat a Mose:

restabat ut ambularent, quod fieri non potuit a

gentibus. Iam adiungit, et secundum iudicia gentium,

quae in circuitu vestro sunt. Videtur hie vitio vertere

propheta quod alibi laudatur, et quidem pluribus

locis. Oportuit enim Iudaeos separari a gentibus,

ut Deum pure colerent: et saepe expoatulant

cum illis prophetae, quod sequuti sint iudicia gentium,

vel statuta. De istis voeibus nihil nunc dixi,

quia passim oecurrunt, et pluribus locis iam ostendi

cur Deus iudicia sua vocet leges. Sunt qui distinguunt

inter iudicia et statuta, quod iudicia pertineant

ad mores, statuta ad caeremonias. Sed non ubique

servatur illa distinetio. Pluribus autem Deus commendat

praeeepta legis suae, ut ostendat nihil illic

fuisse omissum ad perfeetam docendi rationem. Sed

nomen hoc aliquando transfertur ad perversos ritus

et vitiosos mores: quemadmodum ambulare in iudieiis

patrum, est sequi eorum superstitiones: ita

ambulare in iudieiis gentium, est sese corrumpere

perversis illorum moribus. Iam quemadmodum dixi,

saepe damnantur Iudaei apud prophetas, quod ita

se addixerint corruptelis gentium. Hie autem propheta

dicit eos non fecisse secundum iudicia gentium.

Sed intelligit hac quoque in parte superasse gentium

amentiam, quod non amplexi fuerint legem

Dei, ita ut manerent oonstanter in eius obedientia.

Vidimus enim apud Ieremiam cap. 2 genteß in suis

deliriis fuisse obstinatas. Quanquam autem illud

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!