25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

381 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. XVI. 382

loquar, nempe dum homines suae conditionis obliti

sibi arrogant non modo plus quam fas est, sed

quod Deus sibi UDÏ vendicat. Hoc est igitur -unum

superbiae cornu, ubi homines sua dignitate, praestantia,

copiis, et opibus confisi inebriantur îalsis

imaginationibus, ut putent se esse quasi pares Deo.

lam alteram cornu superbiae est, ubi non agnoscuut

sua vitia, et alios prae se despioiunt, imo

perinde ac si immunes forent a reddenda ratione,

sibi placent in flagitiis. Quum ergo superbia contineatur

his duobus membris, nempe quod sibi nimium

arrogant homines, deinde quod caecutiunt ad

sua vitia: utrumque hie haud dubie damnatur in

Sodomitis, nempe quod primo se extulerint temeraria

confidential deinde quod se Deo non subiecerint, ac

si excusso iugo possent contra ipsum lascivire.

Postea adiungit satietatem panis. Atqui videtur

propheta damnare in Sodomitis quod per se non

est vitiosum. Si enim largiter nos Deus pascat,

satietas non videtur habenda esse pro vitio. Sed

saturitatem hie accipit pro immodica ingurgitatione.

Qui enim abundant saepe luxuriantur, imo nihil

rarius quam homines sibi temperare ubi materia

luxuriandi suppetit. Ergo saturitas panis hie accipitur

pro intempérie, quod Sodomitae scilicet crapulis

fuerint dediti et ebrietati: quod se ita

ingurgitaverint, ut ingluviem suam replerent non

secus ac ferae bestiae: imo ferae bestiae retinent

aliquem modum. Contentae enim sunt suis alimentis.

Sed hominum aviditas est prorsus insatiabilis.

Notemus ergo per satietatem panis intelligi intemperiem,

in qua sibi indulgent homines profani dum

largiter illis Deus suppeditat unde vivant. Neque

enim respiciunt in quern finem abundent et vino et

tritico, et omni copia rerum: sed sese demergunt

belluino quodam impetu et caeco. Porro superbiae

subiicitur talis saturitas, quae inflavit spiritus Sodomitarum,

ut sibi plus iusto arrogarent. Postea addit,

et quies, r\"bw quidam vertunt abundantiam:

sed ubique fere accipitur pro pace. lam quod additur

nomen lopw, significat proprie quietem. Esset

igitur pax quietis, vel otii. Hoc etiam videtur non

fuisse reprehensibile. Cur enim non licebit nobis

otio frui si nemo sit nobis molestus, aut facessat

«negotium? Imo hoc censetur inter Dei benedictiones,

Dormies, et nemo exterrebit. Quum ergo Deus

hoc velit censeri inter suas benedictiones, quod

fidèles secure dormiant absque ulla anxietate, aut

molestia, cur damnatur Sodoma, quod ita pace et

otio pot ita sit? sed hie etiam excessus notatur, non

Veras usus. Si quidem usus pacis est, tranquillis

nos esse animis, ut gratias agamus Deo, et placide

sub eius imperio degamus. Quid autem faciunt

reprobi? obbrutescunt, ut ita loquar in sua pace.

Ergo notatur socordia per pacem otii hoc loco: et

intelligit Deus Sodomitas fuisse quodammodo ine-

briatos suis delitiis quum pace fruerentur. Reliqua

differemus.

Coepimus ultima lectione tractare eum locum,

ubi Deus pronuntiat Iudaeos superasse omni generescelerum

tarn Sodomitas quam decern tribus Israel..

Quum vellet hoc-probare dicebat hanc fuisse iniquitatem

Sodomae, superbiam, saturitatem panis, deinde

otium cum desidia: addebat crudelitatem : postremo

ponebat alteram genus superbiae, quod scilicet populi

illi inebriati essent confidentia, ut sibi concédèrent

effraenem et belluinam licentiam, de qua paulo

post loquitur. Dicit enim urbes illas fuisse eversas

ac deletas, quoniam perpetraverant foedas abominationes.

Quantum ad saturitatem pertinet, diximus

non simpliciter hie damnari liberalem victum si

quis affluentia divinitus sibi concessa utatur: sed

luxuriam una cum intempérie. Divites enim ut

plurimum sese ostentant, nee tantum appetunt suas

delitias, vel se ingurgitant, sed triumphos dissolutionis

agunt luxuriando. Hoc ergo reprehendit

propheta in Sodomitis. Idem diximus de quiète et

otio, notari scilicet socordiam, qua sese profani homines

quasi démentant. Sed id clarius paulo post

exprimitur per élationem. lam addit propheta, non

apprehendisse manum pauperis et egeni. Hoc notandum

est quia superbia fere semper 69t crudelis. Et

certe nemo ex animo succurrit suis fratribus egenis,

nisi qui afficitur eorum necessitate. Qui vero inebriati

sunt confidentia, sibique omnia arrogant, despiciunt

fratres suos: sic fit, ut sinant eos secure

inopia et egestate prorsus opprimi. Et propheta

hic de Sodoma nihil pronuntiat, nisi quod quotidianis

experimentis nimium cernitur. lam adiungit,

50. Et extulit se (et extulerunt se, nam comprehendit

etiam alias Sodomae, hoc est vicinas

urbes), et fecerunt abominationem coram facie mea,

et abstuli eas, quemadmodum volui (hoc est, quemadmodum

mihi placuit, et visum est).

Hie Deus ostendit Sodomam non primo die

prolapsam fuisse ad foeda ilia et nefanda flagitia,

quae tandem causa fuerunt ultimi interitus. Quod

etiam diligenter notandum est. Nam ubi Satan nos

initio allicit, putamus nobis semper fore liberum

retro cursum flectere simul ac placuerit. Sed illaqueamur

nunc uno modo, nunc alio. Ubi autem

tenemur impliciti Satanae decipulis, iam non est in

arbitrio nostro inde exire: imo sentimus nos quasi

demersos esse in labyrintho. Quoniam ergo tales

fiunt progressus ad provocandam iram Dei, locus

hie observatu dignus est, ubi admonet Deus, Sodomitas

non fuisse deditos primo die prodigiosae libidini,

sed coepisse a levioribus peccatis, nempe quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!