25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

IOANNIS CALVINI PEAELECTIONES IN DANIELEM.

Sequitur liber Danielis prophetae, cuius utilitas

quanta sit melius intelligetur ex progressu quam

possit semel commode exponi. Ego tarnen nunc

dabo aliquem gustum, qui melius nos comparet ad

leotionem, et magis attentos reddat. Antequam

autem illuc venio, perstringam summam libri. Atque

haec etiam partitio altera in parte nos iuvabit.

Possumus ergo librum hunc diridere in duas partes.

Nam Daniel commémorât quomodo acquisierit

sibi autoritatem etiam apud incredulos.

Necesse enim fuit singulari quodam et insolito

modo eum evehi ad propheticum münus. Res tunc,

ut satis notum est, adeo confusae erant apud Iudaeos,

ut difficile esset cuivis statuere, adhuc esse

aliquem prophetam. Superstes quidem initio erat

Hieremias, deinde Ezechiel. Habuerunt etiam Iudaei

post "reditum suos prophetas : sed iam fere defunct!

erant suo officio Hieremias et Ezechiel, quum

coepit Daniel exercere munus propheticum. Alii

autem nempe Haggai et Malachias et Zacharias

fuerunt creati prophetae ad populum exhortandum,

quemadmodum vidimus. Erat igitur quasi restrictum

ipsorum munus. Quantum ad Danielem spectat,

vix poterat censeri prophetae loco, nisi Deus mirabili

modo ilium extulisset, quemadmodum dictum

fuit. Haec igitur videbimus usque ad finem sexti

capitis, nempe fuisse insignibus notis divinitus ornatum,

ut Iudaei possent certo statuere, nisi vellent

turpiter ingrati esse erga Deum, sibi hunc datum

«sse prophetam. Apud Babylonios innotuit eius

nomen, et fuit venerabile. Si Iudaei sprevissent

qui erat admirabilis etiam profanis gentibus, nonne

hoc erat quasi data opera suffocare et pedibus caloare

Dei gratiam? Daniel ergo habuit certas, et

illustres notas, quibus posset agnosoi Dei propheta,

«t quibus indubia redditur eius vocatio. Postea

adiungitur seounda pars, ubi Deus per eum praedicit

quaecunque instabant electo populo. Yisiones

igitur a septimo cap. usque ad finem libri peculia-

^riter ad eoolesiam Dei spectant. Ulic enim Deus

Galvvni opera. Vol. XL.

praedicit quid futurum sit. Et ilia admonitio plus

quam necessaria erat. Dura fuerat tentatio, quum

Iudaeis exsilium septuaginta annorum ferendum

esset: verum postquam reversi sunt in patriam, pro

septuaginta annis Deus protraxit plenam liberationem

usque ad septuaginta hebdomadas. Ita in

septuplum aucta fuit mora. Poterant millies frangi,

vel concidere illorum omnium animi. Nam ita inaffnifice

loquuti fuerant prophetae de redemptione, ut

Iudaei sperarent sibi felicem et modis omnibus

beatum fore statum, simul atque erepti essent ex

captivitate babylonica. Ubi autem tot afflictionibus

premuntur, neque id ad breve tempus, sed ultra

quadringentos annos, quum tantum septuaginta annis

fuissent exsules, poterat videri lusoria fuisse,

redemptio. Ita non dubium est, quin multorum

animos sollicitaverit Satan ad defectionem, quasi

Deus ludibrio eos habuisset, quum extraxerat eos e

Chaldaea et reduxerat in patriam. Has igitur ob

causas Deus per visionem servo suo ostendit quam

multae, et quam graves afflictiones manerent eleotum

populum. Caeterum Daniel sic vaticinatur, ut

historice propemodum describat quaecunque adhuc

occulta erant. Et hoc etiam necesse fuit: quia in

conversionibus adeo turbulentis nunquam populus

gustasset, divinitus haec fuisse revelata Danieli, nisi

ex eventu fuisset comprobatum coeleste testimonium.

Oportuit igitur sanctum virum ita\loqui, et vaticinari

de rebus futuris, ac si narraret quae iam

contigerant. Sed haec omnia videbimus suo ordine.

Redeo ad illud principium, nempe paucis nunc

videndum esse, quam utilis sit ecclesiae Christi

hic liber. Primo res ipsa ostendit, Danielem non

loquutum esse ex proprio sensu, sed dictatum fuisse

a spiritu sancto quidquid protulit. Undo enim potuit

coniioere, si tantum praeditus fuisset humana

solertia, quae postea videbimus? Nempe exorituras

esse alias monarchias, quae delerent Imperium illud

babylonioum, quod tunc summam potestatem obtinebat

in toto mundo? Deinde, unde divinatio de ad-

34

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!