25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

645 IN DANIELBM. CAP. III. 646

très istos viros, quod recusaverint ullum alium deum

colère praeter Deum suum. Cur igitur ipse commiscuit

magnam deorum turbam? Neque enim discessit

a suis erroribus, ut se totum dederet deo

Israelis, et amplecteretur purum eius cultum. Cur

in aliis laudat quod non imitatur? Sed hoc nimis

est vulgare. Videmus enim virtutem laudari, et

interea algere, quemadmodum ille dicit*). Nam multi

volunt lingua taciturn defungi. Quanquam autem

Nebuchadnezer visus est sibi loqui serio, tamen se

ipsum non consideravit : sed hoc abstulit omnem

praetextum excusationis, quia postea non potuit obtendere

ignorantiam et errorem, quum ore suo asseruisset

non colendum esse alium deum. Pudeat

igitur nunc eos, qui Christiani censeri volunt, nisi

procul absint ab omnibus impiis superstitionibus, et

se totos consecrent Deo, et sincerum eius cultum

retineant. Est etiam hoc memoria repetendum, regem

Nebuchadnezer non simpliciter laudare constantiam

in tribus istis viris, quia quemlibet deum

non colorent: sed simul agnoscere deum Israelis

esse verum Deum. Unde sequitur, omnes alios fuisse

fictitios et meram vanitatem. Sed futiliter loquutus

est, quia Deus non penitus affecerat cor ipsius,

quemadmodum operari solet in electis suis, ubi eos

régénérât. Sequitur,

29. Et a me positum est (hoc est, ponitur) edictum

(vel, decretum: diximus de hac voce), ut omnis

populus, natio (alii vertunt familiam) et lingua quae

protulerit (aliquid) transversum (rtw salah, significat

errare: inde deducitur hoc nomen, quod vertunt

errorëm multi, alii temeritatem : sed intelligitur

sermo perversus: quisquis ergo protulerit sermonem

pervereum) contra deum ipsorum, nempe Sadrach,

Mesach et Abednego, (in) frustra fiet, et domus eius

(in) latrinam (vel, in sterquilinium) redigetur: quia

non est deus alius qui possit servare hoc modo.

Hic Nebuchadnezer longius truditur: hoc enim

verbo utendum est: quia non suscipit unius Dei

cultum ex animo, ut valedicat suis erroribus, sicuti

dictum est. Perinde igitur est ac si Deus ilium

violenter extruderet, dum promulgat hoc edictum.

Est autem edictum per se pium et laudabile: sed

iam diximus Nebuchadnezer ferri caeco et turbulente

impulsu, quia scilicet pietas non egerat radicem

in eius corde. Semper ergo intentus est in

miraculum: ita fides eius est partioularis, et simul

timor Dei mutilus. Cur ergo nunc videtur patronus

esse gloriae Dei Nebuchadnezer? Nempe quia territus

est miraculo. Ergo non aliter impulsus non

potest solide contineri in unius Dei timoré. Denique

Studium hoc, quod prae 'se fert, nihil aliud est

*) luven. Satyra I. v. 74.

quam evanidus aliquis motus. Et hoc notatu utile

est: quoniam videmus zelo impetuoso multos ferri,

ut velint asserere Dei gloriam: sed quia delectu et

iudicio carent, hoc non potest illis adscribi in laudem.

Et multi etiam longe deterius errant, quemadmodum

videmus fieri in papatu, ubi volitant multa

regum et principum edicta: si quis autem roget,

quorsum tantopere ardent, ut non parcant sanguini

humano? Nempe obtendunt zelum Dei: sed mera

est rabies, ubi non praelucet vera cognitio. Tenendum

est igitur, non posse ferri ullam legem, neque

posse edictum promulgari de religione et Dei cultu,

nisi affulgeat recta Dei cognitio. Nebuchadnezer

quidem in hoc edicto habuit rationem: sed quemadmodum

iam dixi, fuit quidam particularis in eo

motus. Qui autem nunc volunt censeri christiani

principes, tantum insaniunt praetextu zeli: et ita

fundunt, quemadmodum crudeles belluae, innoxium

sanguinem. Quare? Neque enim discernunt inter

verum Deum et idola. Sed crastino die plura de

hac re dicentur: ideo nunc levius praetereo quod

poterit fusius tractari. Nam habebit tunc opportunum

locum. Omnis ergo populus, et natio, et lingua,

quae protulerit perversum sermonem contra deum ipsorum.

Kursus extollit Nebuchadnezer deum Israelis.

Sed unde edoctus est Deum esse excelsum? Nempe *

uno duntaxat virtutis eius documento: neglexit autem

quod praecipuum erat, ut intelligeret ex lege

et prophétie quisnam esset deus ille, et quaenam

esset eius voluntas. Sic videmus in una duntaxat

parte hie asseri Dei gloriam: interea quod in eius

cultu et in vera pietate erat praecipuum, negligi et

omitti. Additur poena non levis, ut in frusta redigatur:

deinde ut vertatur in sterquilinium eius domus

qui contumeliose loquutus fuerit de deo Israelis. Unde

colligimus, non prorsus damnandam esse severitatem,

ubi asseritur cultus Dei poenis atrocibus: sed

debere fieri rectum iudicium de causa. Verum hoc

quoque differo in diem crastinum. Iam quod additur,

quia non sit alius deus, qui possit hoc modo

eruere, magis confirmât quod prius attigi, nempe

regem Nebuchadnezer in suo edicto non spectare

legem, non spectare reliquas partes pietatis: sed

tantum miraculo moveri et impelli, ut non possit

ferre neque velit quidquam probrose dici adversus

deum Israelis. Ergo in edicto, hoc tantum reprehensione

dignum est, quod non inquirit quisnam sit ille

deus, ut possit firma ratione adduci ad promulgandum

edictum. Tandem subiicitur,

30. Tunc rex prosperare fecit (ad verbum: nam

zalah l"6s significat prospère agere: inde deductum

est hoc verbum, quod significat in prosperum statum

reponere: féliciter ergo agere dedit illis tribus

viris) Sadrach, Mesach et Abednego m provincia

Babylonis.

41*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!