25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

211 PRAELECTIONES 212

tudinem prophetiae spectat. Neque enim hie nobis

quaerendae sunt argutae speculationes cur a dextris

fuerint. Tantum enim ostendere voluit patefactam

fuisse viam angelo, ut recta ad Deum accederet, et

Cherubim fuisse illic quasi dispositos, ut operas

suas conferrent. Nam oportuit consensum esse

inter angelum qui sumebat ignem quem spargeret

per totam urbem, et Cherubim qui referebant omnes

angelos. Hunc ergo consensum nunc ostendit

propheta, quod scilicet Cherubim quasi subducti

fuerint ad partem dextram, quum ille ingressus

est ita ut Deus emineret: deinde praesto essent

Cherubim, et simul rotae ignem suggérèrent. Nunc

tenemus quo consilio interposuerit quod nunc legimus.

Quod autem dicit, atrium interius fuisse repletum

nube, haud dubie significat Deum modis

omnibus confirmasse visionem, ne qua suspicio deinde

obreperet, an propheta delusus fuisset inani

aliquo spectro. Haec igitur ratio est cur Deus non

tantum apparuerit in solio suo coelesti, sed etiam

repleverit templum nube. Quanquaui, ut ante dictum

fuit, nubes haec symbol um fuit alienationis

Dei. Scimus quidem sanctuarium fuisse impletum

nube, quamvis Deus tunc vellet favorem suum

paternum testari: sed hoc loco et pluribus, sicuti

Psalmol8 (v. 12), et aliis locis nubes videtur significare

aversam Dei faciem, quasi templum plenum

esset caligine. Et hoc postea melius confirmatur.

Dicit enim,

4. Et elevata fuit gloria Iehovae desuper Cherub

(hoc est quae erat super Cherub) ad Urnen (super

limen) domus (id est, templi), et impleta fuit domus

nube: et atrium impletum fuit fulgore gloriae Iehovae.

Hoc versu confirmât propheta quod nuper attigit,

templum scilicet fuisse refertum caligine, quia

illinc Deus gloriam suam transtulerat. Dicit enim

apparuisse fulgorem gloriae Dei super limen. Atqui

gloria Dei residebat in sanctuario, et in ipsa area

foederis. Nunc autem ubi prodit ad limen, perinde

est ac si exstingueret splendorem gloriae suae, quo

ornatum fuerat templum, et alio transferret. Dicit

autem, élevatam fuisse gloriam Iehovae e suo loco.

Migrationem his verbis significat. Deus habitare

passim dicitur inter Cherubim, et volebat illic invooari.

Nunc autem dicitur transferri alio eius

gloria. Hinc igitur apparet, templum nudari Dei

praesentia, et quodammodo exinaniri suo ornatu,

quia absque Deo quid restabat? Hinc igitur tenebrae,

quarum antea facta fuit mentio, et nunc repetitur.

Subducta igitur fuit gloria Iehovae: unde?

e suo loco et statione, quum habitaret scilicet inter

Cherubim, et venit ad limen templi: tunc inquit,

mutatae fuerunt vices. Nam templum, in quo prius

fulgebat Dei gloria, fuit caliginosum: limen autem

domus, quod erat quasi profanum, fuit plenum

splendore, non quod Deus in limine habitaverit.

Longius enim tendit haec visio, quod scilicet Deus

relicto suo templo extra appareat. Nam per limen

significat locum qui erat conspicuus omnibus. Nunc

ergo tenemus consilium spiritus sancti, quum dicit,

elevatum fuisse gloriam Iehovae e sede ilia, quam

sibi elegerat, ut résider et inter Cherubim: et conspectam

fuisse super limen: inde esse factum, ut

templum ipsum obtenebresceret: fulgor autem Dei

conspicuus esset in ipso atrio. Sequitur,

5. Et vox alarum Cherubim audita fuit usque

ad exterius atrium, sicuti vox Dei omnipotentis quum

loquitur.

Confirmât etiam hoc versu propheta visionem,

quia scilicet ubique Deus signa praesentiae suae

dederit. Sed videtur etiam alio spectare, quod

scilicet Cherubim sonitu alarum demonstraverint

insignem mutationem et insolitam imo incomprehensibilem.

Dicit enim fuisse sonitum, qui concuteret

locum ilium, quemadmodum si Deus loquatur. Quum

autem vocem Dei audimus, perinde est ac si diceret

propheta, si tonat Deus e coelo, vel si tremefacit

totum mundum: nulla tarnen concussio potest esse

gravior, quam sonitus ille alarum Cherubim. Hino

igitur potuit colligi mirifica quaedam mutatio, quum

Deus terrore ita prophetam suum repleret, ut de­

inde esset aliis omnibus nuntius ac testis.

6. Et factum est quum praecepisset viro qui indutus

erat lineis, dicendo, Sume ignem e medio rotae,

e medio Cherubim, profectus est, et stetit e regione

rotae.

7. Et extendit Cherub manum suam e medio

Cherubim ad ignem qui erat in medio Cherubim: et

accepit, et dedit in volas (in manus) eius qui indutus

erat lineis: et accepit, et egressus est.

Hie finem visionis docet propheta: Iudaei putabant

se fore semper tutos et incolumes praesentia

Dei: putabant sacrum ignem altaris valere ad expianda

omnia scelera. Atqui Deus ostendit se ita

residere in templo, ut sit instructus vindicta contra

eos, et Cherubim esse quasi armorum custodes, quibus

tandem sint perdendi. Videmus ergo hie exouti

Iudaeis falsam et perversam gloriationem qua

inebriati erant, quum putarent Deum sibi quodammodo

esse obstrictum. Iubetur ergo angelus ignem

sumere, et spargere per urbem, nempe ut incendio

ipsam perdat. Hoc autem necesse fuit, quia Iudaei

quum diu et obstinate abusi essent Dei tolerantia,

non poterant tarnen adduci ad sensum aliquem irae

eius ut resipiscerent. Hac de causa prophetae

ostensa fuit haec visio. Dicit ergo ignem fuisse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!