25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

499 PRAELECTIONES 500

genuinum oultum. Conatus enim est subinde ipßos

ad se retrahere quum videbat eos vagari post suas

super8titiones. Quum ergo saepius imo propemodum

assidue obiurgati fuerint a prophetis, hinc

melius deprehensa fuit eorum contumacia, quod

nihilominus sequuti sint suos illos perversos cultus.

Quia ergo inutiles fuerunt omnes illae obiurgationes,

hie Deus amplificat eorum crimen, quod surdi fuerint.

Dixi igitur, nëmpe per prophetas. Scimus

enim quam sedulo prophetae incubuerint in hanc

partem, ut in unum solum altare respicerent. Et

hac ratione crevit eorum seel us, quod quum Deus

diceret, Quid hoc? et quomodo tantoperé expetitis

vestra excelsa quum mihi displiceant, et sciatis quid

vobis praeceperim? anres fuerunt surda'e vel malitia

obstruetae. In summa, rogat quorsum eos rapiat

vesania, quum ingrediuntur excelsa: quando locum

designavit, ubi esset quaerendus et invocandus.

Atrium, inquit, meum negligitur: interea curritis ad

excelsa: et tarnen excelsum vocatum est eius nomen.

Nullum mysterium subest in ipsa voce: sed significat

Deus nullis prophetarum obiurgationibus vel

minis fieri potuisse, quin populus celebraret sua excelsa.

Dicit igitur vocatum fuisse nomen, quoniam

eadem dignitas et religio viguerit in illis excelsis.

Debuerat aboleri prorsus memoria. Si tantum semel

pronuntiasset Deus excelsa ilia sibi non probari,

omnes debuerant statim resipiscere: clamavit diu

et vehementer per suos prophetas: interea nomen

excelsorum volitavit per omnium ora. Fuit célèbre,

quasi illic quaerendus esset Deus. Nunc ergo videmus

damnari Iudaeos nimiae superbiae, quod non

solum sua excelsa non reliquerint quum fuissent

diligenter admoniti, sed quod pertinaciter voluerint

Dei sanctuario opponere loca ilia, quae tamen totidem

erant pollutiones. Hinc colligimus damnari

obstinatam populi malitiam, quod patres filiis nomen

illud tradiderint, ita ut continua série excelsa

opposuerint unico Dei sanctuario. Sequitur,

30. Propterea die ad domum Israel, Sie dicit

dominator Iehovah, An in via patrum vestrorum vos

polluti estis? et post idola ipsorum (vel spurcitias)

vos scortamini?

Nunc tandem propheta eos a quibus consultus

fuerat recta aggreditur. Postquam ostendit progenitos

esse ex impiis patribus, et id plus satis.

fuisse manifestum, quod ab initio usque ad finem

non destiterint singulis aetatibus Deum provocare:

iam convertit ad ipsos suum sermonem, et rogat

an polluti sint in superstitionibus patrum. Vetus

interpres transtulit, certe: sed n interrogations nota

id non patitur. Miror tamen quid aliis interpretibus

venerit in mentem, ut dicerent, annon polluimini,

quasi esset scriptum Nl^n. Atqui si reote iudico,

evertunt prophetae sensum. Videtur autem mihi

propheta quasi de re absurda sciscitari, quid? An

polluimini in via patrum vestrorum, et scortamini

post eorum idola? Nam quum in exsilium essent

eiecti, ilia exhaeredatio debuerat tandem ipsos

subigere quamvis essent plus quam ferrea superbia

praediti: deinde simulabant aliquid pietatis quum

venirent ad prophetam, et cuperent aliquid solatii

ab eo recipere. Quum ergo prae se ferrent aliquid

modestiae, hie Deus ipsos interrogat, quomodo fieri

possit ut se polluant in via patrum suorum: quid

hoc sibi vult? Sunt res, inquit, nimium contrariae,

quod ad servum meum acoeditis, ac si animus vobis

esset, mentes vestras et sensus subiicere verbo meo.

Quum ergo ita fingitis vos esse attentes ad mea

responsa, quomodo fieri potest ut interea pdlluamini

in via patrum vestrorum? Hoc videtur mihi esse

consilium spiritus. Dices igitur, an polluti estis in

via patrum vestrorum? hoc est, an adhuc estis

adeo pervicaces, ut non reflectatis cursum: ut non

tandem resipiscatis? Videtis enim quam severe

ultus fuerit Deus vestram obstinationem. Deinde

nunc in speciem me quaeritis, ac si unicum vobis s

hoc refugium maneret, quomodo igitur polluimini in

via patrum vestrorum? deinde quomodo scortamini

post ipsorum idolq,? Iam sequitur,

31. Et offerendo dona vestra (tollendo oblationes

vestras), et traiiciendo filios vestros per ignem

vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie:

et ego inquirar a vobis, domus Israel? Vivo ego,

dicit dominator Iehovah, si inquirar a vobis.

Prosequitur eandem sententiam, nempe quod

sit illud prodigiosum, adhuc ipsos pertinaciter mauere

defixos in perversa imitatione patrum suorum.

Nam multis Dei flagellis retracti fuerant ab illis

sordibus : deinde obtendebant se posthac fore promptes

ad obsequium. Deus ergo hie dicit, quomodo

offerendo munera vestra filios vestros traiicitis per

ignem, et polluimini in omnibus idolis vestris usque

ad hum diem? Est igitur haec interrogatio quasi

de re incredibili, et admirationem in se continet:

quia minime consentaneum erat, ut Israelitae exsilio

mulctati, manerent tamen pertinaces in suis

sceleribus. Sed propheta hie rursum excutit illis

inanem praetextum, quo se poterant obtegere: quia

offerebant sua munera: verum quidem id esse concedit,

sed simul excipit, traiicere filios suos per ignem,

et poUui in omnibus suis idolis. Tandem addit, et

ego inquirar a vobis? Iam exposuimus alibi hane

sententiam, quae tertio nunc repetitur. Alio trahunt

multi, quod scilicet Deus respondere ipsis amplius

non dignetur. Sed meo iudicio, simpliciter perstringit

eorum perfidiam, quod scilicet vellent quasi illinere

eius oculos quum ad prophetam accédèrent,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!