25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

117 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. V. 118

pane vivit homo: quia ostendit vitam hominis fulciri

arcana Dei virtute, et Deum quoties ita visum

est non indigere externis istis adminiculis. Per se

ergo Deus potest nos sustentare: interdum utitur

pane, sed tanquam instrumento adventitio: interea

nihil virtuti suae derogat. Baculus ergo metaphorice

acoipitur pro fultura. Nam senes quia iam

vacillant illis crura, et omnia etiam membra quasi

debilitate fracta sunt, baculo se sustinent: sic etiam

panis dicitur habere baculum, quia innitimur alimento.

Deficiunt enim vires: et ideo qui sumit

alimentum, dicitur se cibo reficere. Deus ergo

frangit baculum panis ubi reddit homines famelicos,

etiam si habeant satis bonam panis copiam. Neque

enim saturantur qnantumvis se ingurgitent, quia

cibus ip80S onerat, et nQri reficit. Haec prior est

poena quam minitatur Deus Iudaeis. Additur etiam

altera, nempe, quod destituentur pane. Videmus ergo

duplicem esse modum, quo Deus fame nos puniat.

Nam quamvis suppeditet panem, frangit tarnen et

conterit baculum, quoniam nos non potest fui cire,

neque revocare perditum vigorem. Deinde etiam

aufert nobis panem, quia vel uredine percutit fruges,

vel grandine, vel aliis calamitatibus afficit agros.

Sterilitas ergo afferet inopiam : ita conficiet nos

Deus fame, et utrumque genus complectitur. Dicit

enim, Ecce ego conteram baculum panis Hierosolymae.

Deinde adiungit, Comedent panem suum in pondère

et metu, aquas suas bibent. in mensura et stupore,

quia scilicet redacti erunt in tales angustias, ut vix

audeant panem attingere: quia dum respicient in

crastinum, sibi metuent, et erunt quasi attoniti. Et

confirmât ha«c sententiam proximo versu, ut destituante

pane et aquis, in quit, et stupescant. Haec

enim expositio melius convenit. Stupescant ergo vir

et frater eius, hoc est mutuo sese respiciant quasi

attoniti. Sic autem agere soient qui carent omni

consilio, et nihil cernunt praeter desperationem.

Tandem liquéfiant in sua iniquitale. Iterum repetit

Deus Iudaeos non posse conqueri, ubi tain graviter

ipsos affliget, quia mercedem recipient propriae

iniquitatis. Nunc sequitur,

CAPUT Y.

1. Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum,

novaculam tonsorum, sume earn tibi, et transir e fac

(vel traducas) super caput tuum, et super barbant

tuam: et sume tibi stateram ponderis (id est iustam),

et divide ilia (hoc est pilos qui exsecti fuerint e

capite tuo et barba).

2. Tertiam partem igné combures in medio

urbis, ut completi fuerint dies (complebuntur, se-

cundum complere dies, ad verbum) obsidionis: sûmes

tertiam partem, percutiés gladio per circuitum

eius, tertiam vero partem sparges in ventum: et gladium

evaginabo post eos.

3. Et sûmes inde exiguum in numéro (id est

exiguam partem numéro), et ligabis iïla (hoc est

illam partem) in* àlis tuis (vel in alis vestium

tuarum).

v

4. Et ex illis adhuc sûmes, et proiieies ïtta in

medium ignis (mittes) et combures iïla igné: inde

egredietur ignis in totam domum Israel.

Alia visione confirmât Deus quod nuper docuit

de expugnatione Hierosolymae. Iubet enim prophetam

suum abradere pilos capitis, et barbam:

deinde distribuere in très partes, et appendere in

trutina. Trutinam autem ponderis nominat iustam,

nempe ut servetur aequabilitas, et portio una non

superet aliam. Non dubium «st quin per pilos intelligat

incolas Hierosolymae, sicuti per caput intelligit

sedem ipsam habitationis. Sequetur deinde

applicatio, sed a qua hodie supersedebo, quia non

possem longius progredi. Satis est breviter tenere,

hic homines designari per pilos. Nam capilli vix

numerari possunt, pili etiam barbae non numerantur.

Talis fuit multitudo Hierosolymae. Scimus enim

urbem illam fuisse admodum populosam. Scimus

rursus inde sumpsisse materiam superbiendi: quum

vidèrent se pollere ingenti copia hominum, putabant

se pares fore cunctis hostibus, atque adeo superiores.

Hinc igitur stolida ilia fiducia, quae ipsos perdidit.

Deus ergo iussit prophetam abradere omnes pilos

tarn capitis, quam barbae. Atque ita docuit non

posse vel unum hominem eximi a clade: quia dicit,

fac transire gladium, vel traiiee inquit, per caput

tuum: deinde per mentum, ita ut nihil prorsus supersit.

Videmus ergo quorsum pertineat traiectio novaculae,

ne scilicet pilus integer maneat'in capite

vel barba. Unde sequitur, Deum vindictam sumpturum

de tota gente, ita ut ne unus quidem superstes

maneat. Quod autem iubet appendi ires partes, et

servari proportionem inter ipsas, hac ratione significat

quod saepius vidimus apud Ieremiam. Quicunque

elapsi fuerint a gladio, perituros fame: quicunque

famem effugerint, perituros alio modo. Sed

hic Deus diserte exprimit quomodo perditurus sit

omnes Iudaeos, quamvis distributi fuerint in varios

ordines. Nam potuit videri diversa eorum conditio,

quum fuga elapsi essent quidam, alii autem se contulissent

in Aegyptum. Sed in hac varietate ostendit

Deus nihil detrahi suae potentiae, quin omnes

ad unum deleat. Veniamus ad verba, transire, inquit,

fac super caput tuum et super barbam tuam:

deinde sume lances. ^TNO proprie ita vocatur trutina

propter duas aures. Sume ergo trutinam, vel

stateram ponderis, et divide pilos. Quorsum spec-

8*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!