25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

27 PRAEL1 DTIONES 28

in scriptura quidquid excellit: montes Dei vocantur

excelsi, ita etiam arbores Dei. Sed videtur illud

frigidum. Ego itaque non dubito quin vision es Dei

appellet pröpheticas, et ita profitetur se a Deo

missum esse, quod scilicet exuerit quodammodo

hominem, ubi Deus mandavit ei partes docendi.

Et mirum non est ipsum loqui de visionibus Dei:

quia alioqui incredibile fuisset, posse emergere ex

Chaldaea aliquem prophetam. Quaerebat Natbanael,

an ex Nazareth posset aliquid boni prodire: et tarnen

Nazareth erat in terra sancta. Quomodo igitur

persuasum fuisset, lucem ooelestis doctrinae

fulgere in Chaldaea, et illinc etiam oriri testimonium

gratiae Dei? exercere. etiam Deum illic sua

iudicia per os prophetae? Nunquam hoc fuisset

creditum, nisi obsignata fuisset Dei vocatio, idque

raro modo et singular!. lam quod addit, illum

fuisse quintum annum captivitatis IoacMm, vel

Iechoniae, aut Iechaniae, minime dubium est quin

his verbis oblique perstringat obstinationem populi.

Nam si Deus nos duriter percutiat initio quidem

tumultuabimur, sed paulatim necesse est nos mansuefieri.

Quum ergo non fuit domita contumacia

populi illius quinque annis, hinc colligitur quantopere

fuerint Deo rebelies. Neque interea parcit

reliquis. Nam qui Hierosolymae erant, putabant

secum praeclare fuisse actum, quod non migrassent

in exsilium cum suis fratribus. Ita ipsos despiciebant,

sicuti saepius vidimus apud Ieremiam. Quum

ergo sibi placèrent qui adhuc residui manebant in

patria, et putarent suam sortem esse optimam, propheta

hie notavit tempus, quia necesse fuit prosterni

illam ferociam : et quum ita sese opponerent Ieremiae

vaticiniis, adiungi secundum malleum, quo

veluti retunderentur. Haec igitur ratio est cur

loquatur de anno quinto captivitatis Ioachim. Sequitur,

3. Fuit sermo Iehovae ad Ezechielem filium Buzi

sacerdotem, in terra Chaldaeorum, super fluvium

Çhebar: et fuit super eum illic manus Iehovae.

Non repetit copulam, quae initio posita fuit: et

posset videri mirum, quod librum ineipiat a copula.

Nam quum dicit, et fuit, videtur aliquid notari

8uperius. Quum ergo nihil praecesserit, videtur

hoc esse absurdum. Sed probabile est, subesse

obliquam antithesin, vel comparationem inter prophetias,

quae diu viguerant Hierosolymae, ubi erat

propria et genuina illarum sedes, et inter hanc

prophetiam, quae oriebatur a Chaldaea: quasi diceret,

etiam apud Chaldaeos. Ergo particula 1 tantundem

valet atque particula etiam, Da. Sensus

ergo est, postquam Deus frustra servos suos exercuit

usque ad fatigationem, quum prophetae multi

Hierosolymae funeti sunt suo officio, nunc quoque

ipsum loqui in Chaldaea. Dicit ergo fuisse sermonem

Iehovae ad ipsum. Nescio cur somnient quidam

hic Ieremiam vocari Buzi, nisi quod Iudaeis

persuasum est, et quidem inscite, nunquam patrem

prophetae exprimi, nisi qui fuerit propheta. Coarguitur

illa inscitia aliis locis. Sed hie certe pudenda

. est eorum curiositas, quum volunt istum

Buzi esse prophetam : quia autem neminem reperiunt,

fingunt esse Ieremiam. Quasi vero probabile

esset, patrem fuisse relictum Hierosolymae, filium

autem fuisse exsulem: illud certe nihil coloris

habet. Sed quia erat ex genere sacerdotali, ideo

dicit se esse filium Buzi. Oportuit enim prophetam

nostrum habere aliquod nomen, quia si fuisset ex

obscura plebe vix fuisset auditus. Ergo sacerdotalis

dignitas aliquid valuit, ut facilius eum admitterent.

Iam diserte exprimit quod ante dixi, in terra

Ghasdim, ac si diceret tametsi Deus antea non

fuisset solitus prophetas suos excitare in longinquis

terris, atque adeo pollutis: tarnen nunc mutatam

esse hanc rationem, quia etiam apud Chaldaeos

fuerit praeditus spiritu prophetico. Et emphatice

etiam additur particula DE', fuit super ipsum illic,

inquit. Nam alioqui exhorruissent Iudaei Ezechielem,

quasi aliquod portentum, quum audirent ex

Chaldaea profectum esse Dei sermonem: quid? an

Deus polluet atque contaminabit suam doctrinam,

ita ut exoriatur illinc? Quales sunt Chaldaei, ut

Deus erigat illic sedem suam? Habet autem domicilium

in monte Sion, hie colitur et invocatur.

Ergo necesse est hie ardere eius lucernam, quemadmodum

saepius testatus est per prophetas. Talibus

ergo iaetantiis opponit propheta, Deum iam

coepis8e etiam loqui in Chaldaea, et illic conspicuam

fuisse eius virtutem. Dicit sibi datum fuisse sermonem

Iehovae, quia seimus unum Deum esse audiendum,

et prophetas non aliter esse audiendos, quam

si proférant quod ab ipso profectum est. Ergo necesse

est omneB ecclesiae doctores prius fuisse discipulo8,

ita ut solus Deus ius suum retineat, et sit

unicus dux et magister. Ut igitur penes unum

Deum resideat autoritas, prophetae ubi audiri postulant

simul adiungunt se non afferre sua commenta,

sed fideliter tradere quod a Deo sumpserunt. Sic

ergo propheta noster. Ego haec levius attingo,

quoniam alibi fusius traetata sunt. Tandem addit,

super eum fuisse manum Iehovae. Quod quidam

manum exponunfc prophetiam, videtur mihi esse

levé ac dilutum. Ego itaque manum aeeipio pro

virtute, quasi diceret Ezechiel se fuisse indutum

virtute Dei, unde constaret ipsum electum esse prophetam.

Manus igitur Domini fuit testimonium

novae gratiae, ut Ezechiel posset quasi pro imperio

subiieere sibi omnes captivos, quoniam gestabat Dei

personam. Posset hoc etiam referri ad efficaciam

doctrinae. Dominus enim non tantum suggerit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!