25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

659 PRAELEOTIONES 660

eum adorant, et rapiuntur quodammodo in admirationem,

ita ut nihil iudicent : ubi imperatoria maiestas,

vel maiestas regia in medium prodierit, protinus

omnes obstupescunt, ut nihil sentiant. Neque enim

putant sibi faB esse intueri quid sit in illis principibus.

Quum ergo tanta esset opulentia et potentia

regis Nebuchadnezer, non mirum est si propheta

dicit ramos eius fuisse pulchros et fructum copiosum.

Sed interea retinendum est quod nuper dixi, nempe

fulgere Dei benedictionem in principibus, etiam si

longe ab officio suo distent, quia non patitur Deus

prorsus exatingui suam gratiam ab illis: ideo coguntur

aliquem proferre fructum. Multo igitur pulchrius

est videre qualecunque dominium, quam si esset

aequalis omnium conditio, ubi quisque oculos proximi

8ui configeret. Et hue etiam pertinet quod

dicit, cunctis fuisse escam et cibum, quemadmodum

nuper éxposui.

Sequitur secunda pars somnii. Hactenus enim

descripsit pulohritudinem, et excellentiam status sui

Nebuchadnezer sub figura procerae arboris, quae

praebebat bestiis umbram, et ipsas pascebat suo

fructu : deinde quae dabat quietos nidos avibus coeli

suis ramis. Iam sequitur excisio arboris: Vidi, inquit,

in visionibus capitis mei super cubile meum, et

ecce vigil et sanctus e coelis descendit. Non dubium

est quin per vigilem intelligi debeat angélus. Vocatur

etiam sanctus: sed tarnen periphrastica est

designatio angeli: et merito hoc nomine vocantur,

quia perpetuo sunt in excubiis ad exsequenda Dei

mandata. Neque enim obnoxii sunt sopori, quia

neque cibo neque potu aluntur, sed vivunt spiritualem

vitam: ideo etiam nullus est illis somni

usus, quia contrahimus somnum ex potu et cibo.

Denique, quoniam angeli carent corporibus, ideo

pro spirituali sua natura semper vigilant. Sed non

tantum hic sermo habetur de ipsorum natura, sed

8imul exprimitur officium. Quia igitur Deus praesto

ipsos habet ad quemlibet nutum, et quia destinât

ipsos ad mandata sua implenda, ideo dicuntur esse

vigiles. In Psalmo (103, 20) habetur, angeli qui

praestatis voluntatem eius: nempe quia pro agilitate

nobis incomprehensibili discursant hue in illuo, et

statim convolant e coelo in terram, ab extrema

plaga terrae usque ad diversam, ab ortu usque ad

occasum. Quoniam ergo augelis ita facile ac promptum

est implere quod Deus praecepit, merito dicuntur

vigiles. Dicuntur etiam sancti, quoniam

non sunt infecti humanis sordibus. Nos enim non

tantum quia incolimus terram sumus referti multis

vitiis, sed quoniam labem contraximus ex primo

parente, quae vitiavit omnes et corporis et animi

partes. Hoc igitur elogio voluit Nebuchadnezer

discernere angelos a mortalibus. Quanquam enim

Deus eleotos suos hic sanctificat, tarnen quamdiu

habitant in ergastulo carnis suae,, nunquam ad

sanctitatem angelicam perveniunt. Discrimen igitur

hic notatur inter angelos et homines. Non potuit

hoc ex se ipso capere Nebuchadnezer: sed edoctus

fuit divinitus, ut sentiret exoidium huius arboris

non ab hominibus esse, sed a iussu- Dei. Postea

adiungit, angélum clamasse voce magna, Succidite arborent,,

diripite folia, discutite ramos eius, dispergite

fructus eius, vel, proiieite : et fugiat bestia ab umbra

eius, aves etiam coeli non habitent in ramis. Voluit

hac figura Deus exprimera regem Nebuchadnezer

ad tempus fore similem bestiae. Neque enim absurdum

hoc nobis videri debet, quamvis sit asperum,

quod arbor dicitur spoliari corde humano.

Scimus enim arbores non poliere alia vita quam

vegetativa, ut loquuntur. Non potuit igitur imminui

dignitas vel praestantia arboris, quum exuitur corde

humano. Nam nunquam cor humanum habuit.

Sed quamvis hoc dictu sit asperum, nihil tarnen

continet absurdum, quia deflectit nunc Daniel ab

allegorico sermone: imo Nebuchadnezer ipse sic habuit

somnium allegoricum, ut tarnen Deus aliquid

permiscuerit unde col liger et sub imagine ilia arboris

notari aliud. Iubet ergo angelus diripi, v^l

auferri cor humanum arbori, postquam excisa fuerit,

et direpti ac proiecti fuerint eius rami et fructus:

deinde iubet dari cor bestiae, ut portio eius sit

cum feris bestiis et agrestibus. Sed quoniam hoc

repetendum alibi erit, nunc levius praetereo. Summa

hue redit, regem Nebuchadnezer ad tempus fuisse

spoliandum non solum imperio, sed etiam humano

sensu, ut nihil differret a bestiis, quia mdignus

esset qui etiam locum infimum teneret in vulgo:

quamvis sibi visus fuerat longe superare totum humanum

genus sua altitudine, Bio tarnen deiieiendus

fuit, ut ne postremus quidem esset inter mortales.

Sequitur tarnen hie ratio huius poenae, quum additur,

Septem tempora transeant super ipsum: deinde,

Ne succidite imum radicum eius, sed irrigetur adhuc

pluvia coelorum: deinde, Portio eius sit cum feris.

Quanquam dura est atque horribilis castigatio, quum

Nebuchadnezer expellitur e consortio hominum, et

similis redditur feris bestiis : hoc tarnen aliquid est,

quod Deus non evellit ipsum a radice, sed vult

radicem manere, ut iterum surgat et crescat arbor,

imo ut inseratur in suum locum, et vigorem novum

recuperet ex radice sua. Hue respioit Daniel inflictam

fuisse poenam regi Nebuchadnezer, in qua

tarnen Deus specimen aliquod praebuerit suae clementiae,

quia pepercit ei, ne prorsus ipsum exsoinderet,

sed maneret aliqua radix. Quod hic quidam

disserunt de poenarum mitigatione, ubi Deus videt

resipiscere eos, quos suis ferulis castigavit, nescio

an sit tempestivum. Neque enim fuit vera conversio

in rege Nebuchadnezer, ut ante dictum est, et clarius

iterum videbimus. Quod ergo Deus noluit

eum durius urgere, hoc tribuere convenit clemen-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!