25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

689 IN DANIELEM. CAP. IV. 690

angelis et daemonibus, sic etiam in habitatoribus

terrae. Alios enim gubernat spiritu suo, nempe

electos, qui postquam regeniti sunt eius spiritu, sic

ab ipso aguntur, ut vere refulgeat eius iustitia in

omnibus actionibus ipsorum. Agit etiam in reprobis,

sed alio modo. Nam trahit eos praecipites per

mannm diaboli: impellit etiam arcana sua virtute,

percutit eos spiritu vertiginis, excaecat eos et coniicit

in sensum reprobum, obdurat etiam corda ad

contumaciam. Ecce quomodo Deus in hominibus

et angelis agat omnia pro sua voluntate. lam alius

est etiam modus agendi, quantum ad externam

conditionem attinet. Deus enim hunc attollit in

sublime, alterum vero deiicit. Ita videmus ex divitibus

subinde fieri pauperes: deinde erigi alios ex

stercore, et conscendere in summos honoris gradus.

Vocant profani homines ludum fortunae. Atqui

aequissima est, quamvis incomprehensibilis, moderatio

providentiae Dei. Sic ergo agit Deus pro

suo arbitrio in hominibus et angelis. Sed ilia interior

actio priore loco ponenda est, quemadmodum

diximus. Nunc sequitur,

36. Et in tempore illo (quanquam N30Î proprie

tempus est praefixum et statutum) intelledus meus

rediit ad me, et ad excellentiam regni mei (nempe,

reversus fui: est enim loquutio ecliptica): decor meus

et dignitas mea reversa est ad me: et me consiliarii

mei et proceres mei requisierunt : et in regno meo

confirmatus sum, et dignitas mea amplior aucta fuit

mihi (addita).

* Hic pluribus verbis explicat Nebuchadnezer

quod breviter prius attigerat, nempe se récupérasse

sanam mentem : et ita commendat Dei misericordiam,

quod contentus modica et temporali castigatione,

tandem manum ei porrexit, ut ex bestia iterum

formaret hominem. Non quod mutatus fuerit in

bestiam, sicuti dictum est, sed quia in illam ignominiam

coniectus fuerat ut similis esset bestiis

agrestibus, et pasceretur etiam cum illis. Ilia igitur

deformitas fuit tarn horrenda, ut restitutio possit

vocari noya qnaedam creatio. Et ideo non abs

re tantopere hanc Dei gratiam célébrât Nebuchadnezer.

In illo igitur tempore intelledus meus rediit

ad me: semel hoc dixerat: sed quia inaestimabile

est Dei beneficium intelligentia et ratio, Nebuchadnezer

inculcat elogium hoc, et fatetur se expertum

esse singularem Dei gratiam, quod fuerit redditus

sanae menti. Et simul adiungit se reversum esse ad

decorem et praestantiam regni sui: quia requisitus

fuit a consüiariis et proceribus. Quomodo hoc fuerit

completum nescitur, quia sepulta est temporum illorum

memoria, nisi quod probabile est tandem principes

regni flexos fuisse ad clementiam, ut cuperent

recipere ad se regem eiectum. Hoc non dicemus

Caïvini opera. Vol. XL.

factum fuisse ab illis consulte: quia Deus sic usus

est illis, ut tarnen nescirent se exsequi quod statuerai.

Audierant vocem e coelo, Tibi dicitur Nebuchadneser

rex, ecce regnum ablatum est. tibi, etc.

Hoc quidem debebat vulgo esse notum et célèbre

apud omnes: sed scimus facile obrepere oblivionem

hominibus, ubi Deus loquutus est. Principes ergo

quum nescirent se operam Deo impendere, tarnen

postularunt regem suum. Hoc modo reversus est

ad dignitatem regni sui: imo dignitas addita fuit

illi amplior quam antea. Tandem sequitur,

37. Nunc ego Nebuchadne0er laudo, et extöllo, et

glorifico regem coelorum: quia omnia opera eius Veritas,

et viae eius iudicium: et eos qui ambulant in

superbia potest humiliare (id est, potens est ad humiliandos

superbos).

Clausula est edicti, ubi Nebuchadnezer coniungit

ingenuam confeBsionem suae culpae cum Dei

laudibus. Nam quod ponit de superbis, haud dubie

ad suam personam proprie applicat: quasi diceret,

Deus Toluit me statuere quasi insigne documentum,

unde omnes cognoscerent eius manu humiliari superbos.

Ego enim inflatus eram superbia: hanc

Deus horribili poena sic correxit, ut nunc exemplum

meum debeat omnibus prodesse. Ideo dixi regem

Nebuchadnezer non hic simpliciter gratiaB agere

Deo, sed simul fateri culpam suam, quod scilicet

merito tarn duriter subactus fuerit: quia non poterat

leviore remedio corrigi eius fastus. Sed primo dicit,

ego laudo, extollo, et glorifico regem coelorum. Non

dubium est quin ista verborum congeries ex vehementi

affectu prodierit. Et simul subaudienda est

antithesis ex illo principio quod prius vidimus,

nempe, Deum nunquam rite laudari, nisi quum

detegitur hominum ignominia: Deum non rite extolli,

nisi quum deiicitur illorum altitudo: Deum

nunquam glorificari, nisi quum homines quasi sua

ignominia obruti in terra iacent. Ergo etiam hoc

loco dum laudat, extollit, et glorificat Deum Nebuchadnezer:

simul et se et reliquos omnes mortales

fatetur, quemadmodum antea, nihil esse, nihil mereri

laudis, sed dignos esse omni ignominia. Postea

addit, quoniam opera eius cuncta sunt Veritas. Hie

EDltyp accipitur pro rectitudine vel integritate. Nam

TON 'JH vocantur vera iudicia: sed hie ad aequitatem

refertur. Opera ergo Dei omnia sunt Veritas,

id est, sunt integritas: quasi diceret, nihil esse reprehensione

dignum in Dei operibus. Deinde sequitur

explicatio, quod omnes viae eius sunt iudicium.

Videmus ergo hie laudari in Deo perfectam iustitiam.

Debet autem hoc refcrri ad personam Nebuchadnezer:

quasi diceret, Non egit Deus mecum

nimis rigide, non est quod expostulem cum ipso,

vel obmurmurem quasi in me fuerit nimium severus.

44

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!