25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

403 PRAELE

aggressi iutegros statim eos compulissent ad deditionem.

Sod venio nunc ad verba, Fili hominis,

propone aenigma. Nomen et verbum inter se respondent:

ideo si quis vellet reddi sibi prophetae

verba, dicendum esset, aenigmatisa aenigma. Nam

hie loquitur propheta de allegorico sermone. DTD

jgitur significat tantundem atque allegoriam, ubi

iliversa sunt verba a sensu, hoc est sensus implicitus

est sub obscuris involucris. Scimus autem

Deum aliquando loquutum fuisse aenigmatice, quia

nolebat ab impiis et incredulis intelligi. Sed hoc

loco obscuritas sententiae alio spectavit, nempe ut

Iudaei melius expergefierent: et prophetia haec

penetraret in ipsorum aniroos. Scimus enim quanta

fuerit eorum durities. Ergo si simpliciter, et sermone

usitato loquutus esset propheta, non ita fuissent

attenti. Haec igitur ratio est cur Deus iubeat

ipsum loqui aenigmatice. lam adiungit 'WDl

bWB. Scimus bwü esse insignem sententiam: et

huno titulum imposuit Solomo suis sententiis. bïVû

ergo tantundem valet atque apophthegma. Sed

accipitur aliquando pro similitudine: et hoc loco

sic Deus allegorice denuntiat Iudaeis suum interitum,

ut tarnen illustret similitudine suum sermonem,

qui alioqui fuisset obscurus. Quidquid sit, ita

praefatus est Deus, ut agnoscerent Iudaei sibi adferri

nuntium minime vulgarem, sed qui eos afficere

serio deberet. ' Neque enim ratio ilia nunc

locum habet, Deum quia indigni essent Iudaei saluti8

doctrina, loqui apud eos aenigmatice, quia

paulo post edis8erit propheta quod sub figura vel

sub allegorico sermone dixerat. Verum quidem est,

Christum loquutum fuisse in parabolis ad plebem,

quia soli discipuli capaces erant familiaris et liquidae

doctrinae. De incredulis etiam dicitur apud

Isaiam, Erit vobis prophetia quasi liber clausus:

loquar cum populo hoc lingua exotica et barbara,

et non poterit ultra rudimenta progredi (Isa. 29,11).

Sed quemadmodum iam dixi, obscuritas huius doctrinae

fuit duntaxat praeparatio, ut populus Studium

suum applicaret ad rem quae nunc proponitur.

3. Et die, Sic dicit dominator Iéhovàh, aquila

magna, magna alis, longa penna (vel pennis, est

mutatio numeri) plena (vel referta) plumis (copiosa),

quae Uli variae erant (est numerus singularis, sed

pro plurali accipitur, hoc est, quae erant discolores)

venit ad montem Libanum, et accepit summitatem cedri.

4. Caput (vel summitatem) surculorum eius

avellit, et transitait in terram mercatoris (neque enim

est hie proprium nomen Chanaan, sed appellative

sumitur) in urbe mercatorum posuit earn (vel illud

caput).

Hie ratiocinatur propheta a minori ad maius.

Nam si nullo negotio potuit Nabuchadnezer urbem

TIONES 404

expugnare, et subigere totum regnum quum adhuc

intacti fuissent Iudaei, quanto facilius erit nunc

iterum evertere miseros, qui fere pessumdati erant?

Quia nihil apud eos stabat quod non minitaretur

ruinam. Hue igitur tendit consilium prophetae.

Comparât autem regem Nabuchadnezer aquilae,

quam dicit fuisse magnam, deinde alis amplis, vel

longe extentis. Minime dubium est quin per alasy

et pennas, et plumas intelligat tarn regiones quam

populos, quibus praeerat Nabuchadnezer. Nam

scimus tunc potitos fuisse Chaldaeos monarchia

orientali. Quum igitur tot regiones et populi parèrent

imperio Nabuchadnezer, non mirum est, si

propheta dicat fuisse aquilam magnam, et amplis

alis, et copiosam etiam pennis, vel plumis. Nam

ubi nunc dicit nsun tihü, paulo post dicet nm 3"l, *

quum loquetur de rege Aegyptio. Dicit alas fuisse

discolores: idem est nomen quo proximo capite usus

est propheta, quum diceret populum fuisse indutum

vestibus pretiosis: et sic vocant Hebraei texturam

phrygionicam. Comparât igitur alas regis babylonii

texturae, quae varus coloribus resplendet.

Neque enim regnabat duntaxat uno in loco Nabu- s

chadnezer, sed occupaverat hinc inde multas ditiones

et subegerat. Haec igitur ratio est huius varietatis.

Sed non possem nunc ulterius progredi.

Coepimus heri exponere locum prophetae, ubi

dicit, aquilam venisse ad montem Libanum, et iUic

decerpsisse summitatem cedri, hoc est ramum altissimum.

Quantum ad nomen Libani videntur mihi

frustra laborare quidam interprètes. Existimant

sic vocare Hierosolymam, et citant locum Zachariae

(11, 1), ubi dicitur, Aperi Libane portas tuas.

Sed Zacharias illic non urbem, sed templum alloquitur,

quia exstructum erat ex magna congerie

cedrorum. At vero hoc loco Ezechiel désignât

terram : et Libanum potius nominal quam alia loca,

non solum quia mons ille erat insigne decus regionis

ob cedros proceras, et balsamum, et arbores

aromaticas, sed quia non potuit aliter contexere

suain allegoriam. Si dixisset aquilam venisse in

urbem, fuisset res absurda. Ergo videmus simpliciter

nomen Libani accipi pro parte Iudaeae, in

qua nascebantur et orescebant pulcherrimae arbores.

Dicit autem decerptum fuisse ramum ex cacumine

cedri, quia Nabuchadnezer, qui designatur per

aquilam, abstulit, ut heri dictum fuit, regem Iechaniam.

Confertur ergo rex Iechanias ramo altissimocedri,

quia eo tempore omnes putassent regnum

illud esse supra omnem aleam periculi. G-loriabantur

enim Iudaei se esse sub Dei custodia: et urbs

etiam erat inexpugnabilis. Fuit igitur incredibile

quod tunc accidit. Iam adiungit propheta aquilam

illam decerpsisse caput, vel summitatem ramorum:

sic vocant teneros foetus Hebraei. Sed hie nomen.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!