25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

219 PRAELECTIONES 220

intelligat animalia ilia nihil aliud esse quam angelos:

sed propter illam rationem Deum induere angelos

suos nova forma, quia scilicet maior erat populi

socordia, quam ut caperent quod debuerant

familiariter cognoscere, quandoquidem minime per

eum steterat, quominus imbibèrent doctrinam pietatis

a prima pueritia. Nunc sequitur,

15. Et adscenderunt Cherubim: ipsum est animal

quod videram in fluvio Chebar.

Cur dicat Cherubim adscendisse suo loco postea

explicabimus. Ultimus enim et praecipuus huius

visionis scopus fuit, Deum non amplius habitaturum

in templo, quia inde migrare decreverit propter impias

et nefandas profanationes, quibus templum

fuerat contaminatum. Nunc hac ratione dicit, Cherubim

adscendisse: sed adiungit ittud fuisse animal,

quod viderai prope fluvium Chebar. Hoc adiungit

ad certitudinem visionis, quia si semel tantum

fuisset oblata, poterant ambigere Iudaei, deinde obscuritas

ipsa poterat gustum tollere, et reddere

quasi insipidam doctrinam propheticam. Quum

autem repetitur visio, Deus confirmât ac sancit

quod alioqui non satis fuisset probe obsignatum

cordibu8 populi. Nam et experientia hoc docet,

proficere nos in fide, et facere ulteriores progressus,

prout Deus iterum et 'saepius nobiscum loquitur.

Nam etiam si videmur nobis assequi quod didicimus

ex scriptura, tarnen si eadem sententia occurrat,

melius earn concoquimus. Deinde etiam si apud

duos aut très prophetas legimus eandem sententiam,

Deus adhibet plures testes, ut ita melius stabiliatur

Veritas: quoniarn scimus quanta sit nostra ad dubitationem

propensio : fluctuamur semper, et quamvis

sermo Dei satis in se virtutis habeat ad nos confirmandos,

nutamus subinde nisi varus adminiculis

fulciantur mentes nostrae. Sic ergo Deus voluit

bis idem prophetae suo ante oculos ponere, ut prior

visio plus haberet certitudinis non modo apud prophetam

ipsum, sed etiam apud omnes Iudaeos.

Diximus autem quamvis fuerit nonnihil diversum,

tamen optime congruere quod propheta dicit fuisse

unum et idem animal. Sequitur,

impetu, sed dirigi occulta Dei virtute, idque per angelos.

Primo dicit, quum proficiscebantur Cherubim,

etiam simul proficiscSantur rotae: deinde quum Cherubim

toUebant sursum alas, rotae sequebantur eundem

cur sum, neque revertébantur: hoc est, non abstrahebantur

a consensu illo, de quo iam dictum fuit.

Quomodo autem rotae non fuerint reversae, clarius

crastino die explicabimus.

Coepimu8 heri exponere prophetae sententiam,

ubi dicit rotas fuisse elevatas simul cum animalibus.

Breviter autem docuimus sic pendere a motu angelico

et inspiratione quidquid cernimus in creaturis,

ut sit quasi individuus nexus. Nunc addit propheta,

rotas non fuisse reversas: qua parte exprimit continuum

tenorem. Fieri enim posset ut ad tempus

appareat consensus aliquis, sed contingat aliqua

subita mutatio. Propheta autem dicit rotas sic fuisse

elevatas cum animalibus, ut nunquam ab ipsis discesserint.

Tenemus ergo eius mentem. Antehac

idem etiam asseruit de animalibus: et illic solvenda

fuit species repugnantiae, quae poterat iniicere scrupulum.

Dicebat enim animalia fuisse reversa, et

non fuisse reversa: sed conciliavimus haec duo,

quod scilicet animalia nusquam defiexerint nisi peracto

suo cursu, et quasi finito spatio et confecto:

interea reversa sunt, quia currebant instar fulguris,

nempe quia ab una actione ad novas alias properabant.

Interea propheta docere voluit, in operibus

Dei nihil esse abruptum, nihil concisum, nihil mutilum

: sed angelos sic dirigere omnes actiones, omnes

rerum eventus, ut quidquid statuit Deus ad

finem suum perveniat. Hoc autem non obstat quominus

Deus varie, operetur, et postquam ad metam

unam pervenit, incipiat novum cursum. Nunc sequitur,

17. Et quum starent animalia, stabant etiam: et

quum elevarentur elevabant se: quia spiritus animalis

in ipsis.

Quemadmodum nuper dixit rotas fuisse morigeras

ad agitationem animalium, ita nunc dicit

simul cum ipsis cessavisse. Sed in hac parte videri

posset subesse aliqua absurditas. Neque enim con-

.16. Et quum proficiscebantur Cherubim, proficisentaneum est angelos unquam cessare. Scimus

scebantur rotae e regione ipsorum (vel iuxta ipsos): celebrari eorum celeritatem ac promptitudinem in

et quum attollerent Cherubim alas suas in sublime e exsequendis Dei mandatis: deinde quum angeli sint

terra, non revertébantur rotae, etiam ipsae e regione Dei virtutes, sequitur nunquam desistere ab ope­

ipsorum.

randi munere. Deus enim nunquam feriatur. Sustinet

mundum sua virtute, minima quaeque gubernat,

Iterum confirmât propheta quod antehac, nempe ut non cadat in terram passerculus sine eius de-

rotis nullum fuisse motum intrinsecum: sed fuisse creto. Et nota est ac Celebris ilia sententia Christi,

tractas arcano instinctu, simul atque se movebant Pater meus et ego operamur hue usque (loan. 5, 17).

Cherubim. Hinc colligimus rerum eventus non Quum ergo Deus nunquam ab operibus suis super­

esse fortuitos, neque excitari hinc inde aliquo caeco sedeas quomodo intelligenda erit haec cessatio, de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!