25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

437 IN BZECHIELIS PROPH. CAP. XVIII. 438

et impunitas, cupiditas nos ita rapit, ut non discernamus

neque expendamus quid rectum sit vel

aequum. Quia igitur quisquia continentiam vult

servare, ad domandos suos affectus, summopere esse

attentum oportet, nee sine certamine: ideo dicit

propheta retrahendas esse manus. lam postremo

concluait, Ipse non morietur in iniquitate patris sui,

vivendo vivet. Non repetit hunc esse iustum, subaudiendum

tarnen est: sed insistit in praesenti causa,

nempe quod Dei benedictio maneat omnes iustos,

quemadmodum dicitur apud Isaiam (3, 10): Certe

fructus est iusto: et propheta exclamât tanquam in

re difficili creditu. Quando enim videmus promiscue

omnia in mundo volvi, statim imaginamur

vel Deum otiari in coelo, vel fortunam hie dominari

in terra. Sed luctandum est cum hac perversa

cogitatione, et statuendum, quemadmodum docet

Isaias, fructum esse iusto: hoc nunc docet propheta.

Sed exoritur hoc loco quaestio difficilis. Dicit enim

iustum esse qui legem servavit: et ideo Deum fore

remuneratorem. Haec enim duo simul sunt connexa.

Ex priore membro nascitur ilia quaestio

quam dixi. Tota enim scriptura docet, neminem

esse iustum, et non posse quempiam iustificari ex

lege. Haec autem inter se pugnant, iustum esse,

et dignum mercede, qui legem servavit: deinde

nullum esse iustum, omnes esse legis transgressores,

omnes destitui iustitia: et. ideo unicum remedium

superesse, nt petamus salutem nostram a gratuita

Dei misericordia. Sed quamvis primo intuitu haec

repugnantiae species conturbet rudes et parum

exercitatos, solutio tamen est facilis: quia proprie

loquendo, fc iustitia est observatio legis. Si quis ergo

quaerat quid sit iustitia, haec est propria definitio,

iustitiam esse legis observationem. Quare? Nam

lex, ut heri dictum fuit, tradit solidam iustitiae

regulam. Si quis ergo earn servat iustus censebitur.

Ita iustitia proprie dicta in operibus posita est.

Sed ex opposito scriptura pronuntiat quod verissimum

est, et simul experientia nimis compertum,

neminem ut decebat satisfacere legi, atque ob

hunc defectum nos omnes destitui operum iustitia.

Quod dixi potest ex multis scripturae testimoniis

melius liquescere, Non qui auditor est legis,

inquit Paulus secundo capite ad Romanos (2, 13),

sed legis factor iustificabitur : illic Paulus loquitur

naturaliter, nempe eos esse iustos, qui per omnia

vitam suam ita formant, ut obediant Deo et eius

legi. Similiter Ioannes in sua canonica (1. loan.

3, 7), Qui facit iustitiam iustus est. lam si quis

interroget, an ullus reperiatur legis observator, an

ullus reperiatur qui faciat iustitiam omni ex parte?

responsio est in promptu, natura nos omnes alienissimos

esse ab omni iustitia, et quotquot sunt

sensus in nobis et affectus, totidem esse hostes qui

pugnant cum lege Dei, sicuti Paulus docet, totum

ingenium hominis perversum esse, non esse idoneos,

ut quidquam a nobis oogitemus: omnem sufficientiam

nostram esse a Deo: nos esse peccato

mancipatos. Sed coacervare multa testimonia supervacuum

esset. Sufficiat igitur nos natura prorsus

esse Deo rebelles, ac ne minimam quidem

guttam boni in^nobis reperiri posse. Quantum ad

fidèles attinet, adspirant quidem ad iustitiam, sed

claudicando, et adhuc procul absunt a scopo: saepe

aberrant a via: multi etiam sunt lapsus: ita fit ut

legi non satisfaciant ac indigeant misericordia Dei.

Veniendum igitur est ad secundam iustitiam quae

improprie sic vocatur, nempe quam mutuamur a

Christo: Qui facit iustitiam iustus est: nemo nostrum

facit. Sed Christus qui legem implevit, iustus

coram Deo censetur. Ergo necease est, iustitia eius

nos Deo probari, hoc eat imputari nobis vel acceptam

ferri illiua iustitiam. Proinde iustitia fidei quae

vocatur, improprie est iustitia: sed ob defectum

verae iustitiae necesse est confugere illuc quasi ad

sacram anchoram. Et Paulus decimo ad Romanos

capite (v. 5 sq.) hoc breviter, et tamen dilucide

explicat, Iustitia, inquit, legis sic loquitur: qui

fecerit haec vivet in ipsis. Iustitia autem fidei:

quisquis crediderit iustus erit. Ponit illic duplicem

iustitiam apostolus, iustitiam legia, et iustitiam fidei:

dicit iustitiam legis in operibus sitam esse, quia

nemo iustus censetur, nisi qui legem implevit. Quoniam

autem inde procul omnes absunt, subiicitur

vel substituitur alterum illud, nempe ut amplexemur

iustitiam Christi fide, et ita iusti simus extra

nos, et aliéna iustitia. Nunc si quis rursus excipiat,

iustitiam legis supervacuam esae, respondeo, prodesse

nobis duobus modis: primum, quia lex propriae

iniustitiae convictos ad Christum adducit. Hie est

ergo unus legis fructus, quod renuntiamus propriae

iustitiae, ubi iniquitas nostra se ita detegit, ut eogat

obmutescere coram Deo, aicuti ante visum fuit.

Sequitur uberior fructus, quia scilicet Deus quum

régénérât suos eleetos, inscribit legem in cordibus

eorum, insculpit in eorum visceribus, ut iam alibi

visum fuit, et iterum videbitur capite trigesimo

sexto. Sed nondum soluta est difficultas, quia

fidèles, etiam si regeniti Dei spiritu nitantur se

formare ad legis normam: tamen pro sua debilitate

nunquam eo perveniunt: ita nulla est eorum iustitia:

respondeo, quamvis mutila sit iustitia operum

in filiis Dei, tamen ab ipso agnosci tanquam perfectam,

quia non imputando peccata quod suum est

probat. Hinc fit ergo ut fidèles quamvis labantur,

aberrent, cadant interdum, tamen dicantur esse legis

observatores, et incedere in mandatis Dei, et servare

eius iustitiam. Sed hoc provenit a gratuita

imputatione, hinc etiam merces. Mercede non carent

fidelium opera, nempe quia Deo placent, et quod

Deo placet non caret remuneratione. Videmus ergo

28*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!