25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

61 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. II. 62

Postquam recitavit propheta visionem quae ad

confirm ationem vocationis eius spectabat, nunc addit

se cecidisse super faciem suam: quibus verbis

docet se fuisse certo persuasum de manifestata Dei

gloria. Nam sola Dei cognitio nos vere humiliât.

Quanquam simul docet propheta non posse homines

cogi in ordinem, donee prostrati fuerint. Neque

enim tantum dicit se paratum fuisse ad excipienda

Dei mandata, nee docilitatem suam commendat:

sed potius significat se quasi violenter fuisse deiectum.

Neque enim prorsus exuerat affectus carnis.

Scimus autem ingenitam nobis esse confidentiam.

Ergo quia naturaliter propheta non satis fuisset

compositus ad obedientiam Dei, oportuit ipsum

metu deiici, ut tandem sponte humiliaretur. lam

adiungit,

CAPUT II.

1. Et dixit ad me, Füi hominis sta super pedes

tuos, et loquar tecum.

2. Et venu in me spiritus quum loquereiur ad

me, et statuit me super pedes meos, et audivi loquentem

ad me.

Hic narrât propheta se Dei iussu fuisse electum.

Neque enim Deus suos prosternit, ut relinquat iacentès

in terra, sed continuo post ipsos attollit.

Quantum ad reprobos spectat, sic terrentur Dei

conspectu, ut prorsus concidant, nee resurgant.

Eidelium autem alia est ratio, quia corrigitur in

ipsis carnis superbia: deinde porrigit illis Deus

manum, et ipsos restituit quasi e morte in vitam.

Et hoc discrimen diligenter notandum est, quia

videmus impios saepe expavescere ad Dei vocem.

Quod si contumaciter ipsum loquentem spernant,

terrentur tarnen eius manu, ubi apparent aliqua

irae et vindictae eius signa: sed manent exanimes.

Eidelibus etiam commune est expavescere ad Dei

vocem, s.ed alius est ac longe diversus finis, quemadmodum

hie videmus: quia postquam Deus ipsos

humiliavit, iubet bono esse animo, et ostendit sibi

nihil aliud fuisse propositum, quam ut ipsos stabiliret

sua virtute. Interea simul propheta docet,

hac voce nihil fuisse effectum, donee spiritus accessit.

Deus quidem efficaciter operatur per suum

sermonem: sed tenendum est efficaciam non esse

inclusam in sonitu ipso, sed prodire ab arcano

spiritus instinctu. Utrumque ergo nunc propheta

ostendit: ab una parte refert se audiisse vocem Dei,

ut staret super pedes suos. Deus ergo voluit ipsum

animare ad fiduciam. Sed simul adiungit, nondum

se fuisse erectum voce ilia, donee spiritus ipsum

statuit super pedes. Coniungitur ergo hie operatio

spiritus cum sermone Dei. Sed distinctio interea

ponitur, ut sciamus sermonem externum nullius per

se momenti esse, nisi animetur spiritus virtute. Si

quis obiiciat, supervacuum igitur esse sermonem,

quia per se non est efficax: solutio in promptu est,

quoniam Deo placet hunc tenere modum in agendo

non esse cur obstrepamus. Sed responsio clarior

nobis suppetit, quamws Deus operetur semper in

cordibus hominum per spiritum, tarnen sermonem

non esse absque fructu: quia sicuti Deus illucet

nobis per solem, et tarnen ipse solus est pater luminum,

et splendor solis nihil prodesset nisi quatenus

utitur Deus illo instrumento: sic etiam tenendum

est de sermone, quia spiritus sanctus pénétrât

in corda nostra, illustrât mentes. Besidet igitur

penes ipsum spiritum omnis agendi virtus. Et

ideo tota laus in solidum ad Deum referri debet.

Intera quis prohibeat quominus utatur spiritus Dei

instruments? Tenemus ergo Deum, ubi loquitur,

simul addere spiritus sui efficaciam, quoniam alioqui

sermo esset infructuosus : et tarnen sermonem

non carere effectu, quia coniungi debet instrumentum

cum ipso autore actionis. Haec autem doctrina

sic breviter exposita sufficere potest ad refutandas

stultas obiectione8, quae volitant in ore multorum,

dum liberum hominis arbitrium iaetant: dicunt

posse nos vel audire sermonem qui profertur, vel

respuere. Atqui videmus quid dicat propheta. Si

quisquam nostrum idoneus est ad praestandum Deo

obsequium, propheta certe excelluit in hac parte:

et tarnen sermo Dei nihil efficaciae apud ipsum

habuit, donee spiritus vires contulit ut surgeret

super pedes suos. Hinc ergo colligimus quidquid

praecipiat Deus, non esse penes nos facultatem

parendi, nisi ab ipso proveniat. lam sequitur,

3. Et dixit ad me, Füi hominis mitto te (ad

ver bum, mittens ego te) ad filios Israel, ad gentes

rebelles (vel defectrices), quae rebeUarunt (idem est

verbum) in me: ipsi et patres eorum perfide se gesserunt

erga me usque ad ipsum hunc diem.

lam propheta clarius explicat quorsum oblata

fuerit visio cuius ante meminit, nempe ut autoritate

instructus posset liberius fungi munere prophetae

apud Israelitas. Scimus enim Deum sibi uni vendicare

hunc honorem,' ut audiatur in ecclesia sua,

et merito. Neque enim frustra vocatur legislator

noster: et sapientia nostra nihil aliud est, quam

pendere ex eius ore. Quum ergo solus Deus sit

audiendus, quisquis mortalium se ingeret, poterit

repudiari, nisi Dei nomine veniat, ac fidem etiam

faciat suae vocationis, atque re ipsa comprobet se

non loqui nisi Dei mandate». Ergo ne frustra

operam luderet Ezechiel, oportuit ipsum insigniri

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!