25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

119 PRAELECTIONES 120

tarit haec divisio iam breviter exposui, quia scilicet

non omnes Iudaei conBumpti fuerunt eadem poena:

et ideo qui evaserant ab uno interitu gloriabantur

se esse salvos. Hinc etiam ferociebant contra Deum.

Tollitur autem illis stulta confidentia, quum iubetur

propheta partiri pilos exseotos e barba et capite:

divide eos, inquit: postea addit tertiam partem. Quod

Deus in très partes popnlum distribuit, non fit absque

optima ratione. Pars enim fame et inedia consumpta

fuit antequam urbs expugnaretur. Quia

autem omnes miserias désignât Deus per ignem:

ideo tertiam partem iubet in ignem proiici, et illic

consumi. Iam quia residuae erant duae partes,

nemo erat qui sibi non promitteret vitam. Nam

qui evasit a praesenti morte, putat se esse extra

omiie periculum: et inde augetur confidentia: quia

putamus nos esse defunctos ubi superavimus speciem

unam mortis. Hac ratione igitur additur,

Postquam combusseri» partem tertiam igne, inquit,

sume partem tertiam, et percute gladio. Caeterum,

iubet comburi tertiam illam partem in medio urbis.

Erat quidem tunc Ezechiel in Chaldaea, neque ad

nrbem accessit: sed diximus hoc totum factum

fuisse prophetica visione. Respondet tarnen vindictae

Dei quod hio dicitur, quia ante expugnationem

urbis tertia pars peste, et fame, et inedia, et

aliis malis et cladibus consumpta fuit. Omnes

autem illae miseriae signantur hie per ignem. Nam

postquam urbs fuerit expugnata, iubet Deus percuti

gladio tertiam partem. Hoc autem seimus

fuisse impletum, quando rex cum to to suo comitatu

deprehensus fuit quum fugeret per planitiem Iericho,

oecursu exeroitus hostilis, quia illic fuerunt plurimi

interfecti, rex ipse abduetus, iugulati filii in eius

conspectu, deinde oculi eius fuerunt eruti, et tractus

fuit vinetus catenis Babylonem. Haec igitur est

tertia pars quam iussit prophetam gladio percutere:

quia ad cladem urbis accessit ilia trueidatio. Iam

additur, ut sumat tertiam partem, et proiieiat in Ventura.

Deinde sequitur comminatio, evaginabo glaäium

post eos. Hie loquitur tarn de fugitivis, qui egressi

fuerunt in varias regiones, quam de pauperculis

qui post urbis cladem dissipati vitam exiguo tempore

protraxerunt. Seimus enim quosdam latuisse

in terra Moab, alios vero in terra Ammon, plures

in Aegypto, alios diffugisse in obvias quasque latebras.

Fuit haec dispersio ac si pilos abrasos quis

proiieeret in ventum. Sed Deus pronuntiat fugam

et di8persionem nihil illis profüturam, quia exseret

gladium contra ipsos, ut ad ultimum usque persequatur.

Videmus ergo, quamvis primo intuitu

différant cives Hierosolymae -ac si essent divisi in

très classes, tarnen instare omnibus Dei vindictam,

quae totam multitudinem perdat. Iam additur,

Sûmes tarnen inde exiguum numerum, et ligabis ea,

hoc est, numerum illum, sed numerus mutatur.

Ligabis ergo pilos illos quorum exiguus erit numerus

in àlis vestium tuarwm. Vel fiduciam tollit quae ex

teinporali evasione concipi poterat, vel significat

pauculos fore salvos in medio interitu totius populi,

quod mirabiliter accidit. Id si recipitur addita fuit

correctio, ut Deus spem aliquam faceret gratiae:

quia sic consumptus fuit populus, ut tarnen oportuerit

manere Dei foedus. Ergo necesse fuit etiam

servari aliquas reliquias: et redacti fuissent in formain

Sodomae, nisi Deus servasset exiguum illud

semen. Itaque secundum sen sum illum iubetur

propheta ligare et recondere in ora Testis suae aliquam

partem pilorum. Porro, intelligitur pars ista

duntaxat ex tertio ordine, quia fuga salutem adeptos

se putarunt qui dilapsi fuerant: ac praesertim quum

se in turmas colligerent* Postea sequitur, ex Ulis

adhuc sûmes, et proiieies in medium ignis, et exures

in igne. Ex illa paucitate vult adhuc Deus aliquam

partem comburi et consumi : quibus verbis significat,

etiam ubi duntaxat restabit exigua portio, illam

tarnen similiter consumptum iri, vel saltern fore

multos reiectitios in illa paucitate. Et tarnen qui

visi fuerant féliciter evasisse, ut incolumes superessent,

paulo post varus cladibus fuerunt excisi, vel

paulatim attriti quasi lenta labe périrent. Quod si

placeat subesse promissionem, colligimus admirabili

Dei misericordia factum esse, ut pauci fuerint superstites

ex populo. Nam quia memor erat sui

foederis, voluit servari partem aliquam: et ideo

interposita fuit illa correctio, ut propheta ligaret

sub alis suis exiguum numerum. Tarnen ex flore

illo iterum Deus corripuit partem unam, et in

ignem proiecit. Si in reliquiis fuerunt tantae sordes,

ut necesse fuerit purgari, et coniici partem .in

ignem, quid sentiendum est de toto populo, hoc est

de ipsa faece? Nam portio quam ligavit propheta in

alis suis fuit certe nos populi: si qua fuit integritas

illic debuit spectari. Iam vidimus fuisse multos

reprobos in illo tam parvo numéro. Hinc ergo

facile colligitur, quam desperata fuerit totius populi

impietas: adhuc, inquit, sume: ponitur hoc adverbium,

ut qui post urbis cladem fuerint superstites,

non tarnen putent complétas fuisse omnes poenas:

adhuc, inquit, hoc est ubi putabunt discrimina omnia

transiis8e, sûmes tarnen ex illa parte quam servaveris,

et proiieies in ignem. Inde, inquit, ignis egredietur

in totam domum Israel. Significat his verbis, ut

ante vidimus, visionem non esse lusoriam, quemadmodum

in theatro multa repraesentantur figmenta.

Dicit igitur Deus, quod per visionem ostendit servo

suo, ratum fore, quemadmodum eventus ipse tandem

probavit. Sed longius tendit quod tota domus Israel

conflagrabit hoc incendio: quia scilicet ultimus urbis

interitus attulit desperationem miseris exsulibus,

qui reditum stante urbe sibi promittebant. Ubi

autem talem urbis cladem viderunt, Bimul fuerunt

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!