25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

591 PRAELECTIONES 592

industria, vel aliis pravis artibus subigere urbes

Graeciae, flevit prae invidia, quod putaret sibi

nihil relinqui a patre. Quod ergo puer potuerit

efflare illam superbiam, hinc colligitur nihil fuisse

in eo humanuni. Et quo consilio et fine suscepit

expeditionem, qua factus est rex regum, nisi quod

non poterat contentus esse, non-dico propriis opibus,

sed mundo toto. Et scimus etiam fievisse

quum audiret ex philosophia ilia fantastica plures

esse mundos: Quid? ego mundo uno nondum potitus

sum. Quum ergo non sufficeret unus mundus

homuncioni qui fuit parvae staturae, fieri aliter

non poterat quin exueret omnem humanitatem,

sieuti re ipsa apparuit. Neque enim sanguini pepercit:

sed quoounque irrupit, fuit quasi saeva

tempestas, quae omnia perderet. Deinde non debet

restringi ad Alexandri personam dun taxât quod dicitur

de ilia monarchia, cuius princeps ipse et autor

fuit: sed extenditur ad omnes successores. Scimus

autem horribilem fuisse inter illos saevitiam. Nam

antequam divisum fuerit eius imperium in quatuor

partes, nempe in regnum Asiae, et Syriae, et Aegypti,

et Macedoniae, videmus quantum sanguinis

effusum sit. Deus sustulit totam illam progeniem

Alexandri. Poterat domi vivere et gignere liberos,

et ita fuisset nobilis et Celebris eius memoria ad

posteros: sed Deus ex orbe exterminavit totum

illud genus. Mater etiam octogenaria periit gladio:

uxor eius, filiique, frater, qui tarnen non erat mentis

compos: denique horribile fuit documentum irae

Dei in Alexandri progeniem, ut palam fieret omnibus

saeculis quantopere displiceat ei crudelitas. Sed

si complectimur imperium illud macedonicum usque

ad ultimum finem quo devictus fuit Perseus, deinde

in Aegypto occisa fuit Cleopatra, et Ptolemaeus

etiam occisus est, Aegyptus redacta fuit in potestatem

imperii romani, et Syria, et Asia: si ergo

complectimur totum illud tempus, non mirabimur

cur propheta Daniel vocet monarchiam aeream.

Quod autem romanum imperium vocat ferreum,

semper tenenda est ratio quam notavi, quae generaliter

ad totum mundum spectat, nempe homines

ita vitiosos esse natura, ut apud ipsos semper crescant

vitia et perversi mores, donee ad summum

cumulum perveniant. Sed si consideramus qualiter

so gesserint ßomani, et quam crudeliter dominati

8int, in promptu occurret ratio, cur eorum dominatio

hic vocetur ferrea a Daniele. Etsi enim in

speciem apud eos viguit aliqua ratio politica, scimus

tarnen quanta fuerit ambitio, et avaritia, et crudelitas.

Vix reperietur gens ulla, quae laboraverit

tribus illis morbis, sieuti Romani. Quum ergo et

morbis illis, et aliis ita dediti fuerint, non mirum

est si propheta eos infamavit: ut etiam praeferat

et Macedones, et Persas, et Medos, et Assyrios

etiam ac Ohaldaeos. lam quod dicit pedes imaginis

fuisse partim ferreos, partim testaceos, referri debet

ad ruinam, quae accidit quum Deus dissipavit illam

monarchiam, et discerpsit in frusta, ut ita loquar.

Cecidit quidem imperium chaldaicum: postea Macedones

quum domuissent Orientem, traxerunt ad se

monarchiam, ut Medi et Persae illis servieriut.

Idem et Macedonibus accidit: quia tandem domiti

sunt a Romanis, et profligati etiam omnes reges

qui successerant Alexandro. Sed alia fuit ratio,

quum vellet Deus evertere romanam monarchiam.

Ipsa enim sic corruit, ut facile constet effectua huius

prophetiae: quoniam sine externo hoste per se ita

collapsi sunt, ut facile appareat, confractos fuisse a

Christo, quemadmodum somnium regis Nebuchadnezer

continet. Certum quidem est, nihil etiam ab

initio stabile in mundo fuisse: et semper illud Pauli

verum fuit, nempe figuram huius mundi praeterire

(1. Cor. 7, 31). Sub figurae nomine significat quidquid

splendet in mundo, esse tamen umbratile et

evanidum. Ideo etiam addit, hoc totum quod perstringit

nobis oculos, evanescere. Sed diversa tamen

fuit ratio, ut dixi, quum vellet Deus perdere imperium

chaldaicum, et deinde persicum, et tandem

macedonicum: quia in Romanis clarius hoc ostensum

fuit, Christum suo adventu sustulisse quidquid

splendidum et magnificum et admirabile erat in

mundo. Haec igitur ratio est, cur diserte Romanis

assignet Deus pedes testaceos. Haec, quantum ad

quatuor imperia pertinet. Iam tertio loco posset

dubitari, cur Christus dicatur e monte fregisse hanc

imaginem. Nam si Christus aeterna est Dei sapientia,

per quam reges regnant, videtur hoc minime

esse consentaneum, ut suo adventu contriverit

ordinem politicum, quern scimus Deo probari, et ab

eo esse constitutum, et eius virtute etiam stabiliri.

Respondeo, contineri et comminui terrena imperia

a Christo accidentaliter, ut loquuntur. Nam si reges

probe munus suum exercèrent, certum est Christi

regnum non esse contrarium illorum imperiis. Unde

igitur fit, ut reges sceptro ferreo percutiat Christus,

et frangat et conterat, et in nihilum redigat? Nempe

quia indomabilis est eorum superbia, et efferunt

capita supra coelos, et veliut (si fieri posset) detrahere

Deum ex suo solio. Hinc fit ergo, ut sentiant

manum Christi sibi adversam, quia non possunt se

Deo subiicere: hoc est, nolunt. Sed potest adhuc

moveri alia quaestio: quoniam ubi Christus manifestatus

fuit, iam pridem ceciderant monarchiae

illae, nempe chaldaica et persica: deinde successores

Alexandri iam deleti erant. Solutio in promptu

est, si tenemus quod prius admonui, nempe hie sub

una imagine depingi nobis statum terrae. Quanquam

ergo hoc non accidit eodem temporis momento,

tamen verum esse reperiemus, neo frustra

esse dictum a propheta, quod scilicet Christus contriverit

omnes monarchias. Nam quod mutata fuit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!