25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

655 PRAELEC •TIONES 656

adspersus esset ilia turpi macula, quod gestaret

scilicet insigne idoli in suo nomine: sed oportuit

inter alia Dei flagella ferre etiam hoc malum. Ita

Deus exercuit servum suum modis omnibus sub

crucis tolerantia. lam quod vocat principem magorum,

hoc etiam haud dubie pupugit animum sancti

prophetae. Nihil enim magis optasset, quam secerni

a magis, qui suis imposturis et praestigiis fallebant

totum mundum. Quamvis enim pollerent scientia

astrologiae, et haberent principia quaedam laude

digna: scimus tarnen corruptas fuisse ab illis omnes

scientias. Ergo Daniel non libenter audivit se

unum ex illis censeri: sed non potuit etiam se

liberare hac infamia. Ita videraus patientiam eius

fuisse varus modis divinitus probatam. lam addit

Nebuchadnezer, Quia novi quod spiritus deorum

sanctorum in te sit. Multi vertunt angelos: neque

displicet haec interpretatio, quemadmodum alibi

attigi. Nam hoc fuit cognitum cunctis gentibus,

esse aliquem supremum Deum: sed angelos fin gebaut

minores deos. Quidquid sit, hie Nebuchadnezer

prodit suam inscitiam, quod scilicet non profecerit

eo usque in notitia veri Dei, quin adhuc

implicitus sit pristinis suis erroribus, et retineat

plures deos, quemadmodum ab initio imbutus fuerat

ilia superstitione. Posset quidem verti hie locus in

numéro singular!, quemadmodum nonnulli faciunt:

sed illud esset nimis coactum, et ratio qua moventur

nimis infirma est. Putant enim Nebuchadnezer

fuisse vere conversum, quod tarnen vanum esse

convincitur ex toto contextu: occupati hac sententia

vellent eum eximere ab omni culpa. Sed quum

oertum sit, in hoc edicto Nebuchadnezer comprehendi

multa testimohia veteris inscitiae, non est

cur quidquam mutemus ex simplici verborum sensu.

Spiritum ergo divinum tribuit Danieli: sed interea

imaginatur complures deos. Quoniam ergo spiritus

sanctorum deorum in te est, inquit, et nullum secretum

te superat: D3N anas quidam vertunt molestum

esse : proprie autem significat cogère, vel compellere :

discedunt igitur a germano sensu qui transferunt,

Nullum est arcanum quod te superet. Quod alii

vertunt molestum esse, esset quidem tolerabilis ilia

translatio: sed poterant magis proprie loqui, reddendo,

Nullum arcanum te anxium vel perplexum

reddit. Si ferret ratio grammatices ut N esset litera

aervilis, bene quadraret ille sensus. Nam ilOJ nasa,

significat tentare, vel probare: significat etiam elevare.

Possemus vertere, nullum secretum te est

altius, vel tua mente, vel nullum secretum te probat:

quasi diceret Danielem praeditum esse spiritu

divino, ita ut quidquid propositum fuerit non examinetur,

hoc est, non statuatur examen de eius

scientia, quoniam facilis et prompta est ei responsio.

Sed retinere tarnen necesse est quod dixi, nullum

arcanum te anxium reddit vel constringit. Sciebat

hoc Nebuchadnezer, cur ergo non statim ilium ad

se vocavit, quum esset perplexus? Quum Daniel

posset eum liberare omni molestia, hie deprehenditur

eius ingratitudo, quod tarnen magos suos adhibuit

in consilium, neglecto Daniele. Videmus ergo

ut semper Deum fugere conatus fuerit, donee violenta

manu traheretur, undo apparet, non fuisse

vere conversum. Nam poenitentia voluntaria est,

quia dicuntur resipiscere qui mutata mente ad Deum,

a quo defecerant, libenter redeunt: quod fieri non

potest sine fide, et sine amore Dei. Rogat tandem,

ut enarret somnium et interpretationem eius. Atqui

somnium non erat incognitum, et ipse etiam Danieli

narrât. Est igitur aliquid supervacuum in his verbis:

sed in sensu nulla est ambiguitas: quia tantum

postulat Nebuchadnezer sibi exponi somnium. Sequitur,

10. Visiones autem capitis mei super cubile

meum: videbam, et ecce arborem in medio terrae, et

altitudo eius magna.

11. Crevit (multiplicata est) arbor, et invaluit,

et altitudo eius pertigit (hoc est, ut altitudo eius

pertingeret) ad coélos, et conspectus eius ad extremum

totius (vel universae) terrae.

12. Bamus eius pulcher, et fructus eius copiosus

(NW saggui, significat magnum vel multum),

et esca omnibus in ea: sub ea umbrabat (ad ver bum,

hoc est, capiebat umbram) bestia agri: et in ramis

eius habitabant (vel, nidulabantur) aves coelorum, et

ex ea alebatur omnis càro (coniungi debent etiam

sequentes versus).

13. Videbam (etiam) in visionibus capitis mei

super cubile meum, et ecce vigil et sanctus descendit

e coelis.

14. Clamavit in fortitudine (hoc est, fortiter)

et ita loquutus est, Succidite arborem, et diripite folia

eius (neque enim placet bis repeti ramos, ut quidam

faciunt: fateor nomen *pp quod hie legitur

sumi tarn de fronde quam de ramo: NSJJ apha autem

significat ramum: ergo ne supervacua sit iteratio,

diripite, vel, exscindite folia eius), excutite ramos

eius, et dispergite fructus eius: fugiat bestia ex umbra

eius (de subtus, ad verbum), et aves ex frondibus

eius (vel ex ramis eius).

15. Tandem imum radicum eius in terra relinquite,

et in vinculo ferri (hoc est, ferreo) et aeneo,

in herba agri, et pluvia coelorum vrrigetur, et cum

bestia sit portio eius in herba terrae.

16. Cor eius ab humano (simpliciter, ab homine)

mutent (hoc est, mutetur, quemadmodum alibi visum

est), et cor bestiae detur ei: et Septem tempora transeant

super eum.

Hic narrât somnium suum Nebuchadnezer,

cuius postea interpretatio sequetur suo loco. Tarnen

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!