25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

589 IN DANIELEM. CAP. II. 590

32. Suius imaginis caput ex auro bono (aurum

bonum), pectus eius et brachia eius ex argento, venter

eius et femora eius ex aere (aes).

33. Crura eius ex ferro (ferrum), pedes eius

partim ex ferro, et partim testa.

34. Videbas, quousque excisus fuit lapis, qui

non ex manibus (qui non excisus fuit manibus hominum),

et-percussit imaginem ad pedes, qui (erant)

ex ferro et testa, et contrivit eos.

35. Tunc contrita sunt simul ferrum, testa, aes,

argentum, et aurum: et fuerunt quasi quisquiliae (vel,

palea) ex area aestivali: et àbstulit ea ventus, et non

inventus est locus eorum: et lapis qui percusserat

imaginem fuit in montem magnum, et implevit totam

terrain.

Quanquam Daniel hic somnium récitât, necdum

attingit interpretationem, tarnen non possumus ülterius

progredi, quin disseramus de re ipsa. Postea

ubi accedet interpretatio, confirmabimus quae iam

antedicta fuerint, et expoliemus, ut contextus feret.

Hie Daniel récitât visam fuisse imaginem a rege

Nebuchadnezer, quae constabat ex auro, argento,

aere, et ferro: sed in pedibus erat aliquid permixtum,

nempe quod partim erant ferrei pedes, partim

testacei. De nomine visionis iam ante dictum est:

sed breviter iterum repeto, regem Nebuchadnezer

non vidisse oculis hanc imaginem, cuius fit mentio,

sed fuisse speoiem revelationis, quam certo cognovit

divinitus sibi fuisse oblatam. Alioqui poterat omnem

curam excutere, et libenter fecisset, sed Deus tenuit

ilium quasi constrictum in tormentis, donee adesset

interpres ..Daniel. Vidii ergo Nebuchadnezer imaginem.

Hoc extra controversiam quicunque praediti

sunt sano iudioio, et candide etiam cupiunt mentem

prophetae exponere, intelligunt de quatuor monarchiis,

in quibus alia aliam sequuta est. Iudaei quia

premuntur hoc oraculo confundunt imperium turcicum

una cum romano. Sed facile coarguitur eorum

et inscitia et improbitas. Nam dum yolunt eifrigere

ne cogantur fateri Christum mundo fuisse exhibitum,

quaerunt putidas calumnias, quae opus

refutatione non habent: sed tarnen aliquid de illis

postea dicetur suo loco. Interea verum est quod

dixi, nempe interprètes qui et mediocri iudicio pollent

et candore omnes ad unum hunc locum exponere

de monarchia babylonica, persica, macedonica et

romana. Et Daniel ipse postea suis verbis hoc

satis ostendit. Quaeritur tarnen, cur Deus has quatuor

monarchias figuraverit sub hac imagine. Videtur

enim hoc non esse consentaneum : quia nihil

Romanis commune fuit cum Assyriis. Deinde scitur

unde factum sit ut successerint Medi et Persae

Ohaldaeis, quod scilicet hostiliter expugnata fuerit

Babylon, et Cyrus adeptus victoriam transtulerit

imperium ad Persas et Medos. Posset igitur videri

hoc absurdum, quod una tantum imago proponitur.

Sed probabile est, imo facile potest cognosci, hie

Deum non respexisse ad consensum, qui nullus fuit

inter illas quatuor monarchias, sed ad statum totius

orbis. Voluit igitur Deus sub hac figura pingere

quae futura esset mundi conditio usque ad Christi

adventum. Haec ratio est cur simul coniunxerit

Deus haec quatuor imperia, quae tarnen ita inter

se diversa fuerunt, ut secundum natum sit ex interitu

primi, tertium ex interitu secundi. Hoc unum

est. Iam quaeri etiam potest secundo loco, cur

regnum babylonicum tarn honorifioe nominet Daniel

aureum. Scimus enim illic grassatam fuisse immanent

tyrannidem: scimus quales fuerint Assyrii.

Atqui tunc coniuncti erant Chaldaeis. Nam seimus

tandem Ninevem fuisse dirutam, et Chaldaeos, ut

certa esset imperii sedes apud se, Babylonem fecisse

caput regni. Si expendimus quaenam fuerint principia

illius monarchiae, certe reperiemus et Assyrios

fuisse immanes bestias, plenos avaritia, et crudelitate,

et rapinis : Chaldaeos autem his omnibus vitiis

fuisse superiores. Cur ergo vocatur imperium illud

caput? Deinde, cur vocatur caput aureum? Quod

ad nomen capitis spectat, quia praecessit monarchia

ilia tempore, non mirum est si gradum illi supremum

assignet Daniel. Quod autem hie praeterit

Ninevem, non mirum est: quia iam excisa erat:

hic autem agitur de rebus futuris. Fuit igitur imperium

chaldaicum primum ordine temporis, quod

vocatur aureum comparative: quia ut mundus semper

in deterius labitur, ita factum est ut Persae et

Medi, qui occupaverant totum Orientem Cyri auspiciis,

essent peiores Assyriis et Chaldaeis. Profani

etiam poetae fabulantur de quatuor saeculis,

aureo, argento, aereo et ferreo. Nulla apud eos fit

mentio testae: sed tarnen non dubium est, eos

sumpsisse ex Daniele quod tradunt. Si quis obiiciat,

Cyrum excelluisse summis virtutibus, et fuisse

quasi heroico ingenio, ut prudentiam eius et strenuitatem

et alias dotes celebrant historici: respondeo,

hic non spectandam esse personam unius hominis,

sed continuum statum imperii persici. Hoc igitur

iam satis probabile est, dum confertur imperium

Medorum et Persarum cum imperio babylonico,

vocari argenteum, quia prolapsi sunt mores in deterius,

sicuti dictum est. Et experientia etiam demonstrat,

mundum semper decidere, et paulatim

inclinare ad vitia et corruptelas. Quod attinet ad

imperium macedonicum, non debet absurdum videri

quod aeri confertur: scimus enim quam truculentum

fuerit ingenium illud Alexandri. Quod enim facilitas

gratiam apud historicos ei conciliât, frivolum

est: quia si reputamus qualis fuerit eius natura,

certe spiravit a prima pueritia crudelitatem. Quid

hoc fuit, cernere in puero invidiam vel aemulationem?

Quum videret patrem vel bello domare, vel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!