25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

631 PRAELECTIONES 632

mortis terrorem, quia scilicet propositum ipsis sit,

et penitus cordibus infixum, ne latum quidem unguem

discedere a vero et legitimo cultu Dei. Caeterum

hic utuntur duplici ratione, ut répudient

quod rex ipsis proposuerat. Dicunt enim in Deo

satis esse potentiae et virtutis ad ipsos liberandos:

deinde, etiam si moriendum sit, tarnen non sibi

tanto in pretio esse vitam, ut Deum abnegent eius

prorogandae causa. Paratos igitur se ad mortem

declarant, si rex pertinaciter urgere eos voluerit ut

adorent statuam. Hie est locus apprime dignus

observatu. Primo enim haec responsio notanda est,

quod ubi nos homines ad veri Dei äbnegationem

sollicitant claudendae sint aures, nee ulla admittenda

sit deliberatio. lam enim tunc incipimus atrocem

iniuriam Deo facere, ubi disputamus an liceat deficere

a puro eius cultu, quaecunque ratio nos ad id

impellat. Atque utinam hoc omnibus probe notum

esset, nempe sic excellere et eminere Dei gloriam,

ut omnia debeant in ordinem cogi, ubi scilicet de

ea minuenda vel obscuranda agitur. Sed haec fallacia

hodie innumeros fere decipit, quod putant sibi

fas esse quasi in trutina appendere, an praestet ad

tempus deflectere a vero Dei cultu, quum aliqua

utilitas ab altera parte se ingerit: quemadmodum

hodie videmus simulatores, quibus referta est terra,

habere colores suos quibus obtegant suum flagitium,

ubi vel idola cum impiis colunt, vel abnegant nunc

oblique, nunc palam et aperte veram pietatem. O

quid fieret? Qui pollet aliqua dignitate, Ego video

(dicet) quantum prodesse queam, modo simulem aliquid,

et ne prodam qualis sim. Nam ista ingenuitas

non modo mihi privatim, sed omnibus esset

noxia. Si rex nullos habeat, qui interdum studeant

placare eius iraeundiam, ita laxatae erunt habenae

improbis: ei maiore licentia impellent eum ad

omnem saevitiam. Praestat igitur esse aliquos medios,

qui auscultent et observent si quid machinentur

improbi: deinde si non possint aperte,

saltern per euniculos avortant periculum a capitibus

piorum. Quum ergo haec obiieiunt, putant satis

factum esse Deo. Quasi vero Sadrach, Mesach et

Abednego pon potuerint idem praetexere: quasi

etiam hoc non venerit illis in meutern, Ecce nos

armati sumus aliqua potentia ad fratres nostros iuvandos:

nunc quanta barbaries et inhumanitas

grassabitur, si nobis succédant professi religionis

hostes? Nam quantum in ipsis erit, evertent et

delebunt e mundo gentem nostram et memoriam

pietatis. Nonne praestat nos ad tempus cedere

tyrannidi et violento regis edicto, quam locum vacuum

relinquere quem mox occupent furiosi, qui

prorsus obruant miseram gentem nostram, quae

plus satis nunc gravatur? Poterant, inquam, colligere

omnes istos colores et fueos Sadrach, Mesach

et Abednego, ut excusarent perfidiam.suam, si peri-

culi vitandi causa genu flexissent coram aurea imagine:

sed non faciunt. Ergo, quemadmodum iam

dixi, tunc manet Deo ius suum integrum, ubi extra

omnem dubitationem statuitur eius eultus, et hoc

nobis semel persuasum est, nihil tanti esse, ut nobis

liceat et fas sit vel minimum deflectere ab ea profession,

quam nobis verbo suo mandat et quam

exigit. In summa, hie opponitur securitas quae

debet confirmare pios Dei eultores, omnibus astutis

et obliquis consiliis, quae sibi accersunt qui propter

vitam amittunt vivendi causam, ut ille profanus

poeta loquitur. Nam quorsum vivimus, nisi ut Dei

gloriae serviamus? Atqui perdimus illam vivendi

causam vitae causa: hoc est, quum nimium appetimus

vivere in mundo, non respieimus vivendi finem.

Sic ergo opponit Daniel simplicitatem quam sequi

filios Dei necesse est, omnibus rationibus quas sibi

obdueunt simulatores, ut suum flagitium fueo aliquo

tegant. Non ergo swm/us solliciti. Quare? Quia

iam statutum nobis est, pluris esse Dei gloriam

quam mille vitas, et quidquid nobis sensus carnis

suggeret. Ergo ubi viget haec magnanimitas, aberit

omnis tergiversatio, neque se ipsos fatigabunt qsii

vocantur in periculum ob testimonium veritatis:

quia, ut iam dixi, aures omnibus istis Satanae illecebris

clausae erunt.. Et quum addunt Deum esse

satis potentem ad ipsos servandos : quod si non, tarnen

se ad mortem paratos esse: ostendunt quid animos

nostros erigere debeat supra omnes tentation es,

nempe quia vita nostra pretiosa est Deo, ipse autem

poterit nos liberare si volet. Quum ergo in

Deo nobis sit satis praesidii, ne putemus al iam esse

meliorem rationem vitae servandae, quam si nos

totos reiicimus in eius tutelam, et proiicimus etiam

in ipsum omnes nostras sollicitudines. Deinde in

secundo membro hoc notandum est, etiam si Dominus

volet morte nostra illustrare suam gloriam,

hoc esse legitimum sacrificium, quod illi offerendum

est, neque in nobis vigere sinceram pietatem, nisi

anima nostra sit in manibus nostris, hoc est, nisi

vita nostra sit semper parata in sacrificium. Haec

igitur breviter nunc notare volui, quae crastino die,

dante Domino, exponam.

Diximus heri constantiam Sadrach, Mesach et

Abednego, innixam fuisse duabus istis rationibus,

quod certo persuasi essent Deum vitae suae esse

custodem, et se liberatum iri eius potentia a praesenti

morte, si ita utile esset: deinde quia apud se

statuerant fortiter et intrépide moriendum esse, si

Deus vellet sibi tale sacrificium offerri. Quod autem

de his tribus viris refert Daniel ad nos omnes

pertinet. Colligere igitur hinc licet generalem doctrinam,

ubi periculum nobis imminet pro testimonio

veritatis, primum ut discamus vitam nostram reponere

in Dei manu: deinde ut fortiter et sine metu

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!