25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

693 IN DANIELEM. CAP. V. 694

vocat nunc regem, cuius nunc fit mentio, Beltsazar,

sed patrem eius vocat Labynetum: et hunc eodem

etiam nomine appellat. Videtur ergo hallucinatus

esse Metasthenes in nominibus. Sed quantum ad

temporis supputationem spectat, libenter amplector

quod dicit, Evilmerodah regnasse triginta annis.

Nam quum agitur de septuaginta annis quos ante

designaverat Ieremias, non debemus incipere ab exsilio

Danielis, sicuti neque ab urbis excidio, sed a

clade quae media fuit inter primam victoriam regis

Nebuchadnezer, quam adeptus est patre adhuc superstite,

et templi urbisque incendium et ruinam. Nam

quum allata esset fama de morte patris, quemadmodum

alibi diximus, reversus est in patriam, ne

quid ipso absente turbarum oriretur. Ergo ut reperiamus

annos septuaginta, quibus volebat Deus

finire captivitatem populi sui, necesse erit longius

producere regnum Evilmerodâh, quam ad annos

viginti très. Quanquam in ea re non multum est

discriminis. Nam paulo post Nebuchadnezer reversus

abduxit regem, quamvis urbe adhuc intégra.

Quamvis autem tunc staret adhuc templum, Deus

tarnen gravissimam poenam populo inflixerat,

quae ultimae cladi similis esset, vel saltern non

longe distaret. Quidquid sit, videmus Beltsazar

célébrasse hoc convivium quum iam instaret ternpus

liberationis. Et hic nobis consideranda est

Providentia Dei, qui moderatur articulos temporum,

ut impii, quum adest maturum ruinae

tempus, se ultro praecipitent. Hoc contigit huic

impio régi. Mira fuit stupiditas, quod paravit splendidum

convivium et plenum lautitiis, quum tarnen

urbs obsideretur. Nam Cyrus longo tempore coopérât

obsidere urbem cum magno exercitu: erat

dimidia ex parte captus miser ille: et tarnen quasi

invito Deo exstruit opiparum convivium, et adhibet

mille con vivas. Hinc satis coniicere licet, quantus

fuerit strepitus, et quantum sumptuum in illo convivio.

Nam si quis tantum velit accipere decern

aut viginti convivas, multum erit negotii et molestiae,

si quidem velit splendide ipsos tractare.

Quum autem esset regius apparatus, quum essent

mille proceres, uxor regis et concubinae: quum ergo

tan ta turba collecta esset, oportuit certe conquiri

multis ex partibus quod sufficeret ad illas lautitias:

hoc posset videri incredibile. Sed Xenophon, quamvis

multis in rebus fabuletur, neque servet gravitatem,

neque fidem historici, quia vult celebrare ut

rhetor laudes Cyri: quamvis ergo in multis nugetur,

tarnen hac in parte nulla fuit ratio vel occasio

mendacii: dicit repositam fuisse annonam, ut possent

ferre Babylonii obsidionem per decern aut

multo plures annos*). Et Babylon etiam merito

confertur regioni. Fuit enim magnitudo illius urbis

*) Xenophon, Cyrop. VII, 5.

tarn ampla, ut fidem superet narratio. Certe oportuit

esse valde populosam: sed quum ex tota Asia

adveherent annonam, non mirum est si Babylonii

habuerint repositum victum, ut possent etiam clausis

portis, longo tempore se sustentare. Sed in hoc

convivio est aliquid prodigii simile, quod rex, qui

debebat excubias ipse agere, vel saltern mittere suos

vigiles, ne urbs interoiperetur, quod scilicet animum

tunc ad delitias applicuerit, ac si esset in alta pace,

et nihil esset periculi ab externo hoste. Erat illi

certamen cum strenuo viro, si quis unquam fuit.

Cyrus et prudentia singulari pollebat, et celeritate

etiam agendi omnes alios longe antecessit. Quum

ergo tarn acriter oppugnaretur, mirum est quod ita

fuerit socors, ut celebraret convivium. Dicit quidem

Xenophon fuisse festum ilium diem. Quod Iudaei

putant fuisse partam victoriam a Chaldaeis contra

Persas, illud est nugatorium. Nam Xenophon, cui

hac in parte adhibenda est fides, ubi scilicet non

mentitur in Cyri gratiam, quia tunc est gravissimus

autor et dignus fide testis: ubi autem vult laudare

Cyrum, nullus est finis: in hac parte est historicus,

quum dicit quotannis diem fuisse festum et solennem

Babyloniis. Quomodo autem capta fuerit Babylon

ipse etiam tradit: nempe Gobria et Gabatha

ducibus. Nam hie Beltsazar alterum oastraverat

per ignominiam, alterius filium occiderat, vivo adhuc

patre. Quum ergo alter arderet cupiditate

vindictae ob mortem filii, alter vero ob ignominiam

sibi illatam, conspiraverunt simul. Ita factum est,

ut averterit multos rivos Euphratis Cyrus, et ita

subito capta fuerit Babylon. Notandum autem est

bis fuisse captam: et alioqui etiam non constaret

fides vaticiniis: quia ubi prophetae minantur Babyloniis

Dei ultionem, dicunt hostes fore atrocissimos,

qui non quaerant aurum vel argentum, sed appetant

humanum sanguinem: deinde commémorant etiam

atrocissima quaeque facinora, quae perpetrari soient

in bello. Nihil autem tale contigit quum Babylon

a Cyro capta fuit. Sed quum Babylonii excusso

iugo se libérassent ab imperio Persarum, Darius

urbem recuperavit, nempe opera Zopyri, qui corpus

suum mutilavit, et finxit se ita crudeliter affectum

fuisse a rege, ut urbem proderet. Tunc autem colligimus

quam duriter afflicti fuerint Babylonii, quod

tria millia procerum cruci affixit. Quid factum est

vulgo, quum deleti fuerint proceres ipsi ad tria usque

millia, et omnes suspensi fuerint in patibulo,

imo etiam affixi cruci? Hinc ergo facile apparet,

poenam Babyloniis ad tempus illud fuisse dilatam,

quamvis interea subditi fuerint alieno imperio, et

contumeliose tractati a Persis, redacti scilicet ad

serviles operas. Nam prohibiti sunt ab usu armorum,

et edocti sunt primo die a Cyro servire, ita

ut gladium gestare non auderent. Haec breviter

attingere oportuit, ut sciremus sic gubernari occulto

44*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!