25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

269 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XII. 270

socordiam, imo furorem, quod ita audeat pleno ore

evomere suas blaspbemias. Nam quid superest, ubi

Deus fallax esse reputatur tarn in promissionibus

quam minis? Sublata est hoc modo tola religio.

Non mirum igitur, si Deus tale monstrum detestetur,

dum interrogat qui fieri possit, ut Israelitae in

tantam vesaniam prorumpant: quodnam est, inquit,

hoc proverbium vobis? Yidetur comprehendere servum

suum in aliorum numéro: sed quia erat unus

ex corpore populi, ideo communiter ei tribuitur,

quod tarnen ab ipso valde erat alienum. Porro,

diligenter notandus est hie locus, ubi impii statuunt

sibi nihil esse timendum, quoniam dies protracti

fuerint. Est quidem, ut diximus, hoc signum extremae

vesaniae: sed mirum non est si Deum imaginentur

esse mendacem, et inanes esse eius minas

ubi non statim apparet eius manus: quia nihil honoris

deferunt eius doctrinae. Quoniam ergo nisi

territi Dei potentia nunquam expavescunt increduli,

ac ne tantillum quidem moventur, non mirum est,

ubi vident ipsum cessare, et interea resonare vocem

eius in ore hominum, si existiment hoc totum esse

lusorium. Ergo veniat nobis in mentem ilia Apostoli

sententia (Hebr. 11, 7), Noe fabricasse arcam

fide, quia perinde timuit occultum Dei iudicium de

quo fuerat admonitus, ac si iam diluvium esset prae

oculis, quo videret totum orbem terrae absorberi.

Quamvis ergo Deus ad tempus manum suam abscondat,

discamus ad solum eius sermonem ita metuere,

ut nos mora non inducat ad hanc socordiam.

Iam addit, propterea dices Ulis, Sic dicit dominator

Hie Deus eripit Iudaeis aliam fiduciam. Sponte

enim sibi blandiebantur ipsi, sed habebant etiam

sua flabella, hoc est pseudoprophetas, qui illis blanditiis

eos magis inflarent. Quüm ergo tristes prophetias

audirent, aspernabantur, et postea obdurescebant

ac si de nihilo ipsos territarent prophetae.

Quisque sua sponte ad hanc temnlentam confidentiam

erat nimium propensus: sed quemadmodum

dixi, accedebant illecebrae, quibus eos fallebant

assentatores. Nam pseudoprophetae dicebant Deum

non fore adeo severum, et pugnare vaticinia ilia de

excidio urbis et templi cum multis promissionibus.

Videmus ergo contemptos fuisse prophetas tarn voluntaria

populi contumacia quam perversis artibus

pseudoprophetarum. Postquam ergo asseruit Deus

dies appropinquasse, iam adiungit, non fore amplius

visionem vanitatis, non quod e medio sublati fuerint

pseudoprophetae: sed quia os illis fuit occlusum,

dum ipso eventu détecta fuit ipsörum improbitas,

Quoniam ergo clade populi fuerunt pudefacti, hac

ratione et hoc sensu dicitur tollenda esse prophetia

vanitatis : postea divinatio Uandientis in medio domus

Israel. Nam in otio et umbra pollicebantur miseris

illis prosperos successus. Ubi autem urbe capta

populus tractus fuit in exsilium, alii iugulati, omnes

spoliati suis fortunis, ignominiose vexati: tunc apparuit

quales fuissent prophetae, qui aluerant perversam

populi fiduciam suis vanis illecebris. Nunc

tenemus genuinum prophetae sensum. Sequitur,

25. Quia ego Iehovah loquar: quod loquar ver­

Iehovah, Cessare faciam proverbium hoc e terra Israel. bum, faciam (nam abundat copula), non protrahetur

Hie ostenditkDeus accensam esse magis ac magis amplius: quia in diebus vestris domus exasperans

iram suam illo contemptu. Et hoc proficiunt impii, (vel rebellis) : quod loquar verbum, faciam illud, dicit

dum eum mendacii insimulant, ut magis ipse fes- dominator Iehovah.

tinet ad exsequenda sua iudicia, quae paratus alioqui

esset adhuc suspendere. Denique stimulant Confirmât proximam sententiam. In verborum

Deum ad vindictam exercendam impii, dum ex contextu est aliqua obscuritas: sed quoad summam

mora inferunt se elapsos esse, et ita visionem fuisse rei, simpliciter docere vult propheta, quidquid lo-

fiuxam et evanidam, non secus ac si in certamen quutus est Deus brevi completum iri, quia Deus

ipsum provocarent data opera. Nam statim sequi- ipse asserere velit fidem suam exsequutione vintur

confirmatio eius sententiae, quod scilicet approdictae quam minatus est per servos suos. Hue ergo

pinquaverint dies. Pronuntiat igitur Deus quoniam tendit propheta, non esse fas Dei sermonem sepa-

tempus fiduciam impunitatis Iudaeis dabat, adesse rare a suo effectu: quia Deus qui loquitur non est

iam finem, ut sentiant se fuisse nimium excaecatos, in se divisus. Ubi ergo os aperit, simul ex^endit

dum ita abusi sunt longa eius tolerantia. Dies ergo manum ad ipsum opus. Nunc ergo tenemus pro­

appropinquarunt, deinde sermo omnis visionis. Sermo phetae consilium. Et hinc colligere promptum est

hie accipitur pro effectu. Scimus "OT saepe pro re quanta sit huius doctrinae utilitas. Quia enim fri-

accipi, pro negotio, pro summa: sed hoc loco proget apud nos sermo Dei, et videtur dissipari in

pheta sermonem visionis accipit pro ipsa efficacia: aerem, semper consideranda est nobis eius manus.

quasi diceret, quidquid lo.quuti sunt prophetae fore Quoties ergo prophetae loquuntur, veniat nobis Deus

stabile et firmum. Sequitur,

ante oculos, et veniat non tantum cum nudo sermone,

sed armatus sua potentia, ut manus ipsa

24. Quia non erit amplius omnis visio (hoc est, quodammodo inclusa sit in verbo. Hue ergo referri

ulla visio) mendacii (aut vanitatis), et divinatio debet totus hie versus, Ego Iehovah loquar verbum,

Uandientis in medio domus Israel.

et quodcunque loquutus fuero ego id faciam: non pro-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!