25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

433 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. XVIII. 434

posset clarius perspici quid sit esse iustum. Oaeterum,

quia lex Dei plura in se continet quam hactenus

propheta numeravit: ideo necesse fuit adiungi

hanc clausulam, qui ambulaverit in decretis meis,

inquit: hoc ad caeremonias restringere frigidum

est, quemadmodum fieri solet: ego edicta interpreter,

vel décréta. Ambulandi metaphora quia

passim occurrit in soripturis non indiget longa expositione.

Ergo ambulare in Dei praeceptis nihil

aliud est quam formare vitam suam, et mores ad

normam, quae a Deo praescribitur : aut quod idem

est, instituere ita se ipsum, ut nihil aggrediatur

qui.cupit iustus censeri, nisi quod consentaneum

est Dei praeceptis. Sed quia difficilis est legis observatio,

primum quia non solum sumus flexibili

ingenio, sed quia propensi sumus ad peccandum,

ideo adiungitur servandi verbum, quo propheta diligentiam

commendat. Si quis ergo cupiat vitam

suam. dirigere ad Dei praecepta, attentus sit ad

eorum custodiam: quia nihil proclivius est quam

labi vel errare. Nunc addit, ad faciendum veritatem.

Nomine veritatis hie notatur integritas. Oolligimus

tamen ex hac voce uberem doctrinam, nempe eo

spectare totam legem Dei ut absque dolo et fraude

versemur inter nos, et studeamus alii alios iuvare

8impliciter et sincere nos geramus in omni negotio.

Si quis ergo interroget de fine legis, propheta hie

nobis describit, facere veritatem. Atque id de secunda

tabula recte dicitur. Sed potest etiam aptari

priori, quia nulla simulatio quemadmodum tota

scriptura docet, potest Deo probari. Et videmus

etiam quid Paulus dicat, ubi breviter désignât finem

legis, Caritas, inquit (1. Tim. 1, 5), quae ex corde

puro est, et fide non simulata, finis legis est. Sed

nomen veritatis, meo iadicio, hic proprie refertur

ad earn sinceritatem, quae colenda est nobis, ut

nemo alterum decipiat, nemo fraudulenter vel astute

se gerat: denique ut simus sinceri et simplices.

Addit, hie iustus est, vivendo vivet inquit dominator

Iehovah. Tandem pronuntiat sicuti vidimus, iustum

esse qui legem Dei fideliter servavit. Deinde remunerationem

paratam esse iustis omnibus, qui ita

sincere Deum coluerint. Nunc veniamus ad secundum

exemplum.

10. Et genuerit filium praedonem (vel vastatorem:

]•*"© significat corrumpere, destruere: inde

O'îns vocantur fures, quia parietes effodiunt. Sed

videtur mihi etymologia ilia esse coacta. Potius

igitur yi~)B interpreter hominem violentum, et qui

per8tringit omnem rectitudinem), qui sanguinem

effundit, et facit fratri (sic enim interpretor: alii

unum: sed postea videbimus melius quadrare nomen,

fratris) fratri (ergo) unum (hoc est, unum aliquod)

ex his.

Calvini opera. Vol. XL.

11. Et ipse haec omnia non fecerit, quin potius

omnia (scilicet praecepta legis, quae antehac retulit:

quin potius) in montibus comederit, et uxor em

proximi sui corruperit (inquinaverit, ut heri dictum

fuit),

12. Pauperem et egenum oppressent (simpliciter

dixerat virum oppressent : nunc autem quo soelns

magi8 amplificet, loquitur de paupere et egeno.

Crudelitas enim in illis opprimendis minus est ferenda.

Qualiscunque sit quern afficimus iniuria,

tamen scelus nostrum per se satis est damnabile.

Verum ubi affligimus miseros, quum eorum conditio

debeat nos ad misericordiam flectere, ilia inhumanitas,

quemadmodum dixi, longe est atrocior. Ergo

hac circum8tantia exaggerat nunc Ezechiel quod

ante simpliciter dixerat), praedas rqpuerit (hie in

numéro plurali ponit praedas), pignus non reddiderit

(omittit nomen débitons, quia satis intelligitur), et

ad idola oculos suos extulerit (ponit iam idola non

domus Israel, sed sine adiectione), abominationem

fecerit (hoc videtur referri ad concubitum mulieris

men8truatae. Quanquam si quis latius patere

existimet, non repugno. Sed quia paulo post ponet

in plurali numéro abominationes, libenter de una

parte accipio quod hic commémorât).

13. Quum usura dederit, et incrementum acceperit:

et vivet? (hoc est, an vivet?) non vivet: abominationes

cunctas has patravit, moriendo morietur,

sanguis eius in eo erit (hoc est residebit super

ipsuin).

Hoc secundum exemplum breviter perstringam,

sicuti et paulo post tertium : quia Ezechiel prosequitur

eandem sententiam, et eadem fere verba

repetit, quibus usus fuerat. Hactenus docuit vitam

repositam esse iustis omnibus tanquam mercedem

iustitiae: nunc autem proponit nobis filium dégénérera,

quia ex pâtre iusto et probo genitus sese ad

omne scelerum genus praecipitet. Dicit ergo, si

vir qui studuit legem servare filium genuerit, is

autem fuerit perverso ingenio, ut reiecta patris

disciplina legem totam Dei simul violet, an vivendo

victûrus est? minime, inquit, morietur, sanguis eius

super eum, hoc est fieri non potest ut effugiat

iudicium Dei, quia scelera eius clamabunt, et exaudientur.

Non manebit ergo impunitus qui deflexerit

a recta via. Hoc simplex est consilium

hetae. Iam veniamus ad tertium membrum.

14. Et ecce genuerit filium, et viderit cuncta

scélera patris sui quae perpetravit, et timuerit, et non

fecerit secundum ipsa,

15. Super montes non comederit, et oculos suos

non extulerit ad idola (vel spurcitias) domus Israel

(hie exprimitur sicuti primo ordine, domus Israel),

uxorem proximi sui non polluerit,

28

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!