25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

305 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XIV. 306

dubie de circumcisis, qui professi fuerant se fore

veri Dei cultures, et dederant nomen legi, ita ut

abnegarent omnes impietates. Fuerunt enim duo

genera peregrinorum, quidam negotiabantur illic,

sed profani homines, qui manebant in suo praeputio.

Alii autem quamvis non ducerent originem

a Sanctis patribus, neque essent indigenae terrae:

ubi tarnen fuerant circumcisi, quantum attinet ad

religionem, fiebant ecclesiae membra : ac eos volebat

Deus censeri eodem numéro quo Abrahae filios, et

eodem ordine. Erit lex eadem peregrino et indigenae

ubi de promissione agitur: et repetitur etiam

ilia sententia pluribus locis. Sic ergo nunc accipitur

nomen peregrini. Sed hac circumstantia exaggerat

crimen electi populi: Nam si quis concesserat

in terram Chanaan, et amplexus erat legem

Dei, illud erat quasi adventitium. Israelitae autem

erant natura haeredes vitae aeternae. Nam adoptio

erat continua per singulas aetates. Quum ergo

nascerentur filii Dei, fuit illud magis probrosum

de8ciscere ab eius cultu. Itaque quum hie tam

graviter damnât Ezechiel peregrinos, ostendit quanto

atrocius sit eorum crimen, qui sanctiore quodam

vinculo obstricti erant ad colendum Deum. Dicit,

et separatus fuerit de post me. Heri dicebat propheta,

,! ?JJO, desuper me, vel de ad me: hie autem

exprimitur clarius defectio, ubi homines respuunt

doctrinam legis, et palam ostendunt se nolle quidquam

obsequii Deo praestare. Dicitur enim sequi

Deum, vel post ipsum ambulare qui proponit sibi

eum ducem, et addictus est eius praeceptis: deniquë

qui tenet viam ab ipso monstratam. Sicuti

ergo fidei obedientia Deum sequimur, vel incedimus

post ipsum: ita recedimus ab ipso ubi repudiamus

eius legem, et palam facimus nolle iugum eius amplius

ferre. Ostendit ergo qualis sit separatio populi,

vel hominum a Deo, nempe ubi legem eius

sequi recusant. Israelitae enim volebant semper

Deum sibi manere coniunctum. Sed divortium

fecerant: hoc quidem negassent. Ideo propheta hie

tergiversandi ansam illis praecidit, quum dicit eos

separari a Deo qui ipsum non sequuntur. Et tandem

repetit quod heri visum fuit, qui fecerit adscendere

idola super cor suum, qui offendiculum suae

iniquitatis posuerit coram facie sua, hoc est qui demersus

fuerit in suis superstitionibus, ita ut idola

regnum in corde eius occupent: deinde qui eo proruperit

audaciae, ut non dissimulet se velle Deo

adversari : si quis, in quit, venerit ad prophetam, ut

inquirat ab ipso in me, hoe est nomine meo, ego

respondebo Uli. Idem quod heri vidimus confirmât,

se non posse diutius ferre hypocritas, qui tam superbe

illudebant. Et certe quum palam colerent

idola, et referti essent multis superstitionibus qualis

audacia et superbia fuit, consulere veros prophotas?

Perinde enim illud fuit ac si quis medico proterve

Calvini opera. Vol. XL.

insultet ac maledicat, neque tantum conviciis oneret,

sed etiam conspuât in faciem eius: postea velit eum

consulere, quid mihi suades? vide quomodo saner

ab hoc morbo. Talis superbia non posset ferri inter

homines mortales. Quomodo- igitur Deus sineret

tantum contumeliae impune sibi irrogari? Hac ratione

dicit se responsurum, sed responsurum suo

more: quasi diceret, quaerunt illi blanditias, ego

autém respondebo in me, hoc est, non transfigurabor

ad eorum Mbidinem. Nam suis figmentis me transfigurant:

sed falluntur. Nihil ergo proficiunt quum

exspectant me ex animi sententia illis responsurum:

ego respondebo, inquit, in me: hoc est sentient

responsum a me esse profectum, ita non est cur

putent servos meos sibi fore morigeros, quemadmodum

abuti soient pseudoprophetis, quos mercede

emunt ut sunt vénales. Quum autem quispiam

venali8 est cogitur serviliter adulari. Nulla enim

libertas est, nisi in bona et recta consciqntia. Ergo

Deus hie discernit servos suos ab impostoribus, qui

ita vendebant suas blanditias. Nunc sequitur,

8. Et ponam faciem meam in viro illo (vel super

virum ilium), et ponam ilium (alii vertunt, perdam

eum, in puncto dextro loco puncti sinistri: sed lectio

ilia melius convenit, ponam eum) in signum et proverbial

et excidam eum e medio populi mei: et cognoscetis

quod ego Iehovah.

Hie Deus addit exsequutionem simul paratam

fore, ubi veri prophetae vindictam denuntiaverint.

Nam profani homines semper sibi fabricant inanes

fiducias: et quum Deus minatur, dicunt tantum

esse tonitru sine fulmine. Quoniam ergo minaces

prophetiae nihil aut parum movent reprobos, ideo

nunc Deus ostendit se non modo responsurum quod

audire noient, sed sensuros ipso effectu quam vere

loquutus fuerit. Et hoc iam debuit colligi ex

proxima sententia. Ubi enim Deus per se responded

neque mentitur, neque verberat aerem minacibus

verbis, sed denuntiat quod suo tempore implere

atque exsequi statuit. Nunquam ergo Deus in se

respondet quin vaticinio coniunctus sit effectua.

Sed stupidiores sunt hypocritae quam ut hoc agnoscant,

nisi clarior explicatio fuerit adhibita. Haec

igitur ratio est cur propheta nunc concionetur de

effectu. Dicit igitur ponam faciem meam super

virum ilium: ubi - Deus ore nobis maledicit, hoc

quidem sufficit ad interitum: sed plus voluit hoc

loco exprimere, nempe ubi prophetae fuerint irae

eius praecones, et admoniti fuerint hypocritae de

poenis quae eos manent, iamque impendent, tunc

manum eius simul prodituram. Faciem autem ponere

dicitur qui insurgit contra aliquem, vel qui in

certamen descendit et manus conserit. Sic etiam

pronuntiat Deus se fore adversarium omnibus re-

20

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!