25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

145 IN EZECHIELIS

minus nollet exstinguere totam ecclesiam, ne intercideret

foedus, quod debebat esse perpetuum et inviolabile.

Dicit in gentibus a quibus, vel ubi captivi

fuerint. Hie etiam significat propheta utile fore

ezsilium Israelitis, quia quantisper passus est Deus

potiri terra sancta, quasi ex professo eum provocarunt.

Quum ergo polluèrent ita cultum Dei in

terra sancta, oportuit longe ipsos ablegari. Et hoc

significat propheta quum dicit apud génies ubi erant

captivi, tunc redituros ad sanam mentem quum

pror8us fuerint obstinati in regione Deo dicata.

Sequitur quod confractus, vel contritus fuerit super

corde ipsorum. Potest duplex esse verborum sensus,

prior est quod Deus tandem victus fuerit eorum

malitia, postquam expertus est se nihil proficere

eos patienter ferendo. Nam ubi videt ludibrio esse

suam gratiam, magis exardescit, et merito. Sic

igitur potest* commode exponi hie locus, quod Deus

fractus fuerit super corde Israélitarum meretricante:

quia quum diu passus ipsos esset impune peccare,

tandem ubi vidit non facere ullum finem, quasi

victus esset eorum obstinatione, descendit ad sumendas

poenas. Sed possumus etiam hoc referre ad

veniam, quod scilicet agnoscent Deum fractum esse

super corde ipsorum, quia velit ignoscere. Dicitur

enim frangi qui iniurias sponte remittit: ut multi

sunt teneri et mansueti, qui libenter inimicis suis

condonant etiam gravissima quaeque scelera. Et

haec expositio non male quadraret, quia non potest

ex animo peccator reminisci Dei, quin gustum aliquem

percipiat bonitatis eius, ut speret sibi fore

propitium. Prior tarnen sensus videtur magis convenire,

quod fhcipient recordari Israelitae, ubi fuerint

tracti in exsi.lium, sibi rependi iustas poenas,

quia Deus patienter ipsos sustinuerit, neque statim

summo rigore cum ipsis egerit: sed coactus tandem

descendent ad sumendas poenas, postquam contritus

fuit, vel fractus desperata ipsorum malitia.

Nunc ergo tenemus prophetae consilium. Hinc

etiam colligimus, qui serio resipiscunt non tantum

leviter culpam agnoscere, sed secum reputare quot

modis, et quam diu, et pertinaciter provoeaverint

iram Dei. Hoc enim exprimit propheta per verbum

frangendi. Deus ergo non ita duriter traetavit

Israelitas, simul atque offensus fuit eorum sceleribus

: sed tandem fractus fuit ipsorum duritie. Dicit

super corde ipsorum meretricante, quod recessit a me,

et super oculis meretricantibus post idöla ipsorum.

Similitudo haec passim oecurrit apud prophetas, et

quia saepe exposita a me fuit, nunc leviter praetereo.

Dicuntur enim superstitiosi scortari cum

suis idolis, ut omnis idololatria magis detestabilis

reddatur. Nam qui suis figmentis cultum Dei

adulterant, existimant tarnen se praestare gratum

obsequium. Quoniam ergo sibi ita placent caeoi et

increduli in suis corruptelis, ideo comparât eos

Calvini opera. Vol. XL.

ROPH. CAP. VI. 146

scriptura scortatoribus. Nomen devotionis apud

papistas hodie ita plausibile est, ut sepeliat omnem

lucem sanae doctrinae. Nam uno hoc verbo repellunt

quidquid profertur ex lege et evangelio: ita

est etiam de bonis intentionibus, quas vocant. Quoniam

ergo ita se inebriant increduli in suis commentis,

Deus praecise nominat scortatores, et dioit

eos omnes qui recedunt a pura legis régula, stupris

se contaminare: interea ut saepius dictum fuit,

alludunt prophetae ad sacrum et spirituale coniugium,

quo Deus sibi ecclesiam suam devinxit. Nam

castitas animae est pure Deum colère. Ubi ergo

a sinceritate ilia deficiunt homines, perinde est ac

si mulier ad quoslibet adulteros diverteret relicto

marito. Iam quo magis propheta exprimat vesanum

Studium, coniungit oculos cordi. Furiosam igitur

libidinem his- verbis intelligit, quod non tantum

toto corde abrepti fuerint ad sua idola, sed etiam

oculis fuerint eodem tracti, quemadmodum si oouli

essent faces ad animum inäammandum. Betinet

vero similitudinem suam, quia scortatores vago euo

adspectu coneipiunt fiammas libidinum, et ita cor

ipsorum accenditur. Hac igitur ratione dicit fuisse

et corde et oculis adulteros. Postea adiungit, et pudefient,

vel excisi erunt in faciebus suis, hoc est

coram facie sua: alii vertunt nauseam habebunt,

quae translatio videtur paulo asperior. Sed quia

£0p significat respuere, fideliter prophetae sensum

reddunt, qui utuntur verbo abominandi. Erunt

igitur abominationi sibi ipsis, inquit. Qui vertunt

excidentur, etiam metaphorice accipiunt hoc verbum.

Qui enim tantum pudoris concipit, ut vix audeat

coelum et homines adspiçere, dicitur quasi excisus.

Sed alii vertunt, litigabunt coram oculis suis, vel

contendent. Caeterum quia significatio ilia rarior

est, vix audeo subscribere eorum sententiae, praesertim

quum sensus ille optime conveniat, nempe

ipsos fore sibi ipsis abominabiles. Eespuentur ergo

coram facie sua, hoc est, non exspectabunt dum ab

hominibuB damnentur, vel dum alii reprobent perversos

eorum cultus: sed ipsi se sponte abominabuntur.

Iam ostendit propheta veram fore poenitentiam,

quia fieri posset ut quis sentiret sibi

negotium esse cum Deo, non tarnen humiliaretur :

quemadmodum Cain coactus est contremiscere ad

Dei conspectum, sed fuit semper sui similis. Idem

contingere solet omnibus reprobis. Est quidem

pars aliqua poenitentiae, agnoscere Dei iudicium,

sed dimidia est duntaxat. Ergo propheta ut ostendat

Israelitas non sine fructu Dei recordaturos, ubi

eins manu fuerint percussi, adiungit fore sibi ipsis

abominabiles. Haec igitur displicentia secunda pars

est poenitentiae. Dicit, super malis quae fecerunt

in omnibus abominationibus suis. Glarius exprimit

propheta velamen, quo obtecti diu fuerant Israelitarum

oculi, sublatum iri, ubi ad Deum respexerint.

10

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!