25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

609 IN DANIELEM. CAP. II. 610

quatur alteri populo. Quantum ad postremum

membrum speotat, ubi dicit, conteret ac confringet

omnia ilia régna, et ipsum stabit perpétua, non indiget

longa expositione. Diximus enim qua rations

conterat regnum Christi omnia terrena, de quibus

antea loquutus est Daniel: quod scilicet necesse sit

evanescere, et perire etiam miserum in modum

quidquid adversum est unigenito filio Dei. Hortatur

propheta reges omnes terrae, ut osculentur filium

(Psal. 2,12). Quum neque Babylonii, neque Persae,

neque Macedones, neque Romani se Christo subiecerint,

imo omnes suas vires contulerint ad ipsum

oppugnandum, fuerint hostes pietatis, oportuit deleri

a Christi regno: quia etiamsi tunc non exstaret

Imperium persicum, ubi Christus mundo fuit exhibitus,

maledicta fuit eius memoria coram Deo.

Neque etiam hie Daniel ea tantum attingit quae

patent ocnlis hominum, sed altius attollit mentes

nostras: nempe ut sciamus non alibi veram fulturam,

in qua quiescamus, posse reperiri, quam in

uno Christo. Extra Christum ergo pronuntiat quidquid

splendoris et potentiae est in mundo, et opulentiae,

et roboris, hoc esse caducum, et evanidum,

et nullius momenti. Confirmât sequenti versu eandem

sententiam, quod scilicet JDeus ostenderit regi

babylonio quid futurum esset postremis temporïbus,

ubi mon8trat lapident excisum e monte, et quidem

sine manu. Diximus Christum excisum fuisse e

monte sine manu, quia divinitus missus fuit, ita ut

nihil hac in parte sibi possent arrogare homines,

quemadmodum etiam Deus ubi de redemptione populi

sui agit, sic loquitur apud Isaiam (63,5), Quoniam

non vidit Dominus in mundo adiutorem, armavit

se braohio suo, et propria virtute. Quoniam

ergo non aliunde missus est Christus, quam a pâtre

coelesti, ideo dicitur excisus esse absque manu. Et

interea etiam tenendum est quod secundo loco adiunxi,

nempe notari humile et abiectum Christi

exordium, quia fuerit similis rudi et impolito lapidi.

Quantum attinet ad montem, non dubito quin Daniel

hic voluerit Christi originem docere sublimem

esse, et supra totum mundum. Ergo sub figura

montis intelligit, meo iudicio, Christum non exoriturum

esse ex terra, sed venturum ex gloria coelesti

patris, quemadmodum etiam dicitur apud prophetam

(Mich. 5, 2), Et tu Bethlehem Ephratha,

minima es inter praefecturas Iehudah: ex te tarnen

mihi orietur dux in Israel, et ortus eius a diebus

aeternitatis. Daniel ergo hie oocurrit crassis imaginationibus,

ad quas alioqui propensa,sunt nostra

ingénia. Nam quia initio non apparuit tanta in

Christo dignitas, quanta cernitur in mundi regibus,

et hodie etiam dominatur quasi sub ignominia orucis,

hinc fit ut multi eum contemnant, neque agnoecant

quidquam in eo dignitatis. Daniel ergo nunc

élevât oculos et sensus nostros in sublime, quum

Calvmi opera. Vol. XL.

dicit lapidem hunc excidendum esse e monte. Interea

si quis malit montem accipere pro electo populo,

ego non contendam: sed hoc videtur mihi remotum

esse a genuino sensu prophetae. Tandem subiicit,

Et verum est somnium, et fidelis eius interpretatio.

Hie Daniel secure et intrépide affirmât se non

afferre dubias coniecturas, sed quod aocepit a Domino

fideliter exponere regi Nebuchadnezer. Hic

ergo sibi vendicat autoritatem propheticam, ut rex

babyloniu8 agnoscat ipsum pro fido et certo Dei

interprète. Et videmus prophetas hac fiducia semper

loquutos esse: alioqui frigeret omnis doctrina.

Si fides nostra niteretur vel sapientia hominum,

vel aliis rebus, vacillaret subinde. Ergo necesse eBt

statui nobis illud fundamentum, quod in medium

nobis profertur, hoc proficisci a Deo. Haec ratio

est cur prophetae tantopere in hoc insistant, ne

censeatur ipsorum doctrina humanitus fabricata esse.

Sic etiam hoc loco Daniel primum dicit, verum est

somnium: quasi diceret, non esse somnium vulgare,

quemadmodum de porta cornea poetae fabulantur:

non esse etiam somnium turbulentum, qualia conoipiunt

homines vel maie sani, vel referti cibo et

potu, vel etiam pro corporis sui constitutione, vel

melancholici, et cholerici, et caetera. Dicit ergo

somnium regis babylonii fuisse verum oraculum:

deinde adiungit interpretationem esse certam: ubi,

sicuti proximo membro, iterum sibi autoritatem

prophetae conciliât: ne dubitet Nebuchadnezer ipsum

divinitus esse instructum, quod somnii veritatem

intelligat. Nunc sequitur,

46. Tune rex Nebuchadnezer cecidit in faciem

suam, et Daniélem adoravit: et oblationem, et sufßum

odoriferum (hoc est, odorem bene fragrantem) iussit

Uli sacrificari.

Quod dicitur rex babylonius cecidisse in faciem

suam, aliqua ex parte laudi tribui potest, aliqua

etiam ex parte vitio verti. Fuit hoc signum et

pietatis et modestiae, quod se prostravit coram Deo

et propheta eius. Seimus quam ferox sit regum

superbia: imo videmus ut similes sint phreneticis,

quia non putant se esse ex numéro mortalium:

adeo excaecati sunt splendore suae magnitudinis.

Erat tunc summus monarcha Nebuchadnezer. Difficile

igitur fuit eius animum ita componi, ut gloriam

Deo tribueret. Deinde somnium, quod exposuit

Daniel, non poterat ei gratiosum esse. Videbat et

monarchiam suam esse maledictam coram Deo, et

perituram cum ignominia: alias, quae superventurae

erant, in coelo ordinatas esse: et quamvis acciperet

aliquid solatii ex aliorum regnorum interitu, tarnen

fuit hoc valde asperum auribus delicatis, audire

regnum, quod tune florentissimum erat, et quod

omnes putabant fore perpetuum, nullius esse dura-

39

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!