25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

125 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. V. 126

non fuit laudabile, niprito tarnen exprobrat Deus

populo suo, sibi minus habitum fuisse honoris,

quam gentes idolis suis haberent. Nam scimus

quam pertinaciter gentes defixae fuerint in suis

figmentis. Religio enim non mutata fuit nisi violento

aliquo impetu, perinde ac si coelum et terra

concuterentur. Quum ergo sua cuique religio fuerit

fixa et firma,- merito accusât Deus Iudaeos levitatis,

quod deflexerint ad errores et amentias gentium.

Idem ergo nunc sibi vult Ezechiel, quum dicit non

fecisseIudaeos secundum indicia gentium: Saltern, inquit,

respexissent ad gentes, et quemadmodum videbant

idola illic obstinate coli, ita stetissent in lege

mea et puro cultu. Sed quum tanta fuerit obstinatio

in gentibus, ut non possent avelli a suis

figmentis : populus meus, inquit, temerario impulsu,

et absque occasione perfide a me defecit, et lege

mea. Nunc ergo tenemns cur propheta crimen

hoc exaggeret, quod Iudaei non fecerint secundum

iudicia, id est, secundum mores gentium. Illic

enim poterant respicere non esse leviter abiiciendum

quod semel amplexi sumus: quia ubi subinde

et tanta facilitate abripimur, certum est nunquam

nos egisse vivas radices in cultu Dei. Quum ergo

gentes dictarent Iudaeis quid factu opus esset, inde

magis detestabile fuit eorum crimen. Sequitur

nunc comminatio, nempe, quod Deus paratus sit

ad sumendam vindictam, ecce ego contra te, etiam

ego. Particula D3 accipitur pro eo quod gallice dicimus

Ouy, ou Yoire, ego etiam, voire moy. Nunc

ergo videmus emphaticam esse repetitionem, quasi

Deus assereret Iudaeis instare horribile iudicium.

Vult enim metnm illis incutere, quum se fore ultorem

confirmât. Quanquam non recipio commentum

Hieronymi. Dicit enim excludi angelos et alios

ministros irae Dei, quia Deus per se ipsum statuent

perdere Iudaeos. Atqui scimus illud esse falsum.

Usus enim fuit Assyriis et Chaldaeis. Quum

ergo populi illi flagella eius fuerint, sequitur non

excludi vel angelos, vel homines, ubi pronuntiat

Deus se ipsum fore ultorem. Sed amplificat gravitatem

poenae quum dicit, Ego, ego sum, cum quo

tibi negotium erit. lam addit, se facturum iudicia:

quo nomine intelligitur iurisdictio, quam vocant.

Neque enim firmum est quod affert Hieronymus,

quern alii interprètes sequuti sunt, hoc scilicet

nomine asseri Dei iustitiam, quasi diceret se non

fore crudelem in exigendis poenis, neque iniustum,

vel nimis rigidum. Nam facere iudicia tantundem

valet atque exercere iurisdictionem : et dicitur iudex

terrenus facere iudicia quoties sedet pro tribunali,

etiam si ius ipsum et aequitatem pervertat. Hoc

quidem non potest in Deum competere, sed de loquutione

agitur. Interea subest concinna antithesis

inter iudicia doctrinae, et actualia quae vocant.

Conquestus est Deus, Iudaeos non fecisse sua iu-

dicia: nunc se facturum minatur, quia legem suam

poenis vindicabit. Summa tarnen est, facturum iudicia

in medio Hierosolymae, quia conscendet tribunal,

ut cogat sceleratos causam dicere, et reddere

vitae suae rationem. Deus ergo tunc exercuit suum

iudicium ubi per Chaldaeos vindictam suam exsequutus

est: atque ita fames fuit pars illius iurisdictionis,

ita et gladius, deinde pestis. Nam quantisper

dissimulât, videtur cessare ab officio : et tunc impii

sibi indulgent ac si oblitus esset exercendi iudicii.

Ergo ex opposito denuntiat se facturum iudicia:

quasi diceret, ego apparebo iudex, tametsi putetis

me dormire. Dicit autem se facturum iudicia in

medio Hierosolymae coram oculis gentium: qua particula

intelligit insignes fpre poenas, et quae facile

considerari possint a cunctis gentibus. Scimus autem

gentes tunc fuisse caecas. Putabant enim fortuito

accidere bona et mala. Sed Deus affirmât iudicia

quae exercebit fore tarn manifesta, ut caeci ipsi

futuri sint quasi oculati testes. Nunc sequitur,

9. Et faciam. in te quae non feci, et quae non

sum facturus secundum hoc amplius, propter cunctas

abominationes tuas.

10. Propterea (quia, vel ideo) patres vorabunt

filios in medio tui, et filii vorabunt patres suos: faciam

ergo iudicia in te, et dispergam cunctas reliquias

tuas ad quemlibet ventum.

Nunc subiicit Deus tarn atroces fore poenas,

ut non reperiatur simile exemplum in mundo.

Faciam ergo quod non feci, nee sum facturus, hoc

est, ego prodigioso et inusitato modo ulciscar contemptum

legis meae. Deus enim interdum sic oastigat

homines, ut non excédât vulgarem modum.

Sed quia poenae vilescunt ac veniunt in contemptum

ubi sunt ita communes, Deus cogitur modum

transscendere, et poenas sumere de sceleribus quae

sint in signum et portentum, quemadmodum dicitur

apud Mosen (Deut. 28, 46). Ergo ubi nunc dicit

se facturum quod non fecit antehac, et quod post illud

tempus non faciet, significat vindictam horribilem,

quae non habeat simile exemplum. Ita nihil aliud

intelligit quam quod citavimus ex Mose, vindictam

illam fore in signum et portentum. Quod autem

interprètes hoc accipiunt metaphorice, nullo modo

potest admitti : quia secundum ipsos nulla historia

narrât hoc fuisse impletum, ideo confugiunt ad allegoriam

vel metaphoram. Sed primo scimus quid

narret Iosephus, matres scilicet ita fuisse rabiosas,

ut filios suos iugularent et servarent in cibum.

Quanquam hie notatur obsidio superior, in qua

significat Deus se facturum, ut patres filios suos

dévorent: fatéor: sed enim si recipimus quod volunt,

tunc 'non fuisse factum: ergo mentitus est

Ieremias, quum dicit feminas miséricordes coxisse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!