25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

295 PRABLEOTIONES 296

sese iaotare pseudoprophetas, dum attollunt vel

saltern fingunt so attollere animos in sublime: et

curiosi homines hoe unum appetunt, et hinc fit, ut

illis insipida sit legis et evangelii doctrina, quia

eos tantum oblectant argutiae. Et videmus hodie

quam multi amplexentur nugas Dionysii de coelesti

hierarchia, qui fere pro nihilo ducunt prophetas

omnes, et Christum ipsum. Dicit ergo propheta

mulieres istas venari animas populi, quia habent

paratos laqueos, quibus implicent eos omnes, qui

obnoxii sunt imposturis et fallaciis. Tarnen meo

iudicio simul alludit ad aves. Quoniam ergo dixit

esse venationem Satanae omnes imposturas, nunc

adiungit oblique aliam similitudinem, quod omnes

falsae prophetiae totidem sint decipulae ad aves

illaqueandas. Nunc videtur clarus esse sensus ver-

borum: ecce ergo Deus, inquit, surget contra vestros

pulvillos, quibus venatae estis illic aves ad volandum,

hoc est, quum promitteretis miras revelationes, talibus

illecebris decepti fuerunt miseri, quos tantum

sua curiositas agebat. Postea adiungit, liberabo

ipsas e brachiis vestris, et eruam animas quas vos

venatae estis, animas ad volandum, incfuit. Repetit

secundo quod iam diximus de profundis speculationibus,

quarum dulcedine allicere soient pseudoprophetae

omnes stultos, qui non possunt contenu esse

vera doctrina, nee possunt sobrie sapere. Interea

minime dubium est, quin Deus hic proprie loquatur

de electis, qui residui erant in populo. Etsi autem

exiguus erat ille numerus, noluit tarnen Deus perire:

et hac ratione denuntiat se fore ultorem, et

facturum ut resipiscant qui vel iam decepti fuerant,

vel saltern fuerant aliquo modo circumdati decipulis.

Quum autem utitur verbo eodem, satis hinc

colligimus, non posse haec verba extendi promiscue

ad quoslibet. Deus enim passus est multos perire,

quemadmodum dicit per prophetam suum Zacbariam

(11, 9), Quod perit pereat: sed interea eripuit exiguum

numerum et reliquias electionis, ut loquitur

Paulus (Rom. 11, 5).

21. Et conscindam pepla vestra (vel lacerabo),

et eruam populum meum e manibus vestris: et non

erunt amplius in manibus vestris in praedam: et

cognoscetis quod ego Iehovah.

Quod dixerat propheta de pulvinis nunc etiam

pronuntiat de peplis, quibus solebant obnubere vel

sua vel eorum capita, a quibus consulebantur.

Summa est, Deum talibus praestigiis finem impositurum.

Nam populus istis rebus nihili sic erat

fascinatus, ut necesse fuerit tolli eiusmodi larvas,

quia semper ad fallendum fuissent instructae muliorculae

illae. Addit autem secundo id se facturum

in gratiam populi sui. Diximus autem non debere

hoc extendi generaliter ad omnes filios. Abrahae,

qui genus ab eo trahebant secundum carnem. Deus

enim passus est fere omnes perire, quemadmodum

per Isaiam (10, 22) dictum fuerat, Etiam si populus

tuus esset instar arenae maris, reliquiae duntaxat

salvae fient. Quum ergo loquitur hic de populo

suo Deus, restringi debet haec sententia ad electos:

quemadmodum quum dicitur in Psalmo (73, 1), ,

Quam suavis vel benignus est Deus Israeli suo!

per modum correctionis addit, his qui recto sunt

corde: quoniam scilicet multi iactabant se esse

Israelitas, qui tarnen longe dissimiles erant patri

suo: et quum essent dégénères, abdicaverant se

honore illo. Propheta ergo illic bonitatem Dei

restriogit peculiariter ad electos, qui recto sunt

corde, postquam de toto populo fuerat loquutus.

Quamvis Ezechiel non ita distincte exprimat quod

citavimus ex psalmo, idem tarnen est sensus: et

hoc facile colligitur ex 11. cap. ad Romanos (v. 5)

ubi Paulus proponit nobis reliquias, quae servantur

gratuita electione Dei. Eodem sensu additur non

fore amplius illis in praedam. Diximus autem qualiter

mulierculae illae venatae fuerint miseras animas,

non tantum ut lucrum captarent, sed etiam *

quia Satan abutebatur earum fallaciis. Sic ergo

factum est, ut illaqueatae fuerint animae ad interitum.

Hac ratione Deus pronuntiat non fore amplius

illis in praedam. Et repetit quod iam dixerat

scietis quod ego sim Iehovah. Hie Deus in medium

profert suam potentiam, quia scimus quam secure

illudant sacro eius nomini hypocritae : et hoc facile

apparuit in tanta mulierum audacia et licentia.

Deus ergo hie minitatur illis: sed dicit sensuras

tandem quisnam loquutus fuerit, quia scilicet ludibrio

habebant Ezechielem, et alios Dei servos.

Ergo tacita est antithesis inter Deum et prophetas,

non quod Deus se a servis suis separet. Est enim

Veritas cuius sunt ministri et praecones insolubile

ad eos sociandos vinculum: sed sermo aptatur ad

eorum sensus quibuscum agit propheta. Nunc quia

mulieres istae adeo protervae erant, dicit se non ab

ipsis contemni, sed Deum ipsum. Sequitur,

22. Quia contristastis cor iusti mendacio (vel

fallaciter), et ego non contristaveram ipsum (est aliud

verbum, sed quod differt tantum una litera, et

significat tristari et dolere), et roborastis manus

impii, tit ne converteretur a via sua mala, vivificando

ipsum,

23. Propterea mendacium non videbitis, et divinationem

non divinabitis amplius: et eruam populum

meum e manu vestra: et scietis quod ego Iehovah.

Aliis verbis explicat quod iam heri vidimus:

sed repetitio pertinet ad rei gravitatem. Propheta

igitur ostendit iustum esse querimoniae causam,

quod ita mulieres populum fallant. Dicit nunc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!