25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

251 PRAELEOTIONES 252

bris, non autem spuriis, vel qui dégénérant, vel qui

non aunt regeniti vero semine et incorruptibili: hoc

est prophetae consilium. Caeterum, quoniam poterat

videri hic nimius rigor, ubi Deus quasi armatus

prodit in medium ad perdendos omnes, qui non

resipuerint, propheta hic detegit ipsorum crimen,

quod scilicet cor ipsorum ambulet post ipsorum cor,

imo cor ipsorum se ipsum trahat: et ideo cordis

nomen bis repetitur. Est quidem supervacua repetitio,

sed emphatica, quum dicit cor eorum, qui ita

pertinaciter adhaeserint suis superstitionibus, a se

ipso ad novos motus subinde impelli, ut ita continuo

tenore pergat semper ad superstitiones, Ego

ultor ero, inquit Deus. Ergo quoties Deus proponit

nobis testimonia gratiae suae, quisque in se ipsum

descendat et examinet omnes suos affectus.

Ubi autem quisque deprehenderit sua vitia, ne sibi

in ipsis placeat, sed potius ingemiscat, et studeat

renuntiare propriis affectibus, ut Deum sequatur:

neque se obduret ad pertinaciam, ita ut cor eius

continuo cursu ad malum pergat et ruat, quemadmodum

hie dicitur.

22. Et sustulerunt Cherubim alas suas, et rotae

e regione ipsorum: et gloria Bei Israel super ipsos

sursum.

23. Et adscendit gloria Iehovae e medio urbis, et

stetit super montem qui est ab oriente urbis.

Hic repetit Ezechiel, quod ante vidimus, nempe

Deum sicuti elegerat montem Sion tandem répudiasse,

quia locus ille pollutus fuerat multis sceleribus

populi. Iudaei fingebant Deum quodammodo

apud se captivum teneri. Nam hac fiducia tantum

sibi dabant licentiae. Ostendit igitur propheta non

obstringi Deum, quo minus alio migrare queat ubi

ita visum fuerit: quod maius est, pronuntiat iam

ipsum migrasse et templum vacuum esse eius gloria.

Fuit quidem hoc fere incredibile. Nam quia

pollicitus fuerat Deus se perpetuo illic habitaturum,

vix potuit venire in mentem fidelibus, promissione

sua neglecta templum quod elegerat relinquere.

Sed interruptio haec non obstitit, quominus promissio

semper fuerit vera et rata. Deus ergo non

deseruit prorsus montem Sion, quia tenenda est

opposita promissio de reditu. Quum ergo tempo7

rale esset exsilium, et post septuaginta annos restituendum

esset templum, haec inter se conciliari

poterant: nempe Deum alto migrare, et tarnen

sacrum manere locum ilium, ut scilicet post transactum

tempu8, quod Deus praefixerat, iterum restitueretur

eius eultus in templo, et in monte Sion.

Dicit autem Dèum visibüi modo ex urbe egressum

esse, et Cherubim simul: imo Deum fuisse gestatum

super alas Cherubim, quemadmodum etiam alibi

loquitur scriptura: et hoc facit, quia defixi erant

Iudaei in symbolis externis: et quum area foederis

inclusa esset in sanetuario, nemo persuasisset Deum

posse illinc avelli. Hoc igitur respectu propheta

dicit Cherubim alio transvolasse, et simul gestatum

fuisse Deum super ipsorum alas. Iam addit,

24. Et spiritus sustulit me, et reduxit me in

Chaldaeam ad captivitatem, in visione, in spiritu Dei.

Et adscendit desuper me (hoc est reliquit me) visio

quam videram (addamus et alterum versum):

25. Et loquutus sum captivitati eunetos sermones

Iehovae, quos mihi ostenderat (quos videre me fecerat).

Propheta hic confirmât quod initio dixit, hanc

scilicet vi8ionem fuisse oblatam divinitus, non autem

fuisse inane et fallax aliquod spectrum. Difficilis

enim creditu erat haec prophetia, ideo oportuit

omnem dubitationem tolli, ne quis obiieeret Deum

non fuisse autorem visionis. Dicit igitur se sublatum

fuisse a spiritu Dei et reduetum in Chaldaeam.

Admonuimus prophetam locum non mutasse: quanquam

nolitn hac de re contendere si cui aliter probetur.

Sic tarnen statuo, quum propheta maneret

in exsilio, vidisse non humano modo, sed spiritu

prophetico Hierosolymam, et reliqua de quibus disseruit.

Sicuti ergo fuerat Hierosolymam devectus

per spiritum, ita in exsilium reductus fuit. Spiritus

autem hic opponitur naturae, quia scimus adspectum

nostrum finiri certo spatio. Iam si minimum ob-

8taculum occurrat, visus noster non transsiliet quinque

vel sex passus. Sed ubi spiritus Dei nos illuminât

, incipit nova facultas in nobis vigere, quae

minime naturae modo aestimanda est. Tenemus

nunc quo sensu dicat Ezechiel se fuisse reductum

in Chaldaeam spiritu Dei, quia scilicet erat tanquam

homo ecstaticus. Fuerat enim raptus extra se:

nunc autem relinquitur in statu suo ordinario. Et

hue etiam pertinent istae voces, in visione, in spiritu

Dei. Visio enim rei opponitur. Nam si propheta

reductus fuit per visionem, sequitur non re

ipsa fuisse Hierosolymae, ut retrahendus fuerit in

Chaldaeam. Nunc quaestioni occurrit, quae moveri

poterat: quomodo tanta sit efficacia visioni? Revocat

igitur nos propheta ad potentiam spiritus, quam

metiri fas non est nostro modulo. Quum ergo incomprehensibilis

sit operatio spiritus, ne miremur

si propheta per visionem tractus fuerit Hierosolymam,

deinde in exsilium reductus. Âdiungit, visionem

a se recessisse: quibus verbis commendat

suam dootrinam, et extollit supra cunctos mortales,

quia se ipsum disoernit quatenus erat homo a legato

Dei, abiit a me visio inquit. Vult ergo propheta

hie considerari bifariam, hoc est tanquam

privatus homo, ut sit unus ex grege : neque in hac

qualitate quidquam autoritatis obtendit, quasi loco

Dei sit audiendus. Sed ubi spiritus ipsum agebat,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!