25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

551 P-RAELECTIONES 552

abiiciendas esse omnes delitias. Daniel quidem (ut

heri vidimus) non constituit virtutem in abstinentia

huiue vel illius cibi: et quidquid hactenus retulit,

non spectavit in alium finem, nisi ut sciamns praecavisse

periculum, ne scilicet transiret in mores

alienae gentis, atque ita se Babyloniis misceret, ut

non reminisceretur se esse filium Abrahae. Sed

tarnen hoc necessarium erat, renuntiare aulicis delitiis.

Quanquam ergo suppetunt cibi delicati,

sponte illos a se repellit, quia scilicet erat exitialis

pollutio (ut ante vidimus) non per se, sed propter

consequentiam. Sic Moses quum fugit ex Aegypto,

traneiit in novam vitam et longe diversam a superior!.

Vixerat enim laute et opipare in aula

regia quasi esset regis nepos. Tenuiter autem victitat

in deserto postea, et molestissimo etiam labore

victum sibi acquirit: Postposuit delitias Aegypti

(inquit Apostolus [Hebr. 11,26]) cruci Christi. Quare?

neque enim poterat simul et Aegyptius censeri, et

retinere gratiam, quae promissa fuerat filiis Abrahae.

Erat quaedam haec abnegationis species, semper

manere in aula regis. Sciamus ergo hoc esse

verum experimentum nostrae frugalitatis et temperantiae,

si possumus esurire, ubi Deus nos ad inopiam

et egestatem cogit: imo etiam si sponte possumus

abiicere delitias, quae nobis essent ad manum,

sed nostro exitio. Nam hie subsistere in leguminibus

et aqua esset valde frivolum : quia maior interdnm

intemperantia se prodit in leguminibus, quam

in optimi8 quibusque et lautissimis cibis. Si quis

debili valetudine appetat legumina et alios cibos,

qui minus conducunt, ille certe damnabitur intemperantiae.

Si autem vescatur cibis boni succi (ut

loquuntur) et ita se sustentet, erit laus frugalitatis.

Si quis ergo aquam appetat, et sese ingurgitet:

respuat autem vinum, non erit hoc laudabile, quemadmodum

scimus. Ergo in ipsa specie ciborum non

debemus subsistere, ut sciamus quanta fuerit virtus

Danielis. Sed semper debemus dirigere mentes

nostras ad finem consilii, nempe quod voluit, quantum

in se erat, ita vivere sub imperio regis babylonii,

ut tarnen separata esset conditio ipsius a

communi more gentis, nee unquam oblivisceretur

se esse Israelitam: et nisi fuisset tanta diversitas,

non poterat satis se ipsum acuere Daniel, et subinde

excutere vel expergefacere torporem suum.

Quemadmodum si suppetat tolerabilis victus, non

facile retinemur in officio. Quum ergo necesse

esset versari ante oculos Danieli manifestum aliquod

et insigne discrimen, quo se ipsum a Ohaldaeis

separaret, hinc factum est, ut legumina et

aquam peteret. Postremo docet hie locus, etiamsi

tantum occurrant nobis radices, vel folia arborum,

imo si terra ipsa non proférât nobis vel minimum

germen: tarnen Deum posse nobis benedicere, ut

simus vegeti et alacres, non minus quam qui af-

fiuunt omni copia. Non spernenda quidem est Dei

liberalitas, ubi nos alit pane, et vino, et aliis cibis.

Nam Paulus utrumque in laude ponit, scire ferre

abundantiam et penuriam (Phil. 4, 12). Quum ergo

Dominus largiter nobis profert eibum et potum,

possumus sobrie et frugaliter vinum bibere, et edere

cibos suaviores. Sed ubi Deus aufert nobis et panem

et aquam, ita ut nobis pereundum sit inedia,

sciamus sufficere nobis eius benedictionem pro omnibus

alimentis. Nam videmus Danielem, et eius

socios fuisse pulchros et nitidos, fuisse etiam succulenta

came, quum legumina tantum comederent.

Unde hoc, nisi quia Dominus, qui populum suum

alere potuit in deserto solo manna, quum non suppeterent

alii cibi, convertit etiam hodie nobis cibos

in manna, qui per se essent noxii? Nam si quis

interroget medicos, an leguminibus et aliis eiusmodi

vescendum sit, dicent haec omnia esse valde noxia :

et. vere hoc sentient. Sed interea ubi non est

nobis ciborum copia ad delectum, ut possimus nobis

accipere quod valetudini nostrae melius conducit,

si contenti sumus herbis et radicibus, Dominus

(quemadmodum dixi) poterit nos non minus alere,»

quam si mensam proponeret bene refertam omnibus

lautitiis. Sicuti enim temperantia non est in ipso

cibo, sed in palato, quia si voluptas nos allicit ad

malos cibos appetendos, nihilominus sumus intern-,

perantes : rursum si vescimur optimis cibis, hoc non

obstat nostrae temperantiae. Idem etiam tenendum

est de ipsa facultate alimentorum, quod scilicet non

sustentât nos per se quâlitas huius vel illius cibi,

sed Dei benedictio, prout illi visum est. Videbimus

enim interdum divitum liberos esse macilentos, quum

tarnen habeatur summa ipsorum cura : videbimus in

plèbe rustica pueros esse pulcherrimos, et facie bene

plena, et toto corpore succulento : et tarnen vescuntur

cibis quibuslibet, interdum etiam maxime noxiis.

Sed quia carent delitiis urbanis, ideo Dominus sua

benedictione facit, ut crudi fructus, ut caro suilla,

laridum, et quidquid taie est, et olera etiam quae

videntur détériora esse, ut haec omnia multo magis

prosint, quam si affluèrent omnes delitiae. Hoc

ergo etiam notandum est in verbis Danielis. Sequi

tur,

16. Et factum est, ut Mélsar toïleret sibi portionem

cibi illorum et vinum potionum eorum (hoc est,

vinum quod rex illis in potum tribuerat), et daret

iUis legumina.

Postquam videt Melsar se posse gratificari

Danieli, et sociis absque periculo, imo hoc esse ex

altera parte sibi lucrosum, facilis fuit et humanus:

, iam non opus fuit longa disputatione. Nam saepe

a spe lucri deterremur, obiecto discrimine aliquo:

vel si magno labore constat quod alioqui appetimus,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!