25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

719 PRAELECTIONES 720

completum esse. Nam in calculo proclivis est error,

ut vulgo dicunt. Ut ergo intelligat Beltsazar iam

actum esse de vita sua et regno, confirmât Deus

numerum esse completum: quasi diceret, ne momentum

quidem temporis posse addi ad praefixum

terminum. Et sic etiam interpretatur Daniel ipse,

Numeravit, inquit, Deus regnum tuum, hoc est, Deus

constituit certum finem et praescripsit regno tuo:

ita necesse est, ut finem accipiat, quoniam completum

est eius tempus. Quanquam hie Deus regem

unum alloquitur, et scriptura etiam proposita fuerat

ante eius oculos, hinc tarnen colligere licet doctrinam

generalem, quod Deus praefixerit certum tempus

omnibus regnis. Idem etiam testatur Scriptura

de vita cuiusque nostrum. Si Deus praescripsit

cuique suos dies, hoc certe magis competit in publica

imperia, quoniam secum plus trahunt ponderis. Ergo

sciamus non tantum vivere et mori reges ipsos Dei

arbitrio, sed etiam imperia mutari, quemadmodum

ante dictum est: et quidem sic erigi ab ipso, ut

finem certum praescribat. Et hinc petenda nobis

est consolatio, ubi videmus tyrannos tarn impetuose

ruere, et nullum esse modum eorum libidini et

saevitiae. Quum ergo sic grassantur, ac si coelum

vellent terrae miscere, meminerimus huius doctrinae,

numerates esse ipsorum annas. Deus autem seit

quousque expédiât ipsos regnare : non fallitur. Nam

nisi utile esse ecolesiae et electis cognosceret, tyrannos

ita ad tempus ruere, certe mox eos compesceret:

sed quia ab initio statuit numerum, sciamus nondum

adesse maturum vindictae tempus, quantisper

patitur illos sic abuti et tarn licentiose suo imperio

et potestate sibi divinitus concessa. Iam sequitur

expositio verbi Tékel: Tékel, inquit, quoniam appensus

fuisti in datera, vel in trutina, et inventus es

deficiens. Hie Daniel ostendit Deum sic moderari

sua iudicia, ac si stateram manu gestaret. Similitudo

est ab hominum consuetudine sumpta. Scimus

quis sit usus staterae, nempe ut *erta sit

distributio. Sic etiam dicitur Deus omnia agere in

pondère et mensura, quoniam nihil confuse agit,

sed ea moderatione utitur, ut nunquam reperiatur

maius vel minus, ut vulgo dicunt. Hac ratione

dicit Daniel, appensum fuisse Beltsasar in trutina,

quod scilicet Deus non festinaverit in poena de

ipso sumenda, sed pro more suo et perpétua régula

iuste poenam de ipso exigat: quoniam scilicet inventus

fuerit deficiens, hoc est, quod evanuerit, quasi

nullum haberet pondus: ac si diceret, Tu existimas

parcendum fuisse tuae dignitati. Nam quoniam te

omnes reverentur, -putas te dignum honore : falleris,

inquit: aliud enim est Dei iudicium. Non utitur

Deus communi trutina, sed habet ipse suam trutinam:

et illic repertus es'deficiens: hoc est, repertus

es nullius momenti, vel homo nihili. His verbis

non dubium est quin graviter exasperatus fuerit

tyrannus: sed quoniam aderat extremum tempus,

oportuit eum ferre vocem praeoonis. Et Deus haud

dubie continuit eius ferociam, ne insurgeret contra

Danielem. Tandem additur DID pro voce Pharsin,

quod divisum sit regnum eius, nempe, a Médis et

Persis. Non dubito quin Deus voce ilia significaverit

dissipationem monarchiae, quae instabat. Quum

ergo dicit Upharsin, et divident, significat non posse

diutius stare monarchiam illam, quia velit earn divellere

vel abrumpere. Sed aptissime alludit pro- .

pheta ad divisionem, quae facta est inter Medos et

Persa8: et sic aucta fuit contumelia, quia oportuit

BabylonioB pluribus dominis servire. Hoc iam grave

est ac molestum, si quis populus imperium obtinuerit

longe et late, postea devictus cogatur ferre iugum

unius domini: sed quum adsunt duo domini, hoc

amplificat indignitatem. Sic igitur Daniel hie ostendit

non simplicem fore Dei vindictam, ubi dissipabitur

monarchia Babylonis: sed hoc etiam accessurum

ad gravitatem poenae, quia Medi et Persae

illis dominabuntur. Verum quidem est, virtute et

industria Cyri urbem fuisse captam, sed quoniam

detulit socero suo Cyrus tantum honoris, ut libenter

eum admitteret in regni societatem, ideo dicuntur

Medi et Persae partiti fuisse regnum illud, etsi

nulla proprie fuit divisio regni. Cyrus postea, ut

rapiebat eum inexplebilis ambitio et avaritia, tractus

fuit ad alias expeditiones. Darius autem qui annum

sexagesimum, ut postea videbimus, excesserat, quietus

habitavit domi. Erat autem Medus, quemadmodum

satis notum est. Nam si credendum est

multis historicis, soror eius mater Cyri quasi ablegata

fuerat in Persiden: quoniam editum fuerat

oraculum de Cyri magnitudine. Is quoniam avus

eum exposuerat, ultus est postea hanc iniuriam:

tamen non ita crudeliter, quin parceret vitae illius.

Voluit enim ilium manere in aliqua dignitate, et

constituit eum satrapam. Sed Alius eius postea

apud Medos regnavit, et quidem Cyro libenter hoc

ferente, deinde sumpsit eius filiam : ita et ob cognaT

tionem, et in gratiam illius novae affinitatis voluit

ilium habere imperii socium. Hoc igitur sensu

nunc narrât Daniel divisionem instare monarchiae,

quoniam inter se earn divident Medi et Persae.

Sequitur,

29. Tunc iussit Beltsasar, et vestierunt Danielem

purpura, et torques aureus super collum eius (fuit impositus):

et clamàbant coram ipso quod dominaretur

tertius in regno.

Mirum est regem hoc iussisse, quum tarn aspere

fuisset exceptus a propheta: videtur tunc caruisse

stomacho. Nam centies prius excanduisset, et addixisset

mille mortibus sanctum Dei prophetam.

Qui fit ergo, ut iubeat ipsum ornari insignibus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!