25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

535 PRAELECTIONES 536

a Ieremia. Quum ergo adhuo regno potiretur Iehoiakim,

permissu scilicet regis Nebuchadnezer, iam

Daniel captus erat: ita impletum fuit quod a Ieremia

fuit praedictum, nempe ficus praecoces esse

melioris conditionis. Nam qui ultimi abducti sunt

in oaptivitatem, putabant se beatos esse prae aliis.

Propheta au tern excutit illis vanam hanc iactantiam,

et ostendit mitius actum esse cum primis captivis,

quam cum residuo illo populo, qui adhuc integer

manebat domi. Sumo igitur illud, Danielem fuisse

quasi ex primitiis captivitatis : et hic perspicere

licet quam incomprebensibilia sint nobis Dei iudicia.

Si qua tunc fuit integritas in toto populo, certe

Daniel erat primarium exemplar. Nam Ezechiel

(c. 14) inter très iustos eum numerat, a quibus

Deum placari posse verisimile esset. Fuit igitur

tanta virtutum praestantia in Daniele, ut esset

quasi coelestis angélus inter mortales: et tarnen

abducitur in exsilium, et vivit quasi mancipium

regis babylonii. Alii interea, qui tot modis in se

iram Dei provocaveraht, quieti manent in suis

nidis: Dominus non privat eos patria, et non abdicat

etiam baereditate, quae Signum erat et pignus

adoptionis. Si hie velit quispiam definire, cur potius

Daniel inter primos traotus fuerit in exsilium,

uonne prodet suam vesaniam? Ergo discamus admirari

Dei iudicia, quae superant omnes sensus

nostros, et interea meminerimus etiàm sententiae

Christi, Si haec fiunt in viridi, quid in arido?

Quemadmodum iam dixi, erat angelica sanctitas in

Daniele, et tarnen trahitur contumeliose in exsilium,

et alitur inter eunuchos regis. Quum hoc contigerit

tam sancto viro, qui iam a pueritia se totum addixerat

pietati : nunc quod Deus nobis parcit, quantae

indulgentiae est'' Quid enim sumus meriti? Nam

quis audebit se conferre Danieli! Imo indigni sumus

qui solvamus corrigias calceamentorum pedum

eius, quemadmodum fuit in veteri proverbio. Et

non dubium est quin Daniel etiam ex circumstantia

temporis voluerit ostendere, hoc fuisse singulare et

extraordinarium Dei donum, quod haec tentatio non

oppressit animum eius, et non potuit illum divertere

a recto pietatis cursu. Quum ergo Daniel videret

se quasi propositum esse in exemplar probri, tarnen

non destitit Deum pure colère. Quod autein dioit

traditum fuisse Iehoiakim divinitus in manum regis

Nabuchadnezer, hac loquendi forma tollit offendiculum,

quod poterat occurrere piorum animis. Nam,

si superior fuisset Nabuchadnezer, poterat Deus

ipse videri cessisse: et ita fuisset oppressa eius

gloria. Daniel autem hic diserte asserit regem

Nabuchadnezer non potitum fuisse Ierosolyma, neque

fuisse victorem gentis illius vel propria virtute,

vel proprii8 consiliis, vel fortuna, et felicitate : sed

quia Deus voluerit humiliare populum suum. Hic

ergo Daniel proponit nobis Dei providentiam et

iudicium, ne scilicet putemus Ierosolymam sic fuisse

captam, ut non staret Deus foederi suo, quod pepigerat

cum Abraham et eius posteris. Et nominatim

etiam loquitur de vasis templi. Nam hoc poterat

videri longe absurdissimum, et conoutere fidelium

mentes, Quid hoc sibi vult? spoliari ab homine

scelerato et impio Dei templum, annon Deus testatus

est illic esse suam quietem? haec requies mea

in saeculum, hic manebo, quia elegi earn. Si quis

ergo locus fuit inexpugnabilis in mundo, hic certe

honor debebat manere integer et illibatus templo

Dei. Quum autem diripitur, quum sacra vasa ita

profanantur, neque id solum, sed quum rex impius

transfert in templum Dei sui quod semel dicatum

fuerat Deo vivo, annon, quemadmodum dixi, haec

tentatio potuit labefactare animos etiam sanctorum?

Nemo certe fuit tarn cordatus, quem non percelleret

ista tentatio inopinata: Ubi est Deus, qui non défendit

templum suum? Nam quamvis non habitet

in mundo, neque inclusus sit parietibus ligneis, aut

lapideis, tarnen elegit sibi domicilium hoc, et toties

per prophetas suos asseruit se inter Cherubim sedere.

Quid ergo hoc sibi vult? Quemadmodum v

dixi, Daniel hic nos revocat ad Dei iudicium, et

uno verbo admonet, non debere hoc videri novum,

quod Deus tam graves poénas sumpsisset de impiis

et sceleratis apostatis. Nam sub nomine Dei su beet

tacita antithesis. Neque enim Dominus tradidit

Iehoiakim in manum Babylonii, nisi ob iustas rationes.

Deus ergo exposuit ipsum in praedam, ut

poenas sumeret de impii illius populi defectione.

Nunc 8equitur,

3. M mandavit (vel, edixit) rex Aspenaso (vel,

dixit ad Aspenasum, ut vertunt qui retinent phrasin

hebraicam) principi eunuchorum, ut adfluceret e filiis

Israel et ex semine regio, et ex principibus (vel, proceribus).

Hie Daniel prosequitur suam narrationem, et

ostendit qua ratione fuerit abductus cum soeiis suis.

Bex enim iusserat sibi adduci non ex gregariis, sed

ex praecipua nobilitate adolescentes, qui starent

coram ipso: hoc est, qui ei ministrarent. Hinc

ergo colligimns, Danielem et eius sooios fuisse delectos,

quod et generosi essent adolescentes, deinde

ex regio semine, vel saltern quorum parentes dignitate

excelluerant ante alios. Hoc autem fecit rex

eo consilio, ut ostentaret se esse victorem. Potest

etiam fieri, ut sumpserit sibi astutius consilium,

nempe ut haberet obsides apud se. Speravit enim

ut videbimus quoscunque aleret in aula sua fore dégénères,

ut hostes essent Iudaeis, et putavit eorum

operam sibi fore utilem: deinde speravit, quum

essent nati eximio genere, Iudaeos tunc fore magis

pacatos, ne quid scilicet periculi crearent miseris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!