25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

293 IN BZECHIELIS PROPH. CAP. XIII. 294

vindicta adversus omnem altitudinem quae se extollit

contra Christum (2. Cor. 10, 5). Ergo probi

doctores armati sunt Dei vindicta contra omnes

inoredulos, qui obstinati manent. Vivificant autem

eos, qui resipiscunt, quia nuntii sunt reconciliationis,

imo reconciliant homines ipsos Deo, ubi Christum

offerunt qui pax est nostra, et per quern nobis

propitius est pater. Pseudoprophetae dum aemulari

cupiunt servoB Dei, omittunt quod praecipuuni est,

nempe fidem et poenitentiam : hinc fit ut vivificent

animas quae iam adiudicatae sunt suo exitio. Nam

reprobos, qui obdurati sunt in Dei contemptu, vivificant

suis blanditiis. Non ergo vel fidem vel poenitentiam

requirunt ab hominibus, sed mercedem duntaxat.

Hinc fit etiam, ut occidant animas, quae

non debebant mori, nempe quia nihil superbius est

nee crudelius pseudoprophetis. Fulminant enim

pro sua libidine, et demergunt usque ad profundissimos

inferos totum mundum, ubi nulla spes

lucri apparet. Nunc ergo videmus ita notari vitia

mulierum, de quibus nunc agit Ezechiel, ut nemo

nisi sponte posset amplius ab illis falli. Hinc

etiam colligimus perpetuam regulam in examinanda

doctrina, ne pro verbo Dei obrepant nobis Satanae

praestigiae. Sciamus ergo sermonem propheticum

nobis esse vivificum, nempe si peccata nostra nobis

displicent, et confugimus ad Dei misericordiam cum

vera et séria poenitentia: occidi autem omnes animas,

quae hunc vivendi modum non recipiunt. Et

si quis comparet papatum cum ista corruptela quam

nobis describit Ezechiel, videbit, quamvis Satan

habeat multipliées fallendi modos, tarnen posse deprehendi

semper sui similem. Loquutus est Ezechiel

de peplis et de pulvillis: sic videmus in papatu

adhiberi multos ritus, ita ut increduli quasi

extra mundum rapti non tantum délirent, sed

patiantur se hue et illuc trahi pecudum more

cra88is8imis quibuslibet imposturis. Verum in ipsa

doctrina perspicitur quod adhuc damnât Ezechiel,

nempe quod vivificent animas, quae morti sunt addictae,

occidant autem animas quae vivificandae

erant. Quorsum enim immensa congeries tot legum,

nisi ut obruantur miserae conscientiae? Nam qui

ex animo vult satisfacere legibus papatus, eum necesse

est tota vita excarnificari, ut ita loquar. Iam

8cimus quemadmodum etiam alibi dicet propheta

noster, implacabiles esse eiusmodi legislatures,

quia nihil remittunt, exigunt ad summum rigorem

omnes suas leges. Hinc fit ergo ut intereant miserae

animae, quia obruit eas, et in profundum demergit

desperado. Interea videmus ut vivificent

animas, quae morti addictae sunt, quia adulteris,

furibus, homicidis, sceleratis denique omnibus parata

est venia, modo se ipsos redimant, dum fingunt

sacrifici papales et monachi tam satisfactionibus

quam suffragiis placari Deum. Nihili ergo expia-

tiones obtrudunt Deo, vel nugas et ludibria, ut

verius dicam, quae pueros ipsos non fallerent, fingunt

esse expiationes ac si Deus naturam suam

mtitaret. Ergo diligenter nobis tenendus est hie

locus, ut sciamus posse detegi quinam sint veri

prophetae aut falsi, modo ne spernamus examen

de quo nos admonet propheta. Dicit, fallendo populum

meum audientes mendacium. Alios accusât

quod mentiti sint, alios quod mendacia libenter sint

amplexi. Nomen enim 3T3 quod repetitur, ab eadem

radice deductum est. Hie autem rursum causam

populi sui 8uscipit Deus, quia etsi digni erant omnes

quos Satan traheret in exitium, quia tarnen

Deus enram illorum susceperat, fuit quasi eripere

ex eius manu quod sibi vendicabat tanquam suum

peculium. Hoc unum est. Sed interea tollitur excusatio

miseris illis qui petebant fallacia oracula.

Dicit enim propheta eos decipi, quod audiant vanitatem,

hoc est quod velint decipi. Ergo penes ipsos

culpa residet, neque possunt alio regerere. Verum

quidem est decipi fallaci praetextu, et quia iactatur

illis nomen propheticum, ideo quasi obducta nube

ob8curari eorum oculos: sed interea veniendum est

ad fontem. Neque enim apertus esset Satanae aditus

si probe essent muniti. Deus autem claustra

illis circumdederat legem dando, quae ipsos protegeret

ab omnibus fallaciis. Quum ergo ita se

sponte exponerent, non mirum est si Deus passus

fuerit illos decipi. Sequitur,

20. Propterea sic dicit dominator Iehovah, Ecce,

ego ad vestros pulvillos quibus vos venamini illic animas

ad volandum: et lacerabo eos desuper brachiis

vestris, et eruam animas quas vos venamini, animas

ad volandum.

Hie incipit Ezechiel minari illis mulierculis,

tandem fore, et quidem brevi, ut Deus illas non

modo contemptibiles, sed etiam ridiculas toti populo

reddat ut satis appareat meris imposturis ipsas lusisse:

haec summa est, ut postea videbimus. Sed

verbosus est propheta in hac denuntiatione. Deus

ergo dicit se hostem esse illis pulvillis, hoc est fallacibus

caeremoniis, quae erant quasi integumenta

ad decipiendos miseros homines: ideo dicit fuisse

animas illas in praedam. Sumit enim comparationem

a venatoribus: venatae estis, inquit, animas populi

mei. Et eodem spectat verbum quod statim

subiicitur, nempe ad volandum. Significat hoc verbum

ms etiam florere: sed hie libenter subscribo

omnium sentehtiae, qui volare interpretantur: nisi

quod Paraphrastes vertit interire. Putavit enim metaphorice

loqui prophetam, quasi diceret animas illas

illaqueari, ut evanescant. Sed nescio an illud conveniat.

Mihi magis probatur, prophetam loqui de

altis speculationibus. Scimus enim hoc artificio

19*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!