25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

489 IN EZECHIBLIS PROPH. CAP. XX. 490

dulcedo eos non attraxit ad obsequium Dei, hinc

apparet, modis omnibus fuisse refractarios. Postea

sequitur,

16. Propterea quod in iudiciis meis spreverunt

(hoc est, spreverunt iudicia mea, et décréta mea),

in decretis meis non ambularunt, et sabbata mea polluerunt

(violarunt, profanarunt, idem est verbum

^n), quia post idola sua (vel spurcitias, vel sordes,

quemadmodum alibi diximus) cor eorum ambulavit.

Ratio iurisiurandi, cuius facta fuit mentio, exprimitur

a Mose, quod scilicet falso relatu territi

voluerint redire in Aegyptum: hie autem causa

adscfibitur eorum superstitionibus. Sed utrumque

non male convenit, quia si ex animo fuissent Deo

addicti, nunquam récusassent castra movere, et

intrépide pergere quo iubebat. Quod autem tale

fastidium terrae ipsos capit, deinde quod terror

occupât ipsorum animos et desperatio, ut abiieiant

inaestimabile Dei beneficium, hinc certe apparet,

nullam viguisse guttam pietatis in ipsorum cordibus.

Quanquam ergo specialis illa fuit causa cur

non fuerint ingressi terram Chanaan, quod Deo

vocanti " obsequi renuerant : tarnen simul coniungit

propheta eorum superstitiones. Nam impietas et

contemptus Dei in causa fuit cur tarn audacter ac

superbe, imo furiose reiieerent Dei gratiam. et vellent

etiam Mosen lapidare, et poenitentia dueti sese

hortarentur ad reditum, ut iterum viverent sub

tyrannide "aegyptiaca. Videmus ergo ut propheta

hic générales causas sumat, ex quibus fluxit illud

impium terrae fastidium, et repulsa gratiae Dei.

Dicit ergo, propterea quod spreverunt iudicia mea,

neque ambularunt in statutis meis. Hic invertit

ordinem. Prius dixerat non ambulasse in statutis

suis, sprevisse iudicia sua : nunc vero ineipit a contemptu:

et sabbata mea poîluerunt, quod ipsorum

cor incessit post eorum idola. Summa est, perfide

semper egisse cum Deo: et quanquam tenebant

quomodo rite colendus esset, tarnen semper implicitos

fuisse varus superstitionibus: sicuti etiam 8tephanus

illis exprobrat. Consentit enim prorsus cum

propheta nostro. Quod autem sabbata plurali numéro

ponit, non ita argute interpreter ut quidam,

quod respexerit propheta ad sabbatum annorum,

postremo ad iubilaeum. Nam tria fuerunt sabbata

apud IudaeoB. Septimus enim quisque dies consecratus

fuit Deo, et septimus quisque annus, et

quinquagesimus. Quanquam autem verum est, annos

fuisse sabbatarios, ut dies, tarnen non puto

prophetam ita subtiliter hie distinguere : sed simpliciter

aeeipio sabbata pro septimo die. Nunc sequitur,

17. Et pepercü oculus meus super ipsos (ignovit

ipsis oculus meus) ne perderem ipsos, et ne facerem

ipsos (et non feci in ipsis) consumptionem in deserto.

Hoc ideo additur, quia aliquoties populum illum

gravibus poenis J)eus affecit: sed moderatus est

sibi, ne nomen ipsum et corpus penitus exstingueret.

Dicit ergo se illis pepercisse, nempe respectu sui

nominis, ut ante dictum fuit, ne ipsos faceret consumptionem,

hoc est ne penitus eorum memoriam

deleret. Non ergo pepercit in totum, ut indulgentia

sua foveret eorum pravitatem, sed ut postea videbimus,

manum suam retraxit, ne ipsos consumeret,

sicuti optimo iure poterat. Iam sequitur,

18. Et dixi ad filios ipsorum in deserto, In decretis

(vel statutis) patrum vestrorum ne ambuletis,

et iudicia eorum ne servetis: et in idolis (vel inquinamentis)

ipsorum ne polluamini.

19. Ego Iehovah deus vester, in decretis meis

ambulate, et iudicia mea senate, et facite ea.

Postquam ostendit Deus tantam fuisse obstinationem

malitiae in populo, ut nihil proficeret

neque rigore, neque dementia, nunc dicit filios

fuisse prorsus similes patribus. Nam quum dicit

se vertisse sermonem ad filios, oblique subindicat

se fastidio fuisse quasi frac tum, ut nollet amplius

verba apud surdos facere. Dixi igitur ad filios

eorum: cur non ad ipsos? nempe quia obduruerant

in sua impietate, nee spem ullam resipiscentiae

dabant. Quum ergo Deus toties ex per tus foret

ipsos esse praefractos, ideo dicit se ad filios ipsorum

vertisse suum sermonem. Ne ambuletis in statutis

patrum vestrorum, et iudicia eorum ne servetis. Hie

non loquitur Deus de malis exemplis, aut sceleribus

quae palam apparent: sed usurpât voces in speciem

honestas, iudicia et statuta. Si simpliciter dixisset

patres eorum fuisse homines scelëratos, ideoque

cavendum esse filiis, ne eos imitarentur, fuisset illa

communis doctrina: sed per concessionem hic usurpât

voces honorificas, nempe iudicia et statuta.

Interea tarnen vetat, ne posteri se forment ad statuta

et leges patrum, vel ad caeremonias et ritus.

Ne quis tarnen obiieeret servanda esse statuta, quae

tendunt in rectum finem, tandem subiieit, ne polluamini

in ipsorum iniquinamentis, et sordibus. Illic

tollitur superior eoncessio, et Deus quasi fucum

abstergit, ut palam appareat, praecepta illa et statuta

nihil differre a furtis, a latrociuiis et adultéras:

hoc est prophetae consilium. Caeterum hic locus

notatu dignus est, quia hinc discere promptum est,

quam frivola sit eorum excusatio, qui patres obtendunt,

et plenis buccis praedicant sibi esse ignoscendum

si ad eorum imitationem se forment. Ne-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!