25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

169 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. VIL 170

Quoniam ergo Deus conspicuam vult esse suam

gratiam in omnibus donis, quibus homines ornât

atque insignit: merito propbeta dicit Iudaeos fuisse

ornat08 auro et argento. Sed accusât eorum ingratitudinem,

quod converterint tale decus ad superbiam.

Nam ]l&0 hic accipio in malam partem,

sicuti et plurimis aliis locis: significat aliquando

excellentiam : sed non dubito quin hic exprobret

Iudaei8 propheta, quod superbierint opibus, quae

tarnen erant testimonia favoris Dei. Ergo posuit,

inquit, nempe decus ornamenti, posuit ad superbiam.

Sequitur, et imagines àbominationum suarum et spurcitiarum

suarwm, vel idolorum suorum. Sic enim

vocant interdum Hebraei idola: fecerunt ex Mo.

Hic 3 accipitur loco D, ut saepe alias: et ita materiam

désignât. Dicit igitur Iudaeos fecisse imagines

suas, quae totidem abominationes erant coram Deo

ex auro et argento. Haec secunda fuit profanatio

donorum Dei, prior fuit in superbia, quum Iudaei

inebriati copia rerum omnium coeperunt insolescere

contra Deum: ita profanarunt decus quo fuerant

ornati. Sed accessit etiam altera' pollutio, nempe

quod conflarunt sibi idola ex auro et argento, et

obtulerunt etiam dona et sacrificia: quemadmodum

Deus apud Hoseam (2, 8) conqueritur, quod converterint

quidquid in ipsos contulerat ad impios

cultus, Dederam, inquit, frumentum meum, et vinum

et oleum. Atqui ornarunt sua idola: haec

fuit scilicet gratiarum actio, quod excaecati mea

liberalitate idolis suis sacrificia obtulerunt ex frumento

meo, et oleo et vino. Qua de re uberius

disseret Ezechiel cap. 16. Sed nunc dicit, fecisse

imagines àbominationum ex ilia gloria qua ipsos insignierat.

Et in fine versus confirmât quod nuper

vidimus, propterea, inquit, dabo ipsum, hoc est decus

illud dabo, vel ponam ipsis in proiectionem. Videmus

repeti eandem sententiam quam ante posuerat:

sed commémorât hic rationes cur in die excandescentiae

Dei pro nihilo ducturi sint aurum et argentum

Iudaei, quoniam scilicet indigne contaminarunt

haec Dei dona, in quibus gratia eius et paternus

favor fulgebat. Ponam igitur, inquit, in proiectionem

aurum, vel decus: dixerat ante prorsus idem,

sed nondum expressa fuerat ratio vindictae Dei.

Sequitur,

21. Et ponam ipsum (vel tradam) in manum

alienorum ad direptionem, et impiorum terrae ad

spoliationem : et profanàbunt ipsum.

Quod ad sanctuarium haec etiam verba torquent

interprètes, dixi mihi non probari. Ego igitur

non dubito prophetam adhuc de populo loqui.

Mutavit quidem in superiore versu numerum, sed

initio loquutus fuerat numéro singulari, nunc Herum

redit ad numerum singularem et populum désignât.

Ponam igitur ipsum in manum alienorum. Hoc

gravius fuit quam si oppressi fuissent tyrannide aliqua

domestica, nec dubito quin per alienos propheta

significet gentes remotas et barbaras: quemadmodum

scimus eos quibuscum nulla fuit nobis communicatio

magis et atrocius saevire. Prim um igitur

dicit, fore servos alienorum: adiungit impios

terrae: significat hostes eorum fore crudeles et

sceleratos, ita ut nulla ab ipsis speranda sit misericord

ia vel aequitas. Summa est, vindictam Dei

fore terribilem, ubi diu sustinuerit iniquitates populi.

Hinc autem colligimus impios et sceleratos homines

Dei esse flagella, et régi eius arbitrio et manu.

Quum ita sit, colligimus Deum ita per ipsos operari,

ut tarnen purus sit ab omni culpae societate:

quia sic exercet per eos sua iudicia, ut in illis appareat

irreprehensibilis : ipßi autem merito damnentur,

quia tantum rapit eos vel sua avaritia, vel

ambitio, vel aliae libidines. Dabo igitur ipsos in

manum alienorum in spoliationem: deinde, impiis

terrae in direptionem: et ipsum profanàbunt. Hoc

forte verbo adducti sunt interprètes, ut versum

hune de sanctuario acciperent. Sed scimus etiam

^n accipi alio sensu pro occidere. Posset igitur

exponi hoc verbum, quod passim fiet trucidatio populi:

quia hostes non contenu praeda et spoliis

etiam iugulabunt suos captivos, ubi potiti fuerint

victoria. Sed retineo libenter verbum profanandi,

quod tantundem valet ac vilipendere: quia videtur

mihi alludere propheta ad promiscuum abusum, ubi

scilicet non respicimus quorsum res nobis sint destinatae,

sed temere et sine delectu per contemptum,

imo per ludibrium ipsas dissipamus. Significat igitur

tantam fore insolentiam hostium, ut prodigant

ac dilapident non modo substantiam populi, sed

etiam homines ipsos. Quanquam potest ßtiam hoc

referri ad ipsam substantiam. Dicitur enim latro

hominem praedari quum aufert quidquid habet, et

nudum relinquit: hoc sensu etiam commode exponere

licebit quod nunc dicit propheta. Sed simplex

ilia expositio mihi sufficit, quod promiscue

populum ita dissipabit, ut nullum sit discrimen.

Sequitur,

22. Et avertam faciem meam ab ipsis, et profanàbunt

absconditum meum: et ingredientur in illud

perruptores (aut vastatores), et profanàbunt illud.

Quantum ad principium versus nulla est ambiguitas.

Deus enim pronuntiat Iudaeos miseros fore,

quia ab ipsis faciem, suam avertet. Nam in eo sita

erat eorum félicitas, ut Deus, sicuti fuerat pollioitus,

curam haberet ipsorum salutis. Quamdiu ergo

dignatus est Deus ipsos respicere, fuit illis certa

salua, ita ut non esset quidquam periculi metuendum.

Sed ubi curam ipsorum abiecit, expositi fue-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!