25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA.

vos sit ex lectione rediturus, TOS ipsi melius ac certius iudicabitis, quam multis verbis a me possit

explicari. Bene ergo valete, ac vestra omnia studia non alio quam ad Dei gloriam referre sit vobis

semper constitutum. Genevae 15. Cal. Feb. 1565.

Quae ille dicit de quatuor ultimis vigesimi capitis versibus a Calvino non explanatis, minime

vero consentanea sunt, si textum hebraicum respexeris. Sed in latinis, aliisque recentioribus exemplaribus

primi versus capitis sequentis ad vigesimum trahuntur.

Budaei quidem et Ionvillaei labore et industria hae quoque praelectiones nobis servatae sunt;

editoris vero laudem et meritum sibi Beza vindicat praemissa dedicatione, quam et ipsam hoc loco non

praetereundam censemus.

GENEBOSISSIMO DOMINO, ET PIETATE CAETEBISQUE CHEISTIANIS VIBTUTIBUS HiiiUSTEi, D. GASPABI A COLIGNIO, MAGNO

GAIIMAEUM AMIBATJO, THEODOEUS BEZA, GENEVENSIS ECOLESIAE MINISTES, GEATIAM AO PACEM A DOMINO.

Etsi confido fore, generosissime domine, ut quem fructum consuevisti ex caeteris magni illius

et vere excellents servi Dei Ioannis Calvini scriptis capere, eum ex isto quoque veluti cygneo ipsius

cantu percipias: tarnen non dubito quin id ipsum tibi haec legenti quod mihi scribenti usu veniat, nempe

ut ad tanti viri nomen, recens adhuc ille dolor, quern ex eius obitu maximum sensimus, gravissimo cum

sensu recrudescat. Et certe iustior atque adeo magis necessarius est hie dolor, quam ut tarn cito tolli

vel possit, vel debeat: quo fit ut ei etiam indulgere fas esse putem. Quas tempestates paucis annis

ecclesia Dei sustinuerit, nemo est qui possit ignorare, quum totum orbem terrarum coneusserint, adeo

quidem ut vere nunc illud possimus iaetare,

Quae regio in terris noatri non plena laboris?

Sed quibus propugnatoribus defensa fuerit religio, id vero multi non satis animadyertunt. Excitavit

Dominus vos Gedeonas et Sampsonas non in Germania tantum, sed et in Ânglia et Scotia, atque adeo

nuper (illusfrissimi Principis Condensis ducis auspieiis) in Gallia nostra, qui, obiecto quibusvis periculis

vestro etiam capite, quorundam gladios a piorum cervieibus depelleretis. Sed profecto praeeipui ecclesiae

hostes non sunt caro et sanguis, ut qui corpus tantum possint offendere. Itaque quamvis illud quoque

singulare sit Dei munus, et vestra laus coram ipsis Dei angelis sit longe maxima, quod opportunissimo

tempore tanta ilia vis sit vestra fortitudine repulsa: tarnen et cum hostibus longe aliis, et aliis etiam

armis bellum eodem tempore gerendum fuit, et nunc quoque geritur: quod etsi non est ita in speciem

formidabile, tarnen longe magis est periculosum, quum integram domus Dei ruinam- secum trahat.

Spirituales nequitias dico, quibus et doctrinam ipsam inficere conatur Satan, et mores corrumpere: quibus

amissis ecclesiam necesse fuerit non tantum periclitari, sed etiam penitus interire. Huius autem

belli gerendi duces sunt procul dubio, quos Dominus pastores, doctores et presbyteros ecclesiae suae ob

hoc ipsum constituit, ut et docendo et redarguendo et precando (haec sunt enim arma quibus hostiles

illae copiae profligantur) regnum filii Dei administrent. Frequentissimum hominum genus si inania

nomina, rarissimum si rem ipsam spectes. Habuit tarnen eiusmodi satis multos nostrum hoc saeculum,

quorum et constantiae et laborum nos ipsi fructus et messis sumus: sed quibus indignum mundum fuisse

vel illud déclarât, quod intra triennium, tempore minime opportuno, optimos et fortissimos quosque amiserimus,

adeo quidem ut ex magnis illis heroibus, qui nostra memoria tarn fortiter, tamque féliciter

Antichristum e suo gradu deiecerunt, vix pauculos aliquot, veluti Henricum Bullingerum Dei beneficio

nuper nobis ex peste servatum, Gulielmum Farellum invicti roboris senem, et Petrum Yiretum etiamnum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!