25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

669 IN DANIEL!

autem per numerum septenarium significari longum

tempus in scriptura, quia dénotât perfectionem.

25. Et te expeUent ab Iwminibus, et cum bestiis

agrestïbus erit habitatio tua: et herba sicut boves te

pascent, et rate coélorum te irrigabunt: et septem tempora

transibunt super te, donee cognoscas, quod nominator

(sit) excelsus in regno hominum, et cui voluerit

det illud.

Prosequitur Daniel somnii expositionem. Postremus

versus, quern heri exposui, hoc habebat,

spectare somnium ad regem Nebuchadnezer. Oportuit

autem illud exprimi, quia nuntius hic tristis et

acerbus erat régi. Scimus autem quam indigne

ferre soleant reges non solum se cogi in ordinem,

sed etiam se oitari ad Dei tribunal, ut illic obruantur

ignominia et probro. Nam scimus prosperam

fortunam inebriare etiam plebeios homines. Quid

ergo potest contingere regibus, nisi ut obliti humanae

conditionis sese eximant ab omni incommodo

et molestia? Neque enim existimant se esse ex

communi ordine hominum. Quoniam ergo vix

poterat ferre Nebuchadnezer hunc nuntium, ideo

paucis verbis admonuit ipsum propheta, excidium

arboris figuram esse ruinae, quae illi instabat. Hoc

nunc pluribus verbis prosequitur, ac dicit, Eiicient

te ab hominibus, erit habitatio tua cum agrestibus

bestiis. Quum ante dissereret Daniel de quatuor

monarchiis, non dubium est quin regis animus initio

exasperatus fuerit: sed hoc fuit longe durius, et

secundum regis sensum minus tolerabile, quod confertu-r

feris bestiis, quod resecatur ex numéro hominum

: deinde ablegatur in agros et sylvas, ut pascatur

una cum bestiis. Si tantum dixisset Daniel

spoliandum esse dignitatë regia, iam fuisset ilia diminutione

graviter offensus: ubi autem in tantam

ignominiam coniicitur, non dubium est quin intus

insanierit. Sed Deus tarnen cohibuit eius furorem,

ne ulcisci cuperet quam putabat sibi iniuriam fieri.

Nam ex contextu postea videbimus, ilium non resipuisse.

Quum ergo semper foverit in animo eandem

superbiam, non dubium est quin etiam crudelis

fuerit. Sunt enim duo vitia coniuncta. Sed compescuit

Dominus eius vesaniam, ita ut parceret

sancto prophetae. Interea observatu digna est constantia

servi Dei, quod non oblique subindicat regi

quid futurum sit, sed pluribus verbis clare enarrat

quam turpis et pudenda ilium maneat conditio.

Èiicient te, inquit, ab hominibus. Si dixisset, Eris

quasi unus ex grege hominum, neque diffères quidquam

a faece plebis, iam illud fuisset valde durum.

Ubi autem eiicitur rex ex hominum societate, ut

ne angulus quidem unus residuus maneat, neque

detur cum bubulcis saltern et subulcis vitam agere,

hoc quam odiosum sit-quisque ex suo sensu con-

M. CAP. IV. 670

iicere potest. Neque tarnen dubitat hie Daniel proferre

tale indicium. Et quae sequuntur etiam idem

vel simile habent pondus: erit, inquit, cum bestiis

agri habitatio tua, herba te pascent. Numerus pluralis

debet accipi indefinite: ideo commode vertere

licebit, Tu pasceris herba, tu irrigaberis rore coeli,

erit habitatio tua cum feris bestiis. Neque enim

argute philosophari placet cum quibusdam, qui subaudiunt

angelos. Pateor quidem hoc verum esse:

sed propheta simpliciter docet instare poenam hanc

regi babylonio, ut redigatur in extremam ignominiam,

nempe ut nihil a brutis animalibus différât.

Haec igitur libertas, quemadmodum dixi, notatu

digna est, ut sciamus servos Dei, quibus iniunctum

est docendi munus, non posse fideliter agere suas

partes, nisi clausis oculis contemnant omnem mundi

altitudinem. Deinde exemplo etiam regis discamus

nullo profectu nos fore praefractos et pervicaces,

quoties Deus nobis minabitur. Etsi enim non resipuit

Nebuchadnezer, ut dictum est, et ex contextu

iterum patebit: videmus tarnen ut sustineat sibi denuntiari

horribile judicium. Si ergo nos qui prae

illo sumus fere quisquiliae, non poterimus ferre

Dei minas quoties propositae nobis fuerint, hie erit

testis et iudex noster, qui tanta potentia quum

polieret, tarnen nihil ausus est contra prophetam.

Iam in fine versus repetitur sententia quae prius

exposita fuit : donee cognoscas* inquit, quod dominator

sit excélsus in regno hominum, et cui voluerit tradat

illud. Iterum docet hie locus quam difficile sit

nobis, Deo tribuere summam potentiam. Lingua

quidem sumus magni praecones gloriae Dei: sed

interim nemo est qui non restringat potentiam eius,

dum vel sibi aliquid usurpât, vel transfert in hunc

et ilium. Praesertim ubi Deus nos extulit in aliquem

dignitatis gradum, obliviscimur nos esse homines,

et eripimus Deo sunm honorem, et volumus

nos subrogare in eius locum. Hie morbus difficile

curatur, et exemplo nobis est haec poena, quam

Deus inflixit regi babylonio. Contentus enim fuisset

levi castigatione, nisi quia haeret quasi in visceribus

et medullis haec vesania, quod sibi homines

vendicant quod erat proprium Dei. Medicina igitur

violenta opus est, ut discant modestiam, et humilitatem.

Hodie monarchae semper in suis titulis hoc

obtendunt, se esse reges, et duces, et comités Dei

gratia: sed quam multi falso nomen Dei praetexunt

in hunc finem, ut sibi asserant summum imperium ?

Quid enim valet saepe in regum et principum titulis

Dei gratia? nempe ne agnoscant superiorem, quemadmodum

dicunt. Interea libenter Deum, cuius

olypeo se protegunt, calcarent pedibus: tantum

abest, ut serio reputent se habere eius beneficio ut

régnent. Merus igitur fucus est, quod iactant se

Dei gratia pollere dominatione. Quum ita sit, facile

hinc judicium fieri potest, quam superbe con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!