25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

543 PRAELEOTIONES 544

gubernatos divinitus, ut steterint puri et integri.

Dicit enim postea Daniel,

8. Et posuit Daniel super cor suwm (vel, in

corde suo: hoc est, constituit, decrevit apud se) ne

poUueretur in portione tibi regis, et in vino potuum

eius: et quaesivit a magistro (hoc est, rogavit magistrum)

eunuchorum, ne poUueretur.

Hie ostendit Daniel se passum fuisse quod vel

reiicere vel effugere non poterat: sed interea sibi

cavi8se ne deficeret a timoré Dei, et ne se alienaret

a gente sua, sed semper retineret memoriam sui

generis, atque ita maneret integer et illibatus, et

sincerus Dei cultor. Dicit igitur statuisse in corde

suo, ne se polluer et in cibo et potu regis, et rogasse

praefectum, sub cuius custodia degebat, ne adigeretur

ad hànc necessitatem. Quaeritur hoc loco an

fuerit tantum momenti in cibo et potu, ut débuerit

Daniel ab illis abhorrere. Videtur enim haec quaedam

fuisse species superstitionis, vel saltern videtur

nimis fuisse morosus Daniel, qui ita reiieeret cibum

et potum regis. Scimus enim omnia esse pura

puris: et régula haec valuit saeculis omnibus. Deinde

nihil simile de Iosepho legimus, et postea

verisimile est, Danielem usum fuisse promiscue

cibis quibuslibet, quum polieret magno honore apud

regem. Non fuit igitur perpetuum hoc in Daniele.

Posset ergo videri fuisse quidam inconsideratus

zelus: vel posset hoc adscribi (sicuti dictum est)

nimiae morositati. Si Daniel tantum ad tempus

repudiavit cibum regium, fuit levitatis et inconstantiae

postea sibi permittere libertatem, a qua

abstinuerat ad tempus: si autem iudicio et ratione

hoc fecit, our non persistit in suo proposito? Respondeo,

Danielem abstinuisse principio a lautitiis

aulae ne inescaretur. Fuit quidem et ipsi et eius

sociis licitum, vesci quolibet cibo, et potu: sed videbat

quid rex captaret. Scimus quantum valeant

illecebrae ad nos fallendos, praesertim ubi laute

tractamur: et experientia ostendit quam sit difficile

teuere modum ubi omnia nobis affluunt: nam copiant

statim sequitur luxus. Iliud est nimium

commune: et rarissima est haec virtus, ut quis sibi

temperet quum cibo et potu abundat. Neque tarnen

haec sola ratio spectata fuit a Daniele. Non

igitur hic simpliciter laudanda est eius sobrietas et

continentia, quemadmodum multi torquent hune

locum ad laudes ieiunii, et dicunt hanc summam

fuisse virtutem in Daniele quod praetulerit legumina

aulicis delitiis. Nam Daniel non modo voluit

sibi cavere a lautitiis cibi et potus, quoniam videbat

certum periculum instare, ne inescaretur talibus

illecebris, ideo simpliciter statuit in corde suo, non

gustare cibum aulicum, nempe ut in ipsa mensa

perpetuo revocaret memoriam gentis suae. Yoluit

igitur vivere in Chaldaea ita ut recordaretur se

esse exsulem et captivum, oriundum autem ex sacro

génère Abrahae. Videmus nunc quale fuerit consilium

Danielis. Noluit igitur tantum sibi temperare

a nimia ciborum copia, vel a delitiis, sed voluit

deflectere a laqueis Satanae, quos videbat sibi

esse circumdatos. Nec dubium est quin sibi conscius

fuerit propriae infirmitatis: et hoc etiam in

magna laude ponendum est, quod sibi diffisus voluit

procul fugere omnes illecebras et captationes.

Nam quod ad mentem regis spectat, hoc fait certe

diabolicum aucupium, sicuti dixi: Daniel hoc repudiavit:

nec dubium est quin Deus illuxerit suo

spiritu eius menti, ut mature sibi praeoaveret. Ergo

noluit se proiieere in plagas diaboli, sed libenter

abstinuit a cibo et potu regio. Haec summa est.

Potest etiam quaeri, cur hanc sibi laudem vendicet

Daniel, quae communis tarnen erat cum sociis.

Neque enim solus ipse reiecit potum et cibum regium.

Sed quoniam necesse erat hoc cognosci,

fuisse iam ab ipsa pueritia gubernatum a Dei spiritu,

quo maior esset eius doctrinae fides et autoritas,

ideo dicit se peculiariter loquutum fuisse, non*

iaetantiae causa, sed ut conciliet fidem suae doctrinae,

et ostendat se longo tempore fuisse formatum

et politum a Deo ad munus propheticum.

Interea notandum est, Danielem fuisse autorem

sociis suis. Neque enim hoc illis venisset in mentem,

et poterant corrumpi, nisi admoniti fuissent a

Daniele. Deus ergo voluit Danielem esse ducem, et

magistrum suis sociis, ut eos ad hanc abstinentiam

adduceret. Hinc autem colligimus, ut quisque nostrum

praeditus est uberiore spiritus gratia, ita obstringi

ad alios docendos. Neque enim satis erit,

si quisque sibi temperet, et quemadmodum edoctus

est a spiritu Dei ita sese contineat in officio, nisi

etiam aliis porrigat manum, et studeat sibi adiungere

in societatem pietatis, timoris, et eultus Dei.

Tale exemplum nobis hic in Daniele proponitur,

qui non tantum respuit delitias aulae, quibus poterat

inebriari, imo quae instar veneni fuissent, sed

etiam socios admonet, ut idem faciant, et illis persuadet.

Haec ratio est cur pollutionem vel abominationem

vocet, gustare cibum regium. Non fuit

quidem hoc per se abominabile, sicuti dixi. Liberum

enim erat Danieli comedere, et bibere in mensa

regis: sed abominatio fuit propter consequential».

Ante iliud tempus quum iam in Ghaldaea essent

quatuor isti, non dubium est quin cibum sumpserint

communi more, et quidquid oblatum erat, quin sibi

permi8erint inde edere. Non ergo legumina petebant

quum essent in diversorio, et in toto itinere,

sed iam coeperunt legumina petere, quum rex vellet

eos inficere suis delitiis, et ita eos captare, ut mallent

conditionem illam quam redire ad suos. Quum

érgo vidèrent ita sibi tendi insidias, tunc pollutio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!