25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

359 PRAELECTIONES 360

ribus. Est autem haec quoque trita ratio prophétie,

vocare scortationes eiusmodi foedera. Nam sicuti

mulier debet latere sub umbra mariti sui, ita Deus

volebat Iudaeos contentos esse suo praesidio. Atqui

simul atque metuebant sibi ab aliquo periculo, trépide

confugiebant nunc in Aegyptuin, nunc in

Assyriam, nunc in Ohaldaeam. Videmus ergo eos

quodammodo renuntiasse auxilio Dei, dum non

poterant quiescere sub eius custodia, sed vago impetu

rapiebantur hue et illuc. Postquam ergo propheta

invectus est in superstitiones, nunc aggreditur

aliud crimen, quod scilicet Iudaei implicuerant

se vetitis foederibus. Incipit autem ab Aegypto.

Deus autem simpliciter prohibuerat, ne quid eleoto

populo negotii esset cum Aegyptiis. Quamvis nulla

ratio manifesta esset, oportuit tarnen parère Dei

imperio. Sed iam rationem exposui cur Deus

nollet Israelitas foedus ullum contrahere cum Aegyptiis,

quia volebat experiri ipsorum fidem et

patientiam, si tanquam ad sacram anchoram, ut

loquuntur, ad eius opem confugerent quoties aliquid

discriminis instabat. Fuit etiam altera ratio,

quia ex quo Deus populum suum illinc extraxit,

volit separatum esse ab ilia gente, quae tarn crudeliter

in miseros hospites saevierat. Quantum

attinet ad Chaldaeos et Assyrios, tantum valuit

prior illa ratio, quod scilicet fas illis non fuit diffidere

auxilio Dei in suis periculis. Nunc ergo

tenemus consilium prophetae quum dicit Iudaeos

fuisse scortatos cum filiis Aegypti. Addit fuisse magnos

carne. Designat rem foedam et pudendam,

quod scilicet essent accensi tanta libidine, ut inhiarent

longis et crassis mentulis. Neque enim per

carnem intelligitur corpus, sed pars pudenda. Utetur

similitudine foediori postea. Neque enim potuit detestabilis

populi illius perfidia satis damnari. Probrose

ergo hie dicit propheta eos scortatos fuisse

cum Aegyptiis, quemadmodum si mulier libidinosa

appetat virum robustum, vel bestiam aliquam ut

postea videbimus. Addit, multiplicasbi fornicationes

tuas. Alloquitur autem populum sub mulieris persona,

quemadmodum ante vidimus: ad irriiandum

me. Hic tollit propheta impio populo excusationem

erroris. Dicit igitur, quum ita vagati sunt post

suas impuras cupiditates, nun fuisse lapsos inscitia,

quia satis tenebant quid Deus mandasset sua lege.

Neque tarnen dubium est quin animos suos offuseaverint,

quemadmodum impii semper fodiunt sibi

latebras, et habent speciosos praetextus, quibus non

tantum malitiam suam occultent coram hominibus,

sed se ipsos etiam fallant. Probabile igitur est,

non defuisse tales praetextus Iudaeis. Sed ex altera

parte notandum est, satis superque edoctos

fuisse lege Dei quid liceret ac rectum esset. Quum

orgo neglecta lege ita flagrabant impiis cupiditatibus,

merito propheta dicit quasi data opera vel

consulto eos traxisse Deum in certamen. Iam si

quis moveat quaestionem, an liceat cum impiis foedus

contrahere, responsio faeilis est, oavendam omnem

societatem, quae quasi sub idem iugum nos

copulat. Nam sponte satis iam propensi sumus ad

omnia vitia. Ubi autem accersimus nobis novas

occa8iones, hoc est tentare Deum. Atqui ubi quispiam

se nimis familiariter impiis coniungit, perinde

est ac si accedendo ad flabellum, accenderet pravos

aflectus, qui iam plus satis in eius animo ardent,

ut dictum fuit. Cavendum igitur est quoad licebit,

ne appetamus foedera cum impiis. Caeterum, si

nécessitas cogat, simpliciter et per se res vitiosa

non potest censeri: quemadmodum videmus Abraham

foederatum fuisse suis vicinis, quum tamen

diversa esset religio. Sed quia aliter non poterat

redimere quietem, fuit ilia species foederum quasi

vellet Abraham pacem sibi acquirere. Neque tamen

dubitavit uti sociorum opera, quemadmodum ubi

opitulatus est nepoti suo. Sed si quaerimus principium

et causam, qua adductus fuit Abraham, ut

foedus percuteret cum suis vicinis, reperiemus non

alio animo id fecisse, nisi ut pacatus domi suae t

ageret: deinde ut tutus esset ab omni noxa. Erat

solitarius, ut ipsum nominat Isaias (51, 2). Habebat

quidem numerosam familiam, sed carebat sobole.

Ergo non potuit effugere, quin foedera admitteret

cum suis vicinis. Sed quum Dominus ea lege populum

suum collocaverit in terra Chanaan, ut illic

eum tueretur, ut ab omni parte protegeret, ao se

opponeret omnibus inimicis: videmus quasi inclusos

fuisse sub eius custodia, ut prohiberentur ab omni

foedere : quia non poterant pacisci vel cum Aegyptiis,

vel cum Assyrii8, quin tantundem detraherent

auxilio Dei. Quantum ad nos spectat, dixi plus

esse liberalitatis, modo ne titillet nos carnis

cupiditas ad quaerenda foedera, quae nos illaqueent

aliis vitiis. Difficile enim est, retinere gratiam

eorum quibuscum sumus foederati, nisi Ulis assentiamur.

Iam si sunt impii, trahent nos in Dei oontemptum,

in adulterinos ritus: sic fiet, ut malum

ex malo nascatur. Nihil ergo melius est, quam

vela contrahere, et respicere in unum Deum, et

habere in ipso defixas mentes, nee admittere ullum

societatis genus, nisi nécessitas nos cogat. Deinde

prudenter cavendum est, ne qua conditio admisceatur,

quae nos abstrahat a puro et sincero cultu

Dei : quemadmodum diabolus astute semper insidiatur

filiis Dei, et tendit illis laqueos occultos. Ubi

ergo agitur de contrahendo foedere, semper cavendum

est, ne ulla in parte libertas nostra minuatur:

deinde ne furtim et obliquis artibus abducamur a

simplioi Dei cultu. Iam sequitur,

27. Et ecce, extendi manum meam super te, et

diminui demensum tuum, et tradidi te desiderio (vel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!