25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

77 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. III. 78

rore, quum videret se praeconem vindictae Dei

constitui. Bed alibi vidimus servos Dei fuisse duplici

affectu praeditos. Sic enim fuerunt rigidi et

asperi quoties opus erat, ut tarnen condoleseerent

misero populo. Sed dolor ille non obstitit quominus

fortiter pergerent in cursu vocationis suae. Secundum

hanc rationem nunc dicit Ezechiel vdlumen

sibi fuisse dulce, quia acquievit Dei mandatis: et

quanquam miserebatur populi sui, agnovit tarnen

fieri aliter non posse, et subscripsit iusto Dei

iudicio. Itaque per nomen dulcedinis nihil aliud

significat quam approbationem, quod scilicet amplexus

sit iniunctum sibi munus, et sic paruerit

Deo, ut oblivisceretur omnis tristitiae, quae in libro

continebatur: quia scilicet iustitia Dei praevaluit, et

quodammodo exstinxit nimiam humanitatem, quae

alioqui poterat ipsum morari. Sic etiam loquitur

Ieremias cap. 15. Dicit inventus fuisse sermones

Dei et factos sibi in gaudium et laetitiam cordis.

Vidimus autem ipsum fuisse non modo anxium,

sed valde tristem, quum reputaret instare populo

ultimum interitum. Sed quemadmodum iam dixi,

non male haec duo simul conveniunt, nempe quod

prophetae cupiant populum esse salvum, et quantum

in se est impendant operam curandae eius saluti:

interea polleant firma constantia, et non dubitent

ubi ita necesse est, damnare populum, et proferre

minas Dei, quae illis iniunctae sunt: imo paulo post

Ieremias dicit se repletum fuisse iracundia. Inventi

sunt, inquit, sermones tui, et comedi eos, et mihi

hoc cessit in gaudium et laetitiam cordis: quia invocatum

est, inquit, nomen tuum super me, Iehovah

Deus exercituum: hoc est quia instructus fui Spiritus

tui virtute, et sicuti vocatus sum ad hoc munus,

ita etiam porrexisti mihi manum, ut bona fide et

constanter possem exsequi quod praeceperas: ideo

sermones tui fuerunt mihi oblectamento. Postea

adiungit, neque enim sedi in concilio derisorum,

neque exsultavi, nempe iugi excutiendi causa.

Quandoquidem enim sensi tibi esse parendum, et

fui quasi constrictus, ideo non sedi cum derisoribus:

sed solus sedi, inquit, quia indignatione replevisti

me. Nunc ergo videmus in uno homine fuisse

duos affectus valde diversos et in speciem contrarius,

quod indignatione fuerit repletus, et tarnen

laetitiam conceperit ex sermonibus Dei. Nunc addit

Ezechiel,

4. Et dixit mihi, Fili hominis, vade (ingredere)

ad domum Israel, et loquere ad eos in sermonibus

meis:

5. Quia non ad populum profundus (hoc est

profundum) labiis (quia est nomen collectivum, ideo

mutatur numerus, ad populum profundum labio, ad

verbum) et gravem lingua, tu missus es ad domum

Israel.

6. Non ad populos multos profundus labio et

graves lingua quos non intelliges (hoc est quorum

non intelliges sermonem), si non ad eos misissem

te, ipsi audissent te.

7. Atqui (copula enim adversative hie capitur)

domus Israel non çolent ad audiendum te (hoc est

noient te au dire) quia si non volunt audire me, quia

tota domus Israel duri fronte (vel praefracti) et robusti

corde ipsi.

Iam pluribus verbis explicat Deus quorsum

voluerit a servo suo comedi volumen quod porrexit

manu sua, nempe ut instructus accederet ad filios

Israel. Neque enim vacuum oportuit venire. Scimus

enim homines nihil proferre a se ipsis solidiim.

Ergo oportuit Ezechielem a Deo accipere quod per

manus traderet Israelitis. Teneamus ergo hune

ordinem, dari volumen / prophetae, et postea mitti

ad populum. Iubet autem Deus proferre vel loqui

sermones suos: quod etiam notatu dignum est, et

eodem refertur. Quod si Ezechiel nihil debuit in

medium afferre nisi quod a Deo acceperat, haec

régula valere debet in omnibus Dei servis, ne sua

commenta ingérant, sed pronuntient quasi ex ore

Dei quod ab eo didicerunt. Denique semper valeat

illud Petri (1. Epist. 4,11), Qui loquitur in ecclesia

ut loquatur tanquam Dei sermones. Iam adiungit,

non mitto te ad populum profundum labio, et gravem

lingua, sed ad domum Israelis. Quidam existimant

prophetam hic animari ad officium, quia Deus nihil

ab ipso postulet nimis difficile. Nam si missus

fuisset ad gentes remotas quibuscum nulla erat

communicatio linguae, poterat obtendere sibi plus

imponi oneris quam ferre posset. Difficultas ergo

fuisset instar obstaculi. Ideo ut alacriter fungatur

officio, putant hic conferri gentes remotas et extraneas

cum populo: quasi dictum esset, ego te non

mitto ad exteros. Nam neque ipsi te intelligerent,

et essent quoque vicissim tibi barbari: sed quia

familiaris tibi est usus cum populo tuo, non potes

tergiversari quum te mitto ad ipsos. Sed illa sententia

mihi non probatur, quia uno cbntextu lego

très istos versus, sicuti cohaerent. Minime igitur

dubium est quin Deus hac comparatione populi impietatem

exaggeret. Nam haec sententia prima est

ordine, surdos fore Israelitas, quamvis propheta

utatur apud eos vulgari et vernaculo, ut loquuntur,

sermone: hoc est primum caput. Iam ostenditur

causa, quia scilicet sint populus amarus. Significat

ergo Deus nihil obstare Israelitis, quominus profitant

in doctrina prophetae, nisi suam malitiam

et impietatem. Hac ratione dicit non mitto te ad

populum profundum labiis. Nescio quid venerit in

mentem quibusdam, ut putarent hoc epitheto notari

eruditos vel solertes. Nam populum esse profundis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!