25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

249 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XI. 250

melius excludat omnem superbiam, dicit hoc tribuendum

esse Deo, quod ambulamus in eius praeceptis,

servamus statuta, et praestamus totam legem.

In solidum ergo discamus relinquere Deo suam

laudem, et ita agnoscere in bonis operibus nihil

esse nostrum : praesertim vero in ipsa perseverantia

reputemus singulare Dei beneficium: quod certe

necesse est, si respicimus quanta sit nostra débilitas,

deinde quibus et quam violentis pugnis nos

impetat assidue Satan. Primum facile esset singulis

momentis concidere, nisi Deus nos sustineret:

deinde insultus Satanae longe superant vires nostras.

Si ergo veniat nobis in mentem qualis sit

nostra conditio absque Dei gratia, fatebimur in bonis

operibus nihil nisi quod vitiosum est esse nostrum

: sicuti etiam Augustinus scite addit illam exceptionem.

Nam satis notum est, nullum esse tarn

laudabile opus, quod non adspersum sit aliqua macula.

Neque enim quaecunque praestamus officia,

proficiscuntur a perfecto Dei amore, sed semper

luctandum est ut Deo obediamus. Videmur ergo

illo defectu contaminari nostra opera. Est igitur

aliquid nostrum in bonis operibus, nempe quod ea

vitiat, ut merito repudientur coram Deo. Bed ubi

de rectitudine agitur et de laude, discamus relinquere

Deo quod suum est, nisi velimus sponte esse

sacrilegi. lam sequitur, et erunt mihi in pojpulum,

et ego ero Ulis in Deum. Sub his verbis haud dubio

propheta complectitur veniam gratuitam, qua

Deus sibi réconciliât peccatores. Et certe non sufficeret

nos renovari in obsequium iustitiae Dei, nisi

accederet paterna eius indulgentia qua ignoscit

nostris infirmitatibus. Clarius hoc exprimitur

31. cap. Ieremiae, et 36. prophetae nostri: sed nota

est scripturae phrasis. Quoties enim Deus promittit

filios Abrahae sibi fore in populum, ea promissio

non alibi fundata est quam in foedere eius gratuito,

quod continet remissionem peccatorum. Perinde

igitur est ac si adiungeret propheta, Deum expiaturum

esse omnes maculas populi sui. Nam et

salus nostra continetur his duobus membris, ut

Deus nos prosequatur paterno suo favore, dum nos

tolérât, neque vocat nos ad iudicium : sed sepelit

peccata nostra, quemadmodum dicitur in Psalmo

(32, 1): Beatus vir cui Deus non imputât iniquitates.

Sequitur ex opposito miseros esse omnes et

maledictos, quibus imputât. Si quis obiiciat non

opus esse venia ubi non peccamus, facilis est responsio,

fidèles nunquam sic regenerari, ut compleänt

legem Dei. Ad servanda eins mandata adspirant,

et quidem serio et sincero affectii : sed quia manent

semper aliqui defectus, ideo sunt obnoxii, et reatus

ipsorum aliter deleri non potest quam expiatione

ubi Deus illis ignoscit. Scimus autem fuisse praescriptos

ritus in lege ad expianda ipsorum peccata:

hue tendebat aquae adspersio, hue etiam effusio

sanguinis: sed scimus etiam caeremonias illas nullius

per se fuisse momenti, nisi quatenus dirigebant

populi fidem ad Christum. Ergo quoties agitur de

salute nostra, veniant haec duo nobis in memoriam,

non posse nos censeri Dei filios nisi gratis peccata

nostra expiet, atque ita se nobis reconciliet : deinde

nisi etiam regat nos suo spiritu. lam tenendum

est, non esse quae Deus coniunxit ab homine separanda.

Qui igitur freti indulgentia Dei permittunt

sibi peccandi licentiam, discerpunt eius foedus, et

impie lacérant. Quare? coniunctim enim loquutus

est Deus, se fore propitium filiis suis, et ita renovaturum

eorum corda. Qui igitur arripiunt unum

duntaxat membrum, nempe de venia, quia Deus

ipsos tolérât, et omittunt alteram, perinde est ac si

abolerent dimidiam partem foederis Dei, sicuti falsarii

et sacrilegi. Ideo tenendum est quod dixi,

nempe sub his verbis notari reconciliationem, qua

fit ut suis peccata Deus non imputet. Postremo

notemu8 totam salutis nostrae perfeotionem in hoc

positam esse, si Deus nos censeat in populo suo.

Quemadmodum in Psalmo (33, 12) dicitur, Beatus

populus cuius Iehovah Deus est. Illic describitur

solida félicitas, nempe ubi hoc honore dignatur aliquem

populum Deus, ut censeat in suo peculio.

Modo igitur propitius nobis sit, ne simus anxii,

quia certa est nobis salus. Sequitur,

21. Et quorum cor pergit (vel ambulat) ad cor

abominationum (foeditatum) et spurcitiarum ipsorum,

viam eorum in caput ipsorum rependam, dicit dominator

Iehovah.

Est quidem dura loquutio, qua propheta utitur,

ad cor perget cor ipsorum inquit, et ideo quidam

hoc ad imitationem referunt: nempe quod Deus se

ultorem fore promittat, si qui ex populo se proiiciant

ad mala exempla, et societatem coeant cum

impiis, ac si agglutinarent simul corda et affectus:

sed illud est durum. Supervacua est igitur repetitio,

nee aliud vult propheta, quam Deum fore

vindicem si cor suum sequantur Israelitae, ut ambulent

in suis spurcitiis et abominationibus. Primo

tenendum est consilium prophetae, cur hanc sententiam

ponat. Liberaliter effuderat Deus thesauros

suae misericordiae : sed quoniam hypocritae semper

bonis permixti sunt, et interea confidenter iactant

se esse membra ecclesiaé, et obtendunt nomen Dei

magna audacia : ideo propheta hanc comminationem

subiicit, ne putent omnes promiscue ad se spectare

promissiones, quas audimus. Fuerunt enim semper

in electo populo multi reprobi, quia non omnes

qui originem duxerant a patre Abraham fuerunt

veri Israelitae. Quum ergo ita sit, merito propheta

hie ostendit quidquid antehac promisit, peculiare

esse eleotis Dei, et veris ac legitimis ecclesiae mem-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!