25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

245 IN EZEOHIELIS PROPH. CAP. XL 246

Adam se ipsum corrupit, simul cum eo fuimus

perditi. Inde igitur cor lapideum, quia exuti sumus

ilia naturae integritate, quam Deus ab initio nobis

contulerat. Quidquid enim Adam perdidit, id cessit

in nostram iacturam: quia non fuerat creatus tantum

privato sui respectu, sed in eius persona Deus

ostenderat qualis futura esset humani generis conditio.

Postquam ergo spoliatus fuit praeclaris

donis quibus ornatus fuerat, tota eius posteritas

redacta fuit ad eandem inopiam et miseriam. Ideo

cor nobis lapideum est, sed vitio originali: quia

hoc debemus referre acceptum patri nostro Adae,

non autem reiicere vitii nostri et corruptionis culpam

in Deum. Denique videmus quale sit initium

regenerationis, nempe quum Deus aufert earn pravitatem,

cui sumus mancipati. Sed notandae sunt

duae regenerationis partes, de quibus etiam agit

propheta. Deus pronuntiat se dare suis electis cor

unum et spwitum novum. Sequitur ergo, totam animam

esse vitiatam a ratione usque ad affectus.

Fatentur sophistae in papatu animam hominis esse

vitiatam, sed ex parte duntaxat. Coguntur etiam

subscribere veteribus, quod supernaturalia dona

Adam perdiderit, naturalia autem fuerint corrupta:

sed postea involvunt lucem tenebris, et fingunt

manere aliquam partem rationis sanam et integram :

deinde voluntatem esse vitiatam ex parte duntaxat:

hinc illud vulgare apud ipsos, quod vulneratum

merit et laesum liberum arbitrium, non autem

interierit in homine. lam liberum arbitrium definiunt,

liberam eligendi facultatem, quae coniuncta

est cum ratione, et ex ea etiäm pendet. Yoluntas

enim per se absque iudicio non continet plenam et

solidam libertatem: sed ubi gubernat ratio, et primatunr

tenet in anima hominis: deinde voluntas

obtempérât, et format se ad regulam praescriptam :

illic est liberum arbitrium. Non negant papistae

liberum arbitrium laesum esse ac vulneratum, sed

quemadmodum iam dixi, retinent aliquid, quasi

homines recte ex parte sapèrent proprio motu,

et maneret aliqua inclinatio, aut flexibilis motus

voluntatis tarn ad bonum quam ad malum. Sic

quidem ipsi garriunt in scholis: sed videmus quid

spiritus sanctus pronuntiet. Si enim opus est spiritu

novo et corde novo, sequitur non modo laesam esse

in utraque parte animam hominis, sed ita corruptam,

ut eius pravitas possit vocari mors et interitus, quantum

attinet ad rectitudinem. Sed obiicitur hie quaestio,

an nihil différant homines a brutis peeudibus?

Atqui experientia demonstrat, homines praeditos esse

aliqua ratione. Respondeo quemadmodum dicitur

1. cap. Ioannis (v. 5), lucem fulgere in tenebris, hoc

est manere aliquas scintillas intelligentiae, sed quae

hominem non dedueunt in viam, tantum abest ut

perducant usque ad scopum. Quidquid igitur rationis

et intelligentiae in nobis est, non adducit nos

in Dei obsequium, ac multo minus perducit continua

perseverantia usque ad metam. Quid igitur?

nempe ideo scintillae emicant in tenebris, ut reddamur

inexcusabiles. En igitur quid valeat hominis

ratio, ut convictus apud se sentiat non restare sibi

ullum ignorantiae vel erroris praetextum. Ergo

quoad vitam recte^instituendam, intelligentia hominis

prorsus inutilis est. In corde clarius apparet

perversitas. Nam ebullit voluntas hominis ad contumaciam

: ut ubi aliquid nobis obiicitur rectum,

et quod Deo probatur, statim ferociunt nostri affectus,

et calcitrant, quemadmodum equus refraetarius

ubi sentit calcar prosilit, et coneutit suum sessorem,

ita etiam voluntas nostra prodit suam contumaciam

ubi nihil admittit quod ratio et sana intelligentia

dictât. Iam docui rationem hominis caecam esse,

sed öaoeitas illa non adeo perspicua nobis est: quia

ut admonui, Deus reliquit in nobis aliquid lucis,

ne qua supersit erroris excusatio. Non mirum igitur

si Deus hic promittit se daturum cor novum,

quia si excutimus omnes hominum affectus, reperiemus

eos esse Deo adversos. Verum enim est

illud Pauli 8 ad Romanos capite (v. 7), omnes

carnis cogitationes inimicas esse Deo. Oarnem hand

dubie illic sumit pro more suo, nempe ut significet

totum hominem, qualis est natura, et qualis prodit

ex utero. Si ergo omnes affectus nostri Deo inimici

sunt, ac repugnant, videmus quam stulte

ineptiant scholastici, qui fingunt laesam esse voluntatem:

et ita illis débilitas est loco mortis. Paulus

dicit (Rom. 7, 14) se esse venumdatum sub peccato,

nempe quatenus erat unus ex filiis Adae:

Lex, inquit, operatur in me peccatum, ego venumdatus

sum ac manoipatus peccato. Isti autem quid?

Peccatum dominatur quidem in nobis, sed tantum

ex parte. Est enim aliqua integritas, quae résistât.

Quam longe a Paulo dissident? Sed hie quoque

locus satis clare refellit eiusmodi commenta, ubi

pronuntiat Deus merum esse suum donum, cordis

novitatem, et spiritus. Ideo alibi nomen creationis

scriptura usurpât: quod notatu dignum est. Nam

papistae, quoties iactant sibi esse vel minimam particulam

rectitudinis, faciunt se creatores: siquidem

ubi Paulus dicit nos esse regenitos spiritu Dei, vocat

nos TÖ Ttotojua ipsius figmentum, vel facturam

(Eph. 2, 10): et exponit nos creatos esse ad bona

opera. Eodem pertinet quod dicitur in Psalmo

(100, 3), Ipse fecit nos, non autem ipsi nos. Non

enim illic agitur de prima creatione, qua sumus

facti homines, sed de speçiali gratia, qua sumus regeniti

a spiritu Dei. Si ergo regeneratio est creatio

hominis, quisquis sibi arrogat vel minimum aliquid

in hac re, eripit tantundem Deo quasi esset

sibi suus creator, quod detestabile est auditu. Et

tarnen hoc facile elicitur ex communi doctrina

scripturae. Nunc sequitur, ut in statutis meis amie*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!