25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

281 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XIII. 282

domus Israel non scribentur, nempe quia ad tempus

visi fuerant ex numéro piorum: ideo mutatio

hie nobis describitur, sed pro modulo et ruditate

mentis nostrae. Est autem utilis hie locus, quia

spiritus sanctus admonet non sufficere si homines

nos censeant ecclesiae membra, quia videntur plerique

excellere supra alios, imo quemadmodum palea

frumentum suflbcat et superior est: sic etiam hypocritae

obruunt filios Dei, quorum exiguus est numerus,

ipsi autem splendore suo eminent : et multitudo

etiam ipsorum facit, ut videantur soli digni

ecclesiae titulo. Ergo discamus excutere nos ipsos,

et examinare an interiores notae, quibus Deus

filios suos ab extraneis discernit, in nobis sint,

nempe viva radix pietatis et fidei. Docet etiam hie

locus nihil esse magis formidabile, quam reiici a

grege Dei. Neque enim speranda est alibi salus,

quam si Deus nos in unum corpus colligat sub

uno capite. Primum in solo Christo residet omnis

salue: ideoque non possumus separari a Christo

quin excidamus ab omni spe salutis. Christus autem

non Tult nee potest divelli a sua ecclesia, cum

qua coniunctus est nodo insolubili, ut caput cum

corpore. Ergo nisi colamus unitatem cum fidelibus,

videmus nos a Christo reiici. Ideo dixi nihil esse

magis metuendum, quam abdicationem cuius hie fit

mentio. Ex opposite dicitur in Psalmo (106, 4),

Memento mei Deus in beneplacito populi tui : visita

me in salute tua. Quum ita precatur quisquis autor

fuerit psalmi, simul agnoscit veram et solidam felicitatem

in eo nobis esse positam, si Dominus nos

complectitur cum reliquis fidelibus. Beneplacitum

enim populi Dei est paternus favor, quo suos electee

complectitur. Si ergo Dominus nos dignatur

paterno illo favore, illic est certa salutis fiducia.

Postea adiungit, et ad terram Israel non redtbunt:

et cognoscetis quod ego sim Iehovah. Hie externam

notam apponit Ezechiel, quia signum fuit reprobationis,

quod quum liber reditus esset permissus

aliis, fuerunt hi exclusi. Significat ergo Ezechiel

manifestam fore iram Dei in pseudoprophetis, quia

non potientur communi populi beneficio. Ubi enim

Deus ianuam aperiet, ac faciet ut promulgetur edictum

de libero reditu, ipsi manebunt exsules, neque

unquam fruentur patria, ad quam iactabant se paulo

post esse redituros. Quod ergo de reprobatione

attigit confirmât externo symbolo. Nam quamvis

multi in exsilio mortui sint, qui tarnen erant ex

legitimis ecclesiae membris, sicuti Daniel, et eius

socii, et alii etiam plures : tarnen quantum ad istos

spectat, fuit certum reprobationis signum, eo quod

gloriati fuerint se brevi redituros in patriam. Quum

ergo privati fuerunt eo bono, ostendit Deus palam,

eos indignos esse qui in electo populo reputarentur.

Sequitur,

10. Propterea, et propterea (emphatica est repetitio)

quod deceperunt populum meum dicendo, Pax,

et non erat pax: et ipse aedificavit parietem, et ecce

ipsi leverunt ipsum insipido.

11. Die ad linentes insipido, cadet, (copula enim

est supervacua) erit pluvia (vel imber) inundans: et

dabo lapides grandinis (alii, et vos lapides grandinis

cadetis: alii transitive, cadere facietis: sed necesse

est ita exponere, vel cadent, vel cadere facient), et

spiritus turbinum (vel tempestatum) scindet (vel

disrumpet).

Hic prosequitur Ezechiel eandem metaphoram

qua usus fuerat, nisi quod aliquod est discrimen:

sed tarnen ea est affinitas, ut apta sit connexio

inter superiorem sententiam, et quam nunc legimus.

Dixerat pseudoprophetas non adscendere ad interruptiones,

et non sepire rupturas domus Israel:

exposuimus verba ilia, nempe doctores qui funguntur

probe et sincere suis partibus esse similes architects,

qui si videant interruptionem in muro earn

protinus et sedulo instaurant: esse etiam similes

hortulanis, qui non sinunt agrum vel vineam expositam

feris bestiis. Sicuti ergo prius dixerat

pseudoprophetas non adscendere ad rupturam, quia

dissipatio quae tunc erat in populo nihil illos afficeret,

sed scientes et volentes proderent salutem

populi aperta et crassa perfidia: sie etiam nunc

dicit ipsos murum quidem erigere, sed absque caemento.

Varie exponunt vocem ^sn: sed non dubito

quin propheta significet arenam absque calce.

Hieronymus vult esse caementum absque palea:

sed melius convenit quod dixi, nempe ipsos quidem

aedificare in speciem: et in hoc differt similitudo

quam nunc usurpât propheta a superiori. Dixerat

prius, non adscenderunt ad interruptionem: nunc

plus illis concedit, quod scilicet aedificent, verum

est: sed facile est haec duo inter se conciliare,

quod non adscendant ad interruptiones, ut prospiciant

saluti populi, et tarnen fingant se esse sollicites,

et satagant in speciem quasi vellent instaurare

ruinas. Sed propheta, quum taie Studium illis

improprie concedit, simul adiungit, esse malos architectes:

quemadmodum si quts congeriem arenae sedulo

coacervet, etiamsi large madefaciat aqua, nihil

tarnen proficiet. Nam arena per se diffiuit, et solidatur

sola calce: inde fit caementum. Ergo propheta

intelligit, impostores illos nihil serio agere,

et quum ostentant magnam sollicitudinem, vel sedulitatem,

illud esse inane, quia tantum coacervant

arenas, vel pulverem, quum deberent caementum

temperare ex arena et calce. Tenemus nunc quomodo

hi duo loci inter se cohaereant, propterea

ergo propterea quod populum mewm deceperunt, hoc

absque figura. lam figurate adiungit aedificasse

parietem, sed levisse insipido duntaxat, hoc est arena.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!