25.06.2013 Views

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

viginti capita prioba. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

361 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XVI. 362

libidini) earum quae te oderant filiarum Phüistim,

quae pudefactae sunt a viis tuis sceleris (hoc est

quae erant scelus, vel sceleratis).

Hie Deus exprobrat Iudaeis duritiem, quod ne

admoniti quidem resipuerint. Dicitur vulgari proverbio,

stultos saltern accepto malo sapere. Ubi

autem talis est obstinatio, ut ferulae nihil prosint,

vitia sunt quasi desperata. Ergo Deus hie conqueritur,

quum Iudaeos castigasset, id caruisse profectu:

quia adeo fuerint praefracti, ut ne tunc quidem

animum applicuerint ad reputanda sua peccata.

Nam ferulae Dei expergefacere nos debent, ut quae

prius latebant vitia veniant quasi in conspectum et

lucem. Ubi autem arrodimus fraenum, et non affioimur

ipsis plagis, hinc apparet nos esse quasi perdito

ingenio. Hanc ergo obstinationem nunc propheta

damnât in Iudaeis: extendi, inquit, manum

meam super te. lam duas castigationis species

enumerat, primo quod Deus spoliaverit Iudaeos

copia bonorum omnium, quibus locupletati fuerant:

deinde quod eos subiecerit hostium libidini. Qui

vertunt iustificationem, ut Hieronymus, prorsus

discedunt a sensu prophetae: pn significat quidem

statutum, et edictum : exponit ille de lege. Sed

quomodo hoc quadrabit, quum propheta hie retineat

similitudinem, qua hactenus usus est? comparât

enim Deum mari to. lam pronuntiat Deus, quia

videbat se ludibrio haberi ab impura uxore, abstulisse

demensum, vel quod tarn in victum quam in

cultum eius destinaverat. Mariti enim pendunt suis

uxoribus in cultum, in vestitum certam aliquam

Bummam. Et antehac Deus inter alia recensuit

quae tarn largiter contulerat in Iudaeos puisse profusa

in superstitiones. Ergo secundum hanc rationem

nunc dicit, dbstulit demensum tuum, hoc est

quod tibi assignaveram. Haec ergo pars fuit una

castigationis. Comparât autem über em terrae proven

tum, et alia commoda demenso, quod maritus

uxori suae assignat. lam sequitur altera castigatio,

quod ab hostibus vexati fuerint, nee tantum senserint

Philistinos sibi infestos, sed traditi illic addictique in

mancipia fuerint, quemadmodum dicit Moses, Quomodo

unus vicisBet decern, et decern fugassent mille, nisi

quia conclusi fuimus in manum ipsorum? (Deut.32,30).

Ostendit ergo, hostes nunquam nobis esse superiores,

nisi quia nos quodammodo Deus illis mancipat.

Qui ergo placide non subiiciunt se imperio Dei,

sed refractarii sunt, traduntur in manum hostium,

ut subigatur eorum contumacia dura tyrannide.

Nunc tenemus quid velit propheta hoc versu: amplifioat

scelus populi, eo quod non fuerit conversus

ad Deum, quamvis sentiret clara experientia se

esse maledictum. Debuerat ergo tunc vitam suam

examinare, et gemere coram Deo, agnoscere culpam,

ut veniam impetraret: quia nullus sensus eum in-

citavit, propheta colligit fuisse perditam illius obstinationem.

Notandus ergo nobis est hie locus, ut

attentl simus ad Dei castigationes. Quoties ergo

Deus vel digitum attollit, et nobis minatur, sciamus

ilium esse sollicitum de salute nostra. Vicissim

ergo expergefiamus, et imploremus eius misericordiam:

et praecipue nobis displiceamus in peccatis

nostris, quibus videmus iram eius fuisse accensam.

Quod si manemus sooordes, videmus nihil restare

excusationis : quia conqueritur etiam alibi Deus se

lusisse operam quum filios suos frustra castigavit.

Hic anima tpsj accipitur pro libidine, vel desiderio,

quemadmodum exposui. Sequitur,

28. Et scortata es cum filiis Assur (Assyriae),

quia a non esse satietatem tibi (ad verbum, hoc est

quia non erat tibi satietas) scortata es (inquam) cum

illis, et ne sic quidem fuisti satiata.

Hunc quoque versum de foedere interpretor,

quo se illaquearunt Iudaei, quum ultro se Assyriis

iunxerunt. Fuit enim hoc certum signum diffidentiae,

dum ita appeterent extera auxilia, quasi

nudati essent Dei praesidio. Et exponere hunc

versum de idololatriis absurdum esset: quia non

soient hoc modo loqui prophetae, populum fuisse

scortatum cum Assyriis, eo quod imitati sint eorum

superstitiones et perversos cultus. Quemadmodum

ergo ante vidimus scortatos fuisse Iudaeos cum

idolis, eo quod sese prostituerant ad impias caeremonias,

obliti legis Dei: ita nunc eos accusât propheta

diversae scortationis, quod scilicet cupide

appetiverint hinc inde auxilia, quasi in Deo non

satis esset virtutis ad ipsos protegendos. Nam alioqui

nulla religio obstabat, quominus pacem colerent cum

Assyriis. Sed quum vidèrent se premi a rege Israel,

et rege Syriae, tunc venit illis in mentem accersere

Assyrios. Hoc autem erat quasi Deum extrudere suo

loco. Nam Deus volebat quasi extends alis terrain

illam tueri, volebat Iudaeos fovere quemadmodum

aquila pullos suos, sicuti loquitur Moses (Deut.

32, 11). lam quum putarent se expositos esse ad

quodlibet discrimen, perinde erat ac si Dei auxilium

excuterent. Non mirum igitur si propheta dicat

ipsos fuisse scortatos cum Assyriis. Quia non erat

tibi satietas. Prosequitur similitudinem, de qua

satis disseruimus. Nam Iudaeis exprobrat quod

fuerit inexplebilis eorum libido: sicuti ubi mulier

non contenta uno adultero, turbam accumulât, et

sese obtrudit absque ullo pudore et delectu, quin

venatur etiam conditiones. Talis igitur fuit intempéries

in Iudaeis, quum multas scortationes simul

coniungerent. lam desciverant a vera fide, quum

foedus percusserant cum Aegyptiis. Atqui accessit

alia cogitatio, nempe utile esse habere Assyrios sibi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!